Biblia SacraEvangelium Secundum Marcum
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
[Marcus 1]
{1:1} Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
{1:2} Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
{1:3} Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
{1:4} Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
{1:5} Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
{1:6} Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
{1:7} Et prædicabat dicens : Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
{1:8} Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
{1:9} Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.
{1:10} Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
{1:11} Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
{1:12} Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
{1:13} Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
{1:14} Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
{1:15} et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.
{1:16} Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
{1:17} et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
{1:18} Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
{1:19} Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
{1:20} et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
{1:21} Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
{1:22} Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
{1:23} Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
{1:24} dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
{1:25} Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
{1:26} Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
{1:27} Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
{1:28} Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
{1:29} Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
{1:30} Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
{1:31} Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
{1:32} Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :
{1:33} et erat omnis civitas congregata ad januam.
{1:34} Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
{1:35} Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
{1:36} Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
{1:37} Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.
{1:38} Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
{1:39} Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
{1:40} Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
{1:41} Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
{1:42} Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
{1:43} Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
{1:44} et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
{1:45} At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

[Marcus 2]
{2:1} Et iterum intravit Capharnaum post dies,
{2:2} et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
{2:3} Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
{2:4} Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
{2:5} Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
{2:6} Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
{2:7} Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
{2:8} Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
{2:9} Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?
{2:10} Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
{2:11} tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
{2:12} Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
{2:13} Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
{2:14} Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
{2:15} Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.
{2:16} Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?
{2:17} Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.
{2:18} Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?
{2:19} Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
{2:20} Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
{2:21} Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
{2:22} Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.
{2:23} Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.
{2:24} Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?
{2:25} Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?
{2:26} quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?
{2:27} Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
{2:28} Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.

[Marcus 3]
{3:1} Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam.
{3:2} Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
{3:3} Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.
{3:4} Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant.
{3:5} Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
{3:6} Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
{3:7} Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,
{3:8} et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum.
{3:9} Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum :
{3:10} multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
{3:11} Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes :
{3:12} Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
{3:13} Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum.
{3:14} Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos prædicare.
{3:15} Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi dæmonia.
{3:16} Et imposuit Simoni nomen Petrus :
{3:17} et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :
{3:18} et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,
{3:19} et Judas Iscariotem, qui et tradidit illum.
{3:20} Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
{3:21} Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.
{3:22} Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
{3:23} Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?
{3:24} Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
{3:25} Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
{3:26} Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
{3:27} Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.
{3:28} Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint :
{3:29} qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.
{3:30} Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.
{3:31} Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
{3:32} et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
{3:33} Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ?
{3:34} Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.
{3:35} Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

[Marcus 4]
{4:1} Et iterum cœpit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :
{4:2} et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :
{4:3} Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.
{4:4} Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.
{4:5} Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ :
{4:6} et quando exortus est sol, exæstuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.
{4:7} Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
{4:8} Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
{4:9} Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.
{4:10} Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
{4:11} Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
{4:12} ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
{4:13} Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
{4:14} Qui seminat, verbum seminat.
{4:15} Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
{4:16} Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :
{4:17} et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
{4:18} Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
{4:19} et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
{4:20} Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
{4:21} Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?
{4:22} Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
{4:23} Si quis habet aures audiendi, audiat.
{4:24} Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
{4:25} Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
{4:26} Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
{4:27} et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
{4:28} Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
{4:29} Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
{4:30} Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?
{4:31} Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :
{4:32} et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.
{4:33} Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
{4:34} sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
{4:35} Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
{4:36} Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.
{4:37} Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
{4:38} Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?
{4:39} Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.
{4:40} Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?

[Marcus 5]
{5:1} Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
{5:2} Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
{5:3} qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :
{5:4} quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
{5:5} et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
{5:6} Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
{5:7} et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
{5:8} Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
{5:9} Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
{5:10} Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
{5:11} Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
{5:12} Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introeamus.
{5:13} Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
{5:14} Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :
{5:15} et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
{5:16} Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
{5:17} Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
{5:18} Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
{5:19} et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
{5:20} Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
{5:21} Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
{5:22} Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
{5:23} et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
{5:24} Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
{5:25} Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
{5:26} et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
{5:27} cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
{5:28} dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
{5:29} Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
{5:30} Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
{5:31} Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
{5:32} Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
{5:33} Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
{5:34} Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
{5:35} Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
{5:36} Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
{5:37} Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
{5:38} Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
{5:39} Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
{5:40} Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
{5:41} Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
{5:42} Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
{5:43} Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.

[Marcus 6]
{6:1} Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
{6:2} et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
{6:3} Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
{6:4} Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
{6:5} Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
{6:6} et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
{6:7} Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
{6:8} Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,
{6:9} sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
{6:10} Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
{6:11} et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
{6:12} Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :
{6:13} et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
{6:14} Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
{6:15} Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
{6:16} Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
{6:17} Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
{6:18} Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
{6:19} Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
{6:20} Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
{6:21} Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :
{6:22} cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
{6:23} et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
{6:24} Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.
{6:25} Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
{6:26} Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
{6:27} sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
{6:28} et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
{6:29} Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
{6:30} Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
{6:31} Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
{6:32} Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
{6:33} Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
{6:34} Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
{6:35} Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :
{6:36} dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
{6:37} Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
{6:38} Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
{6:39} Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
{6:40} Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
{6:41} Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
{6:42} Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
{6:43} Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
{6:44} Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
{6:45} Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
{6:46} Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
{6:47} Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
{6:48} Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.
{6:49} At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
{6:50} Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
{6:51} Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :
{6:52} non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.
{6:53} Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
{6:54} Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
{6:55} et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
{6:56} Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

[Marcus 7]
{7:1} Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
{7:2} Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
{7:3} Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
{7:4} et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :
{7:5} et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
{7:6} At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
{7:7} in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
{7:8} Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
{7:9} Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
{7:10} Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
{7:11} Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
{7:12} et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
{7:13} rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
{7:14} Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
{7:15} Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
{7:16} Si quis habet aures audiendi, audiat.
{7:17} Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
{7:18} Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
{7:19} quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
{7:20} Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
{7:21} Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
{7:22} furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
{7:23} Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
{7:24} Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
{7:25} Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
{7:26} Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
{7:27} Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
{7:28} At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
{7:29} Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.
{7:30} Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
{7:31} Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
{7:32} Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
{7:33} Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
{7:34} et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
{7:35} Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
{7:36} Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :
{7:37} et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.

[Marcus 8]
{8:1} In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
{8:2} Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
{8:3} et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
{8:4} Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
{8:5} Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
{8:6} Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
{8:7} Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
{8:8} Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
{8:9} Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
{8:10} Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
{8:11} Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
{8:12} Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
{8:13} Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
{8:14} Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
{8:15} Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
{8:16} Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
{8:17} Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?
{8:18} oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
{8:19} quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
{8:20} Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
{8:21} Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
{8:22} Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
{8:23} Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
{8:24} Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
{8:25} Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
{8:26} Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
{8:27} Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
{8:28} Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
{8:29} Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
{8:30} Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
{8:31} Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
{8:32} Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
{8:33} Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
{8:34} Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
{8:35} Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
{8:36} Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?
{8:37} Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
{8:38} Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
{8:39} Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.

[Marcus 9]
{9:1} Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
{9:2} Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
{9:3} Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.
{9:4} Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
{9:5} Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.
{9:6} Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.
{9:7} Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
{9:8} Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
{9:9} Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
{9:10} Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?
{9:11} Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
{9:12} Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
{9:13} Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
{9:14} Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
{9:15} Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
{9:16} Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :
{9:17} qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
{9:18} Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.
{9:19} Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.
{9:20} Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :
{9:21} et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
{9:22} Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
{9:23} Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.
{9:24} Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introeas in eum.
{9:25} Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
{9:26} Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
{9:27} Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
{9:28} Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
{9:29} Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.
{9:30} Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
{9:31} At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.
{9:32} Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
{9:33} At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.
{9:34} Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
{9:35} Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :
{9:36} Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
{9:37} Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
{9:38} Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :
{9:39} qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
{9:40} Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
{9:41} Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
{9:42} Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
{9:43} ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
{9:44} Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
{9:45} ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
{9:46} Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
{9:47} ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
{9:48} Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
{9:49} Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

[Marcus 10]
{10:1} Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
{10:2} Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
{10:3} At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?
{10:4} Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
{10:5} Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :
{10:6} ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
{10:7} Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :
{10:8} et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
{10:9} Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
{10:10} Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
{10:11} Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
{10:12} Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
{10:13} Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
{10:14} Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
{10:15} Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
{10:16} Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
{10:17} Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?
{10:18} Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
{10:19} Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.
{10:20} At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
{10:21} Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
{10:22} Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.
{10:23} Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
{10:24} Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
{10:25} Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
{10:26} Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
{10:27} Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
{10:28} Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
{10:29} Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
{10:30} qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
{10:31} Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
{10:32} Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
{10:33} Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
{10:34} et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
{10:35} Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
{10:36} At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
{10:37} Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
{10:38} Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
{10:39} At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
{10:40} sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
{10:41} Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
{10:42} Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
{10:43} Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
{10:44} et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
{10:45} Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
{10:46} Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæ Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.
{10:47} Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
{10:48} Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
{10:49} Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.
{10:50} Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
{10:51} Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
{10:52} Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

[Marcus 11]
{11:1} Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
{11:2} et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.
{11:3} Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.
{11:4} Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.
{11:5} Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?
{11:6} Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
{11:7} Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
{11:8} Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
{11:9} Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :
{11:10} benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.
{11:11} Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
{11:12} Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
{11:13} Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.
{11:14} Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
{11:15} Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
{11:16} et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :
{11:17} et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
{11:18} Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
{11:19} Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
{11:20} Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
{11:21} Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
{11:22} Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
{11:23} Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
{11:24} Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
{11:25} Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
{11:26} Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
{11:27} Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :
{11:28} et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?
{11:29} Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
{11:30} Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.
{11:31} At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?
{11:32} Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
{11:33} Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

[Marcus 12]
{12:1} Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
{12:2} Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
{12:3} Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
{12:4} Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
{12:5} Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.
{12:6} Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
{12:7} Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.
{12:8} Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.
{12:9} Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
{12:10} Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :
{12:11} a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
{12:12} Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
{12:13} Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
{12:14} Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ?
{12:15} Qui sciens versutiam illorum, ait illos : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.
{12:16} At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.
{12:17} Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
{12:18} Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :
{12:19} Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
{12:20} Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
{12:21} Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
{12:22} Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
{12:23} In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.
{12:24} Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?
{12:25} Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
{12:26} De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?
{12:27} Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
{12:28} Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
{12:29} Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est :
{12:30} et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
{12:31} Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
{12:32} Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
{12:33} Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
{12:34} Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
{12:35} Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ?
{12:36} Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
{12:37} Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.
{12:38} Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
{12:39} et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :
{12:40} qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.
{12:41} Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
{12:42} Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
{12:43} et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
{12:44} Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.

[Marcus 13]
{13:1} Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
{13:2} Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
{13:3} Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
{13:4} Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?
{13:5} Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat :
{13:6} multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
{13:7} Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.
{13:8} Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
{13:9} Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
{13:10} Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
{13:11} Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
{13:12} Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
{13:13} Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
{13:14} Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :
{13:15} et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua :
{13:16} et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
{13:17} Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
{13:18} Orate vero ut hieme non fiant.
{13:19} Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
{13:20} Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
{13:21} Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
{13:22} Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
{13:23} Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.
{13:24} Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
{13:25} et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
{13:26} Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
{13:27} Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
{13:28} A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :
{13:29} sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
{13:30} Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
{13:31} Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
{13:32} De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
{13:33} Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
{13:34} Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,
{13:35} vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
{13:36} ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
{13:37} Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.

[Marcus 14]
{14:1} Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
{14:2} Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
{14:3} Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
{14:4} Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
{14:5} poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
{14:6} Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
{14:7} semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
{14:8} Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
{14:9} Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.
{14:10} Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
{14:11} Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
{14:12} Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?
{14:13} Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum,
{14:14} et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
{14:15} Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
{14:16} Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
{14:17} Vespere autem facto, venit cum duodecim.
{14:18} Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
{14:19} At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
{14:20} Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
{14:21} Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
{14:22} Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
{14:23} Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
{14:24} Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
{14:25} Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
{14:26} Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
{14:27} Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
{14:28} Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
{14:29} Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
{14:30} Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
{14:31} At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
{14:32} Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
{14:33} Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere.
{14:34} Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
{14:35} Et cum processisset paululum, procidit super terram : et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora :
{14:36} et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
{14:37} Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
{14:38} Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
{14:39} Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
{14:40} Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
{14:41} Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
{14:42} Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
{14:43} Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
{14:44} Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
{14:45} Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
{14:46} At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
{14:47} Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis : et amputavit illi auriculam.
{14:48} Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?
{14:49} quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.
{14:50} Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
{14:51} Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
{14:52} At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
{14:53} Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.
{14:54} Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
{14:55} Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.
{14:56} Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
{14:57} Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
{14:58} Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
{14:59} Et non erat conveniens testimonium illorum.
{14:60} Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?
{14:61} Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
{14:62} Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
{14:63} Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
{14:64} Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
{14:65} Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.
{14:66} Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
{14:67} et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
{14:68} At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
{14:69} Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
{14:70} At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.
{14:71} Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
{14:72} Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

[Marcus 15]
{15:1} Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
{15:2} Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
{15:3} Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
{15:4} Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
{15:5} Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
{15:6} Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
{15:7} Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
{15:8} Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.
{15:9} Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?
{15:10} Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
{15:11} Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
{15:12} Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?
{15:13} At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
{15:14} Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
{15:15} Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
{15:16} Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,
{15:17} et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
{15:18} Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.
{15:19} Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
{15:20} Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
{15:21} Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
{15:22} Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.
{15:23} Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
{15:24} Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
{15:25} Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
{15:26} Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.
{15:27} Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
{15:28} Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.
{15:29} Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas :
{15:30} salvum fac temetipsum descendens de cruce.
{15:31} Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
{15:32} Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
{15:33} Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.
{15:34} Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
{15:35} Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
{15:36} Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
{15:37} Jesus autem emissa voce magna expiravit.
{15:38} Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
{15:39} Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
{15:40} Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
{15:41} et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
{15:42} Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
{15:43} venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
{15:44} Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
{15:45} Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
{15:46} Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
{15:47} Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

[Marcus 16]
{16:1} Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
{16:2} Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
{16:3} Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
{16:4} Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
{16:5} Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
{16:6} Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
{16:7} Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
{16:8} At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.
{16:9} Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
{16:10} Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
{16:11} Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
{16:12} Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :
{16:13} et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.
{16:14} Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
{16:15} Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
{16:16} Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
{16:17} Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :
{16:18} serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.
{16:19} Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
{16:20} Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.


Biblia SacraEvangelium Secundum Marcum