Biblia SacraEpistola Ad Corinthios Prima
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
[I Corinthii 1]
{1:1} Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
{1:2} ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
{1:3} Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
{1:4} Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :
{1:5} quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
{1:6} Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
{1:7} ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
{1:8} qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
{1:9} Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
{1:10} Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
{1:11} Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
{1:12} Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.
{1:13} Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
{1:14} Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
{1:15} ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
{1:16} Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
{1:17} Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
{1:18} Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
{1:19} Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
{1:20} Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
{1:21} Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
{1:22} Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :
{1:23} nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
{1:24} ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia :
{1:25} quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
{1:26} Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
{1:27} sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
{1:28} et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :
{1:29} ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
{1:30} Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
{1:31} ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.

[I Corinthii 2]
{2:1} Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
{2:2} Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
{2:3} Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :
{2:4} et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :
{2:5} ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
{2:6} Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur :
{2:7} sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
{2:8} quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
{2:9} Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum :
{2:10} nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
{2:11} Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
{2:12} Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis :
{2:13} quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
{2:14} Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.
{2:15} Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.
{2:16} Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.

[I Corinthii 3]
{3:1} Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
{3:2} lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.
{3:3} Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
{3:4} Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
{3:5} ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
{3:6} Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
{3:7} Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
{3:8} Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
{3:9} Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
{3:10} Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
{3:11} Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
{3:12} Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
{3:13} uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
{3:14} Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.
{3:15} Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
{3:16} Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
{3:17} Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
{3:18} Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
{3:19} Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.
{3:20} Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
{3:21} Nemo itaque glorietur in hominibus.
{3:22} Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :
{3:23} vos autem Christi : Christus autem Dei.

[I Corinthii 4]
{4:1} Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
{4:2} Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
{4:3} Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.
{4:4} Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.
{4:5} Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
{4:6} Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
{4:7} Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
{4:8} Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
{4:9} Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
{4:10} Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.
{4:11} Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
{4:12} et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :
{4:13} blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
{4:14} Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
{4:15} Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
{4:16} Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
{4:17} Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
{4:18} Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
{4:19} Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
{4:20} Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
{4:21} Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?

[I Corinthii 5]
{5:1} Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
{5:2} Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
{5:3} Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,
{5:4} in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,
{5:5} tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
{5:6} Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?
{5:7} Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
{5:8} Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ : sed in azymis sinceritatis et veritatis.
{5:9} Scripsi in epistola : Ne commisceamini fornicariis :
{5:10} non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
{5:11} Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
{5:12} Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ?
{5:13} nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

[I Corinthii 6]
{6:1} Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?
{6:2} an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?
{6:3} Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis sæcularia ?
{6:4} Sæcularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.
{6:5} Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?
{6:6} Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?
{6:7} Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?
{6:8} Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.
{6:9} An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
{6:10} neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
{6:11} Et hæc quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
{6:12} Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
{6:13} Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.
{6:14} Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.
{6:15} Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.
{6:16} An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
{6:17} Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.
{6:18} Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
{6:19} An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
{6:20} Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

[I Corinthii 7]
{7:1} De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :
{7:2} propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
{7:3} Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
{7:4} Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
{7:5} Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
{7:6} Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
{7:7} Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
{7:8} Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
{7:9} Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
{7:10} Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
{7:11} quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
{7:12} Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
{7:13} Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
{7:14} sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
{7:15} Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
{7:16} Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
{7:17} Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
{7:18} Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
{7:19} Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
{7:20} Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
{7:21} Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.
{7:22} Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
{7:23} Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.
{7:24} Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
{7:25} De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
{7:26} Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
{7:27} Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.
{7:28} Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
{7:29} Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
{7:30} et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
{7:31} et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.
{7:32} Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
{7:33} Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
{7:34} Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
{7:35} Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
{7:36} Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.
{7:37} Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
{7:38} Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.
{7:39} Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
{7:40} Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.

[I Corinthii 8]
{8:1} De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.
{8:2} Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
{8:3} Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
{8:4} De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
{8:5} Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :
{8:6} nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
{8:7} Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
{8:8} Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.
{8:9} Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
{8:10} Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?
{8:11} Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?
{8:12} Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
{8:13} Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.

[I Corinthii 9]
{9:1} Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?
{9:2} Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
{9:3} Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :
{9:4} Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
{9:5} numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
{9:6} aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
{9:7} Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
{9:8} Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?
{9:9} Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?
{9:10} an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
{9:11} Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
{9:12} Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
{9:13} Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?
{9:14} Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
{9:15} Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
{9:16} Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.
{9:17} Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
{9:18} Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
{9:19} Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
{9:20} Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :
{9:21} iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
{9:22} Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
{9:23} Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.
{9:24} Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
{9:25} Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
{9:26} Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aerem verberans :
{9:27} sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.

[I Corinthii 10]
{10:1} Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
{10:2} et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
{10:3} et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
{10:4} et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
{10:5} sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.
{10:6} Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
{10:7} Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
{10:8} Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
{10:9} Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
{10:10} Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
{10:11} Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.
{10:12} Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
{10:13} Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
{10:14} Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :
{10:15} ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
{10:16} Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
{10:17} Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
{10:18} Videte Israel secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
{10:19} Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?
{10:20} Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :
{10:21} non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
{10:22} An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
{10:23} Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
{10:24} Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
{10:25} Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
{10:26} Domini est terra, et plenitudo ejus.
{10:27} Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
{10:28} Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
{10:29} conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
{10:30} Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
{10:31} Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
{10:32} Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :
{10:33} sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.

[I Corinthii 11]
{11:1} Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
{11:2} Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
{11:3} Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
{11:4} Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
{11:5} Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
{11:6} Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
{11:7} Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
{11:8} Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
{11:9} Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
{11:10} Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
{11:11} Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
{11:12} Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
{11:13} Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
{11:14} Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
{11:15} mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
{11:16} Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
{11:17} Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
{11:18} Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
{11:19} Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
{11:20} Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
{11:21} Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
{11:22} Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
{11:23} Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
{11:24} et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
{11:25} Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
{11:26} Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
{11:27} Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
{11:28} Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
{11:29} Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
{11:30} Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
{11:31} Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
{11:32} Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
{11:33} Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
{11:34} Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

[I Corinthii 12]
{12:1} De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
{12:2} Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
{12:3} Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
{12:4} Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :
{12:5} et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
{12:6} et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
{12:7} Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
{12:8} Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :
{12:9} alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
{12:10} alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
{12:11} Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
{12:12} Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.
{12:13} Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.
{12:14} Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
{12:15} Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?
{12:16} Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?
{12:17} Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?
{12:18} Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
{12:19} Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?
{12:20} Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
{12:21} Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
{12:22} Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
{12:23} et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
{12:24} Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem,
{12:25} ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
{12:26} Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
{12:27} Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
{12:28} Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
{12:29} Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?
{12:30} numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?
{12:31} Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.

[I Corinthii 13]
{13:1} Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
{13:2} Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
{13:3} Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
{13:4} Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
{13:5} non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
{13:6} non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
{13:7} omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
{13:8} Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
{13:9} Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
{13:10} Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
{13:11} Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
{13:12} Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
{13:13} Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.

[I Corinthii 14]
{14:1} Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.
{14:2} Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
{14:3} Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
{14:4} Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
{14:5} Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.
{14:6} Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?
{14:7} Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?
{14:8} Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?
{14:9} Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aera loquentes.
{14:10} Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.
{14:11} Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.
{14:12} Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
{14:13} Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
{14:14} Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
{14:15} Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
{14:16} Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.
{14:17} Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
{14:18} Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
{14:19} Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.
{14:20} Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
{14:21} In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
{14:22} Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
{14:23} Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?
{14:24} Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :
{14:25} occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
{14:26} Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.
{14:27} Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
{14:28} Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.
{14:29} Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
{14:30} Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
{14:31} Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :
{14:32} et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
{14:33} Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
{14:34} Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
{14:35} Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
{14:36} An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?
{14:37} Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
{14:38} Si quis autem ignorat, ignorabitur.
{14:39} Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.
{14:40} Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

[I Corinthii 15]
{15:1} Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
{15:2} per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
{15:3} Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
{15:4} et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
{15:5} et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :
{15:6} deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
{15:7} deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
{15:8} novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
{15:9} Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
{15:10} Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
{15:11} sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.
{15:12} Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
{15:13} Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
{15:14} Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :
{15:15} invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
{15:16} Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
{15:17} Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
{15:18} Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
{15:19} Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
{15:20} Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
{15:21} quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
{15:22} Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
{15:23} Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
{15:24} Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
{15:25} Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
{15:26} Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
{15:27} Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
{15:28} Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
{15:29} Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
{15:30} ut quid et nos periclitamur omni hora ?
{15:31} Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
{15:32} Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
{15:33} Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
{15:34} Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
{15:35} Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
{15:36} Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
{15:37} et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
{15:38} Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
{15:39} Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
{15:40} Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
{15:41} Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
{15:42} sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
{15:43} Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
{15:44} seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
{15:45} Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
{15:46} Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
{15:47} Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.
{15:48} Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.
{15:49} Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
{15:50} Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
{15:51} Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
{15:52} In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
{15:53} Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
{15:54} Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
{15:55} Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
{15:56} Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
{15:57} Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
{15:58} Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

[I Corinthii 16]
{16:1} De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
{16:2} Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
{16:3} Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
{16:4} Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
{16:5} Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.
{16:6} Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.
{16:7} Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
{16:8} Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
{16:9} Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
{16:10} Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.
{16:11} Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.
{16:12} De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
{16:13} Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
{16:14} Omnia vestra in caritate fiant.
{16:15} Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :
{16:16} ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
{16:17} Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :
{16:18} refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
{16:19} Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.
{16:20} Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
{16:21} Salutatio, mea manu Pauli.
{16:22} Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
{16:23} Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
{16:24} Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Corinthios Prima