Biblia SacraEpistola Ad Galatas
1 2 3 4 5 6
[Galatæ 1]
{1:1} Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
{1:2} et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
{1:3} Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
{1:4} qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
{1:5} cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
{1:6} Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
{1:7} quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
{1:8} Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
{1:9} Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
{1:10} Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
{1:11} Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
{1:12} neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
{1:13} Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
{1:14} et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
{1:15} Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
{1:16} ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
{1:17} neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
{1:18} deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
{1:19} alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
{1:20} Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
{1:21} Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
{1:22} Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :
{1:23} tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
{1:24} et in me clarificabant Deum.

[Galatæ 2]
{2:1} Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
{2:2} Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
{2:3} Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
{2:4} sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
{2:5} Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
{2:6} ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
{2:7} Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
{2:8} (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
{2:9} et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
{2:10} tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
{2:11} Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
{2:12} Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
{2:13} Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
{2:14} Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
{2:15} Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
{2:16} Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
{2:17} Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
{2:18} Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.
{2:19} Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
{2:20} Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
{2:21} Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

[Galatæ 3]
{3:1} O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?
{3:2} Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
{3:3} sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?
{3:4} tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.
{3:5} Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
{3:6} Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
{3:7} cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
{3:8} Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.
{3:9} Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
{3:10} Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
{3:11} Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
{3:12} Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.
{3:13} Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :
{3:14} ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
{3:15} Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
{3:16} Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.
{3:17} Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
{3:18} Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
{3:19} Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
{3:20} Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.
{3:21} Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
{3:22} Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
{3:23} Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
{3:24} Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
{3:25} At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
{3:26} Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
{3:27} Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
{3:28} Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
{3:29} Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

[Galatæ 4]
{4:1} Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :
{4:2} sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :
{4:3} ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
{4:4} At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
{4:5} ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
{4:6} Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
{4:7} Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
{4:8} Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
{4:9} Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
{4:10} Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
{4:11} Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
{4:12} Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
{4:13} Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
{4:14} non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
{4:15} Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
{4:16} Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
{4:17} Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
{4:18} Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
{4:19} Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
{4:20} vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
{4:21} Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
{4:22} Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
{4:23} Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
{4:24} quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :
{4:25} Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
{4:26} Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
{4:27} Scriptum est enim : Lætare sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
{4:28} Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
{4:29} Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
{4:30} Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
{4:31} Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.

[Galatæ 5]
{5:1} State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
{5:2} Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
{5:3} Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
{5:4} Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
{5:5} Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
{5:6} Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
{5:7} Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
{5:8} persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
{5:9} Modicum fermentum totam massam corrumpit.
{5:10} Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
{5:11} Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
{5:12} Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
{5:13} Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
{5:14} Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
{5:15} Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
{5:16} Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
{5:17} Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
{5:18} Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
{5:19} Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
{5:20} idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
{5:21} invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
{5:22} Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
{5:23} mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
{5:24} Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
{5:25} Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
{5:26} Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

[Galatæ 6]
{6:1} Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
{6:2} Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
{6:3} Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
{6:4} Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
{6:5} Unusquisque enim onus suum portabit.
{6:6} Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
{6:7} Nolite errare : Deus non irridetur.
{6:8} Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
{6:9} Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
{6:10} Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
{6:11} Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
{6:12} Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
{6:13} Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
{6:14} Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
{6:15} In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
{6:16} Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.
{6:17} De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
{6:18} Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Galatas