Biblia Sacra: Epistola Jacobi
[Jacobus 1]
{1:1} Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
{1:2} Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :
{1:3} scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
{1:4} Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
{1:5} Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
{1:6} Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
{1:7} non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
{1:8} Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
{1:9} Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
{1:10} dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fni transibit ;
{1:11} exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
{1:12} Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
{1:13} Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
{1:14} Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
{1:15} Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
{1:16} Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
{1:17} Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
{1:18} Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
{1:19} Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
{1:20} Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
{1:21} Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
{1:22} Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
{1:23} Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :
{1:24} consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
{1:25} Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
{1:26} Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
{1:27} Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
[Jacobus 2]
{2:1} Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
{2:2} Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
{2:3} et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
{2:4} nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
{2:5} Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
{2:6} vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
{2:7} nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
{2:8} Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
{2:9} si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
{2:10} Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
{2:11} Qui enim dixit : Non mchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
{2:12} Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
{2:13} Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
{2:14} Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
{2:15} Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
{2:16} dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?
{2:17} Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
{2:18} Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
{2:19} Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.
{2:20} Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
{2:21} Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
{2:22} Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
{2:23} Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
{2:24} Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
{2:25} Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
{2:26} Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
[Jacobus 3]
{3:1} Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
{3:2} In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
{3:3} Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
{3:4} Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
{3:5} Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
{3:6} Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
{3:7} Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
{3:8} linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
{3:9} In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
{3:10} Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
{3:11} Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
{3:12} Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
{3:13} Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
{3:14} Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
{3:15} non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.
{3:16} Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
{3:17} Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
{3:18} Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
[Jacobus 4]
{4:1} Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
{4:2} concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
{4:3} Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
{4:4} Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
{4:5} An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
{4:6} majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
{4:7} Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
{4:8} Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
{4:9} Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mrorem.
{4:10} Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
{4:11} Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
{4:12} Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
{4:13} Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
{4:14} qui ignoratis quid erit in crastino.
{4:15} Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
{4:16} Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
{4:17} Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
[Jacobus 5]
{5:1} Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
{5:2} Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
{5:3} Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
{5:4} Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
{5:5} Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
{5:6} Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.
{5:7} Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
{5:8} Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.
{5:9} Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
{5:10} Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
{5:11} Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
{5:12} Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
{5:13} Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.
{5:14} Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
{5:15} et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
{5:16} Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
{5:17} Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
{5:18} Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
{5:19} Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :
{5:20} scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
Biblia Sacra: Epistola Jacobi