Biblia SacraEpistola Joannis Secunda
[II Joannes 1]
{1:1} Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
{1:2} propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.
{1:3} Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
{1:4} Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
{1:5} Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
{1:6} Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
{1:7} Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus.
{1:8} Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis.
{1:9} Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
{1:10} Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
{1:11} Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
{1:12} Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit.
{1:13} Salutant te filii sororis tuæ Electæ.


Biblia SacraEpistola Joannis Secunda