Biblia SacraEpistola Joannis Tertia
[III Joannes 1]
{1:1} Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
{1:2} Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
{1:3} Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuĉ, sicut tu in veritate ambulas.
{1:4} Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
{1:5} Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
{1:6} qui testimonium reddiderunt caritati tuĉ in conspectu ecclesiĉ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
{1:7} Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
{1:8} Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
{1:9} Scripsissem forsitan ecclesiĉ : sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
{1:10} propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quĉ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
{1:11} Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
{1:12} Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
{1:13} Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
{1:14} Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.


Biblia SacraEpistola Joannis Tertia