Biblia SacraEpistola Ad Ephesios
1 2 3 4 5 6
[Ephesii 1]
{1:1} Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu.
{1:2} Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
{1:3} Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
{1:4} sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.
{1:5} Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,
{1:6} in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo.
{1:7} In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ eius,
{1:8} quæ superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia:
{1:9} ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
{1:10} in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis, et quæ in terra sunt, in ipso:
{1:11} In quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:
{1:12} ut simus in laudem gloriæ eius nos, qui ante speravimus in Christo:
{1:13} In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestræ) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto,
{1:14} qui est pignus hereditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
{1:15} Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
{1:16} non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
{1:17} ut Deus, Domini nostri Iesu Christi pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitione eius:
{1:18} illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis eius, et quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis,
{1:19} et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis eius,
{1:20} quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:
{1:21} supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
{1:22} Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,
{1:23} quæ est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

[Ephesii 2]
{2:1} Et vos, cum essetis mortui delictis, et peccatis vestris,
{2:2} in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,
{2:3} in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis, et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:
{2:4} Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos,
{2:5} et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, (cuius gratia estis salvati)
{2:6} et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Iesu:
{2:7} ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Iesu.
{2:8} Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est,
{2:9} non ex operibus, ut nequis glorietur.
{2:10} Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.
{2:11} Propter quod memores estote, quod aliquando vos Gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea, quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:
{2:12} quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
{2:13} Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
{2:14} Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua:
{2:15} legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,
{2:16} et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
{2:17} Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
{2:18} quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
{2:19} Ergo iam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei:
{2:20} superædificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu:
{2:21} in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
{2:22} in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

[Ephesii 3]
{3:1} Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis Gentibus,
{3:2} si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:
{3:3} quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi:
{3:4} prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
{3:5} quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu,
{3:6} Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium:
{3:7} Cuius factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis eius.
{3:8} Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, In Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
{3:9} et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit.
{3:10} ut innotescat principatibus, et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
{3:11} secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro:
{3:12} In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius.
{3:13} Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.
{3:14} Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi,
{3:15} ex quo omnis paternitas in cælis, et in terra nominatur,
{3:16} ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
{3:17} Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati,
{3:18} ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
{3:19} scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
{3:20} Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:
{3:21} Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

[Ephesii 4]
{4:1} Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
{4:2} cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate,
{4:3} soliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
{4:4} Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
{4:5} Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
{4:6} Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
{4:7} Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
{4:8} Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
{4:9} Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?
{4:10} Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
{4:11} Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores
{4:12} ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:
{4:13} donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:
{4:14} ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
{4:15} Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
{4:16} ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate.
{4:17} Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant in vanitate sensus sui,
{4:18} tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
{4:19} qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
{4:20} Vos autem non ita didicistis Christum,
{4:21} si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu.
{4:22} deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
{4:23} Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
{4:24} et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.
{4:25} Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
{4:26} Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
{4:27} Nolite locum dare diabolo:
{4:28} qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
{4:29} Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed siquis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
{4:30} Et nolite constristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.
{4:31} Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
{4:32} Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

[Ephesii 5]
{5:1} Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi:
{5:2} et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis.
{5:3} Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
{5:4} aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.
{5:5} Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi, et Dei.
{5:6} Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
{5:7} Nolite ergo effici participes eorum.
{5:8} Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
{5:9} fructus enim lucis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate:
{5:10} probantes quid sit beneplacitum Deo:
{5:11} et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
{5:12} Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
{5:13} Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
{5:14} Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
{5:15} Videte itaque fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
{5:16} sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
{5:17} Propterea nolite fieri imprudentes: sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
{5:18} Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu sancto,
{5:19} loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino,
{5:20} gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri.
{5:21} Subiecti invicem in timore Christi.
{5:22} Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
{5:23} quoniam vir caput est mulieris: sicut Christus caput est Ecclesiæ: Ipse, salvator corporis eius.
{5:24} Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
{5:25} Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
{5:26} ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
{5:27} ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
{5:28} Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
{5:29} Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
{5:30} quia membra sumus corporis eius, de carne eius, et de ossibus eius.
{5:31} Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem suam, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.
{5:32} Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
{5:33} Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.

[Ephesii 6]
{6:1} Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim iustum est.
{6:2} Honora patrem tuum, et matrem tuam. quod est mandatum primum in promissione:
{6:3} ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
{6:4} Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina, et correptione Domini.
{6:5} Servi obedite dominis carnalibus cum timore, et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:
{6:6} non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
{6:7} cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
{6:8} scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
{6:9} Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum, et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
{6:10} De cetero fratres confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius.
{6:11} Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
{6:12} quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
{6:13} Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
{6:14} State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiæ,
{6:15} et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis:
{6:16} in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
{6:17} et galeam salutis assumite: et gladium spiritus (quod est verbum Dei)
{6:18} per omnem orationem, et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia, et obsecratione pro omnibus sanctis:
{6:19} et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
{6:20} pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.
{6:21} Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam: omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater, et fidelis minister in Domino:
{6:22} quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
{6:23} Pax fratribus, et charitas cum fide a Deo Patre, et Domino Iesu Christo.
{6:24} Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Ephesios