Biblia Sacra: Epistola Ad Timotheum Secunda
[II Timotheus 1]
{1:1} Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitĉ, quĉ est in Christo Iesu:
{1:2} Timotheo charissimo filio, gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
{1:3} Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
{1:4} desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear,
{1:5} recordationem accipiens eius fidei, quĉ est in te non ficta, quĉ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
{1:6} Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quĉ est in te per impositionem manuum mearum.
{1:7} Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
{1:8} Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum eius: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
{1:9} qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quĉ data est nobis in Christo Iesu ante tempora sĉcularia.
{1:10} Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:
{1:11} in quo positus sum ego prĉdicator, et Apostolus, et magister Gentium.
{1:12} Ob quam causam etiam hĉc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
{1:13} Formam habe sanorum verborum, quĉ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Iesu.
{1:14} Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.
{1:15} Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
{1:16} Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sĉpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
{1:17} sed cum Romam venisset, solicite me quĉsivit, et invenit.
{1:18} Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
[II Timotheus 2]
{2:1} Tu ergo fili mi confortare in gratia, quĉ est in Christo Iesu:
{2:2} et quĉ audisti a me per multos testes, hĉc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
{2:3} Labora sicut bonus miles Christi Iesu.
{2:4} Nemo militans Deo implicat se negotiis sĉcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
{2:5} Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
{2:6} Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
{2:7} Intellige quĉ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
{2:8} Memor esto Dominum IESUM CHRISTUM resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
{2:9} in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
{2:10} Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quĉ est in Christo Iesu, cum gloria cĉlesti.
{2:11} Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus:
{2:12} si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
{2:13} si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
{2:14} Hĉc commone: testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
{2:15} Solicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis:
{2:16} Profana autem, et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
{2:17} et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenĉus, et Philetus,
{2:18} qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
{2:19} Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
{2:20} In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quĉdam quidem in honorem, quĉdam autem in contumeliam.
{2:21} Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
{2:22} Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, spem, charitatem, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde puro.
{2:23} Stultas autem, et sine disciplina quĉstiones devita: sciens quia generant lites.
{2:24} Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
{2:25} cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati: nequando Deus det illis pnitentiam ad cognoscendam veritatem,
{2:26} et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
[II Timotheus 3]
{3:1} Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
{3:2} erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
{3:3} sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
{3:4} proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:
{3:5} habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Et hos devita:
{3:6} ex his enim sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quĉ ducuntur variis desideriis:
{3:7} semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
{3:8} Quemadmodum autem Iannes, et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem,
{3:9} sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
{3:10} Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
{3:11} persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiĉ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
{3:12} Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur.
{3:13} Mali autem homines, et seductores proficient in peius, errantes, et in errorem mittentes.
{3:14} Tu vero permane in iis, quĉ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris.
{3:15} et quia ab infantia sacras litteras nosti, quĉ te possunt instruere ad salutem, per fidem, quĉ est in Christo Iesu.
{3:16} Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in iustitia:
{3:17} ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
[II Timotheus 4]
{4:1} Testificor coram Deo, et Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos, et mortuos, per adventum ipsius, et regnum eius:
{4:2} prĉdica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
{4:3} Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
{4:4} et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
{4:5} Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistĉ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
{4:6} Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meĉ instat.
{4:7} Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
{4:8} In reliquo reposita est mihi corona iustitiĉ, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum eius. Festina ad me venire cito.
{4:9} Demas enim me reliquit, diligens hoc sĉculum, et abiit Thessalonicam:
{4:10} Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
{4:11} Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
{4:12} Tychicum autem misi Ephesum.
{4:13} Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
{4:14} Alexander ĉrarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera eius:
{4:15} quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.
{4:16} In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
{4:17} Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prĉdicatio impleatur, et audiant omnes Gentes: et liberatus sum de ore Leonis.
{4:18} Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cĉleste, cui gloria in sĉcula sĉculorum. Amen.
{4:19} Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
{4:20} Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
{4:21} Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
{4:22} Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
Biblia Sacra: Epistola Ad Timotheum Secunda