Biblia Sacra: Epistola Joannis Prima
[I Ioannes 1]
{1:1} Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ:
{1:2} et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annunciamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis:
{1:3} quod vidimus et audivimus, annunciamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio eius Iesu Christo.
{1:4} Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
{1:5} Et hæc est annunciatio, quam audivimus ab eo, et annunciamus vobis: Quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.
{1:6} Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
{1:7} Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi, Filii eius, emundat nos ab omni peccato.
{1:8} Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
{1:9} Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
{1:10} Si dixerimus quoniam non peccavimus: mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
[I Ioannes 2]
{2:1} Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum:
{2:2} et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
{2:3} Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata eius observemus.
{2:4} Qui dicit se nosse eum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
{2:5} Qui autem servat verbum eius, vere in hoc charitas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
{2:6} Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
{2:7} Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
{2:8} Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen iam lucet.
{2:9} Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
{2:10} Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
{2:11} Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos eius.
{2:12} Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius.
{2:13} Scribo vobis patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis adolescentes, quoniam vicistis malignum.
{2:14} Scribo vobis infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
{2:15} Nolite diligere mundum, neque ea, quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo:
{2:16} quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.
{2:17} Et mundus transit, et concupiscentia eius. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum.
{2:18} Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia Antichristus venit: et nunc Antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est.
{2:19} Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
{2:20} Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
{2:21} Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
{2:22} Quis est mendax, nisi is, qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
{2:23} Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet. qui confitetur Filium, et Patrem habet.
{2:24} Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: Si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio, et Patre manebitis.
{2:25} Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.
{2:26} Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.
{2:27} Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.
{2:28} Et nunc filioli manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu eius.
{2:29} Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.
[I Ioannes 3]
{3:1} Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
{3:2} Charissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
{3:3} Et omnis, qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
{3:4} Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
{3:5} Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
{3:6} Omnis, qui in eo manet, non peccat: et omnis, qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
{3:7} Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est: sicut et ille iustus est.
{3:8} Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
{3:9} Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
{3:10} In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
{3:11} quoniam hæc est annunciatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
{3:12} Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant: fratris autem eius, iusta.
{3:13} Nolite mirari fratres, si odit vos mundus.
{3:14} Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:
{3:15} omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
{3:16} In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.
{3:17} Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo?
{3:18} Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.
{3:19} in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu eius suadebimus corda nostra.
{3:20} Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: maior est Deus corde nostro, et novit omnia.
{3:21} Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
{3:22} et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata eius custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.
{3:23} Et hoc est mandatum eius: Ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
{3:24} Et qui servat mandata eius, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu, quem dedit nobis.
[I Ioannes 4]
{4:1} Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.
{4:2} in hoc cognoscitur spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est:
{4:3} et omnis spiritus, qui solvit Iesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc iam in mundo est.
{4:4} Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam maior est qui in vobis est, quam qui in mundo.
{4:5} Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.
{4:6} Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.
{4:7} Charissimi, diligamus nos invicem: quia charitas ex Deo est. Et omnis, qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
{4:8} Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus charitas est.
{4:9} In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
{4:10} In hoc est charitas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
{4:11} Charissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere.
{4:12} Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas eius in nobis perfecta est.
{4:13} In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
{4:14} Et vos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
{4:15} Quisquis confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
{4:16} Et nos cognovimus, et credidimus charitati, quam habet Deus in nobis. Deus charitas est: et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
{4:17} In hoc perfecta est charitas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
{4:18} Timor non est in charitate: sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor pnam habet. qui autem timet, non est perfectus in charitate.
{4:19} Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
{4:20} Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?
{4:21} Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
[I Ioannes 5]
{5:1} Omnis, qui credit, quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis, qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
{5:2} In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata eius faciamus.
{5:3} Hæc est enim charitas Dei, ut mandata eius custodiamus: et mandata eius gravia non sunt.
{5:4} Quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.
{5:5} Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est filius Dei?
{5:6} hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas.
{5:7} Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus: et hi tres unum sunt.
{5:8} Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
{5:9} Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est, quoniam testificatus est de Filio suo.
{5:10} Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
{5:11} Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus. Et hæc vita in Filio eius est.
{5:12} Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
{5:13} Hæc scribo vobis: ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
{5:14} Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: Quia quodcumque petierimus: secundum voluntatem eius, audit nos.
{5:15} Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
{5:16} Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
{5:17} Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.
{5:18} Scimus quia omnis, qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
{5:19} Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.
{5:20} Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus, et vita æterna.
{5:21} Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.
Biblia Sacra: Epistola Joannis Prima