Biblia SacraLiber Proverbiorum
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
[Proverbia 1]
{1:1} ParabolŠ Salomonis, filii David, regis Israel.
{1:2} Ad sciendam sapientiam, et disciplinam:
{1:3} ad intelligenda verba prudentiŠ: et suscipiendam eruditionem doctrinŠ, iustitiam, et iudicium, et Šquitatem:
{1:4} ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia, et intellectus.
{1:5} Audiens sapiens, sapientior erit: et intelligens, gubernacula possidebit.
{1:6} Animadvertet parabolam, et interpretationem, verba sapientum, et Šnigmata eorum.
{1:7} Timor Domini principium sapientiŠ. Sapientiam, atque doctrinam stulti despiciunt.
{1:8} Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuŠ:
{1:9} ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
{1:10} Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
{1:11} Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra:
{1:12} deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum.
{1:13} Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis.
{1:14} Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum.
{1:15} Fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum.
{1:16} Pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
{1:17} Frustra autem iacitur rete ante oculos pennatorum.
{1:18} Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
{1:19} Sic semitŠ omnis avari, animas possidentium rapiunt.
{1:20} Sapientia foris prŠdicat, in plateis dat vocem suam:
{1:21} in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
{1:22} Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea, quŠ sibi sunt noxia, cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
{1:23} Convertimini ad correptionem meam: en proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
{1:24} Quia vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret.
{1:25} Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
{1:26} Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit.
{1:27} Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio, et angustia:
{1:28} Tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me:
{1:29} eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
{1:30} nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universŠ correptioni meŠ.
{1:31} Comedent igitur fructus viŠ suŠ, suisque consiliis saturabuntur.
{1:32} Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
{1:33} Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

[Proverbia 2]
{2:1} Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,
{2:2} ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
{2:3} Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiŠ:
{2:4} si quŠsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
{2:5} tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies:
{2:6} quia Dominus dat sapientiam: et ex ore eius prudentia, et scientia.
{2:7} Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
{2:8} servans semitas iustitiŠ, et vias sanctorum custodiens.
{2:9} Tunc intelliges iustitiam, et iudicium, et Šquitatem, et omnem semitam bonam.
{2:10} Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animŠ tuŠ placuerit:
{2:11} consilium custodiet te, et prudentia servabit te,
{2:12} ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur:
{2:13} qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas:
{2:14} qui lŠtantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis:
{2:15} quorum viŠ perversŠ sunt, et infames gressus eorum.
{2:16} Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, quŠ mollit sermones suos,
{2:17} et relinquit ducem pubertatis suŠ,
{2:18} et pacti Dei sui oblita est. inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitŠ ipsius.
{2:19} omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitŠ.
{2:20} Ut ambules in via bona: et calles iustorum custodias.
{2:21} Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.
{2:22} Impii vero de terra perdentur: et qui inique agunt, auferentur ex ea.

[Proverbia 3]
{3:1} Fili mi, ne obliviscaris legis meŠ, et prŠcepta mea cor tuum custodiat.
{3:2} longitudinem enim dierum, et annos vitŠ, et pacem apponent tibi.
{3:3} Misericordia, et veritas te non deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:
{3:4} et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo et hominibus.
{3:5} Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiŠ tuŠ.
{3:6} In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
{3:7} Ne sis sapiens apud temetipsum: time Deum, et recede a malo:
{3:8} sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
{3:9} Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
{3:10} et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
{3:11} Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias: nec deficias cum ab eo corriperis:
{3:12} quem enim diligit Dominus, corripit: et quasi pater in filio complacet sibi.
{3:13} Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia:
{3:14} melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus eius:
{3:15} pretiosior est cunctis opibus: et omnia, quŠ desiderantur, huic non valent comparari.
{3:16} Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiŠ, et gloria.
{3:17} ViŠ eius viŠ pulchrŠ, et omnes semitŠ illius pacificŠ.
{3:18} Lignum vitŠ est his, qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus.
{3:19} Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cŠlos prudentia.
{3:20} Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
{3:21} Fili mi, ne effluant hŠc ab oculis tuis: Custodi legem atque consilium:
{3:22} et erit vita animŠ tuŠ, et gratia faucibus tuis.
{3:23} tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget:
{3:24} si dormieris, non timebis: quiesces, et suavis erit somnus tuus.
{3:25} ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
{3:26} Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris.
{3:27} Noli prohibere benefacere eum, qui potest: si vales, et ipse benefac:
{3:28} Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
{3:29} Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
{3:30} Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
{3:31} Ne Šmuleris hominem iniustum, nec imiteris vias eius:
{3:32} quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio eius.
{3:33} Egestas a Domino in domo impii: habitacula autem iustorum benedicentur.
{3:34} Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
{3:35} Gloriam sapientes possidebunt: stultorum exaltatio, ignominia.

[Proverbia 4]
{4:1} Audite filii disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
{4:2} Donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis.
{4:3} Nam et ego filius fui patris mei, tenellus, et unigenitus coram matre mea:
{4:4} et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum, custodi prŠcepta mea, et vives.
{4:5} Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
{4:6} Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.
{4:7} Principium sapientiŠ, posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam:
{4:8} arripe illam, et exaltabit te: glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus.
{4:9} dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
{4:10} Audi fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitŠ.
{4:11} Viam sapientiŠ monstrabo tibi, ducam te per semitas Šquitatis:
{4:12} quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
{4:13} Tene disciplinam, ne dimittas eam: custodi illam, quia ipsa est vita tua.
{4:14} Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
{4:15} Fuge ab ea, nec transeas per illam: declina, et desere eam.
{4:16} non enim dormiunt nisi malefecerint: et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
{4:17} comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
{4:18} Iustorum autem semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.
{4:19} Via impiorum tenebrosa: nesciunt ubi corruant.
{4:20} Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
{4:21} ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
{4:22} vita enim sunt invenientibus ea, et universŠ carni sanitas.
{4:23} Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
{4:24} Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
{4:25} Oculi tui recta videant, et palpebrŠ tuŠ prŠcedant gressus tuos.
{4:26} Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viŠ tuŠ stabilientur.
{4:27} Ne declines ad dexteram, neque ad sinistram: averte pedem tuum a malo. vias enim, quŠ a dextris sunt, novit Dominus: perversŠ vero sunt quŠ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.

[Proverbia 5]
{5:1} Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiŠ meŠ inclina aurem tuam,
{5:2} ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciŠ mulieris.
{5:3} favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius.
{5:4} novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
{5:5} Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
{5:6} Per semitam vitŠ non ambulant, vagi sunt gressus eius, et investigabiles.
{5:7} Nunc ergo fili mi audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
{5:8} Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius.
{5:9} Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.
{5:10} ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
{5:11} et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
{5:12} Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
{5:13} nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
{5:14} Pene fui in omni malo, in medio ecclesiŠ et synagogŠ.
{5:15} Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui:
{5:16} Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
{5:17} Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
{5:18} Sit vena tua benedicta, et lŠtare cum muliere adolescentiŠ tuŠ:
{5:19} cerva charissima, et gratissimus hinnulus. ubera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
{5:20} Quare seduceris fili mi ab aliena, et foveris in sinu alterius?
{5:21} Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus eius considerat.
{5:22} Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
{5:23} Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiŠ suŠ decipietur.

[Proverbia 6]
{6:1} Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam,
{6:2} illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
{6:3} Fac ergo quod dico fili mi, et temetipsum libera: quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum:
{6:4} ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrŠ tuŠ.
{6:5} Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
{6:6} Vade ad formicam o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam:
{6:7} quŠ cum non habeat ducem, nec prŠceptorem, nec principem,
{6:8} parat in Šstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
{6:9} Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo?
{6:10} Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias:
{6:11} et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
{6:12} Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso,
{6:13} annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
{6:14} pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat.
{6:15} huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
{6:16} Sex sunt, quŠ odit Dominus, et septimum detestatur anima eius:
{6:17} Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
{6:18} cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
{6:19} proferentem mendacia testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias.
{6:20} Conserva fili mi prŠcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuŠ.
{6:21} Liga ea in corde tuo iugiter, et circumda gutturi tuo.
{6:22} Cum ambulaveris, gradiantur tecum: cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis.
{6:23} quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitŠ increpatio disciplinŠ:
{6:24} ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneŠ.
{6:25} Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
{6:26} pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit.
{6:27} Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
{6:28} aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantŠ eius?
{6:29} sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
{6:30} Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam:
{6:31} deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suŠ tradet.
{6:32} Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam:
{6:33} turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.
{6:34} quia zelus et furor viri non parcet in die vindictŠ,
{6:35} nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

[Proverbia 7]
{7:1} Fili mi, custodi sermones meos, et prŠcepta mea reconde tibi. Fili
{7:2} serva mandata mea, et vives: et legem meam quasi pupillam oculi tui:
{7:3} liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
{7:4} Dic sapientiŠ, soror mea es: et prudentiam voca amicam tuam,
{7:5} ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena, quŠ verba sua dulcia facit.
{7:6} De fenestra enim domus meŠ per cancellos prospexi,
{7:7} et video parvulos, considero vecordem iuvenem,
{7:8} qui transit per plateam iuxta angulum, et prope viam domus illius, graditur
{7:9} in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris, et caligine.
{7:10} Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, prŠparata ad capiendas animas: garrula, et vaga,
{7:11} quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis,
{7:12} nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians.
{7:13} Apprehensumque deosculatur iuvenem, et procaci vultu blanditur, dicens:
{7:14} Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea.
{7:15} idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.
{7:16} Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Ăgypto.
{7:17} aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo.
{7:18} Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies.
{7:19} non est enim vir in domo sua, abiit via longissima.
{7:20} sacculum pecuniŠ secum tulit: in die plenŠ lunŠ reversurus est in domum suam.
{7:21} Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
{7:22} Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur,
{7:23} donec transfigat sagitta iecur eius: velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animŠ illius agitur.
{7:24} Nunc ergo fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
{7:25} Ne abstrahatur in viis illius mens tua: neque decipiaris semitis eius.
{7:26} multos enim vulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
{7:27} ViŠ inferi domus eius, penetrantes in interiora mortis.

[Proverbia 8]
{8:1} Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
{8:2} In summis, excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,
{8:3} iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur, dicens:
{8:4} O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
{8:5} Intelligite parvuli astutiam, et insipientes animadvertite.
{8:6} Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum: et aperientur labia mea, ut recta prŠdicent.
{8:7} Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
{8:8} Iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum.
{8:9} recti sunt intelligentibus, et Šqui invenientibus scientiam.
{8:10} Accipite disciplinam meam, et non pecuniam: doctrinam magis, quam aurum eligite.
{8:11} Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis: et omne desiderabile ei non potest comparari.
{8:12} Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.
{8:13} Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.
{8:14} Meum est consilium, et Šquitas, mea est prudentia, mea est fortitudo.
{8:15} Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt:
{8:16} Per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam.
{8:17} Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me.
{8:18} Mecum sunt divitiŠ, et gloria, opes superbŠ, et iustitia.
{8:19} Melior est enim fructus meus auro, et lapide pretioso, et genimina me argento electo.
{8:20} In viis iustitiŠ ambulo, in medio semitarum iudicii,
{8:21} ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.
{8:22} Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.
{8:23} Ab Šterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.
{8:24} Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant:
{8:25} necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar:
{8:26} adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrŠ.
{8:27} Quando prŠparabat cŠlos, aderam: quando certa lege, et gyro vallabat abyssos:
{8:28} quando Šthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum:
{8:29} quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terrŠ:
{8:30} Cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore;
{8:31} ludens in orbe terrarum: et deliciŠ meŠ esse, cum filiis hominum.
{8:32} Nunc ergo filii audite me: Beati, qui custodiunt vias meas.
{8:33} Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abiicere eam.
{8:34} Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.
{8:35} Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino:
{8:36} qui autem in me peccaverit, lŠdet animam suam. Omnes, qui me oderunt, diligunt mortem.

[Proverbia 9]
{9:1} Sapientia Šdificavit sibi domum, excidit columnas septem.
{9:2} Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
{9:3} Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad mťnia civitatis:
{9:4} Siquis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
{9:5} Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
{9:6} Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiŠ.
{9:7} Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit: et qui arguit impium, sibi maculam generat.
{9:8} Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te.
{9:9} Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce iustum, et festinabit accipere.
{9:10} Principium sapientiŠ timor Domini: et scientia sanctorum, prudentia.
{9:11} Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitŠ.
{9:12} Si sapiens fueris, tibimetipsi eris: si autem illusor, solus portabis malum.
{9:13} Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
{9:14} sedit in foribus domus suŠ super sellam in excelso urbis loco,
{9:15} ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
{9:16} Qui est parvulus, declinet ad me. Et vecordi locuta est:
{9:17} AquŠ furtivŠ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
{9:18} Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivŠ eius.

[Proverbia 10]
{10:1} Filius sapiens lŠtificat patrem: filius vero stultus mťstitia est matris suŠ.
{10:2} Nil proderunt thesauri impietatis: iustitia vero liberabit a morte.
{10:3} Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertet.
{10:4} Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes.
{10:5} Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit Šstate, filius confusionis.
{10:6} Benedictio Domini super caput iusti: os autem impiorum operit iniquitas.
{10:7} Memoria iusti cum laudibus: et nomen impiorum putrescet.
{10:8} Sapiens corde prŠcepta suscipit: stultus cŠditur labiis.
{10:9} Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
{10:10} Qui annuit oculo, dabit dolorem: et stultus labiis verberabitur.
{10:11} Vena vitŠ, os iusti: et os impiorum operit iniquitatem.
{10:12} Odium suscitat rixas: et universa delicta operit charitas.
{10:13} In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde.
{10:14} Sapientes abscondunt scientiam: os autem stulti confusioni proximum est.
{10:15} Substantia divitis, urbs fortitudinis eius: pavor pauperum, egestas eorum.
{10:16} Opus iusti ad vitam: fructus autem impii ad peccatum.
{10:17} Via vitŠ, custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat.
{10:18} Abscondunt odium labia mendacia: qui profert contumeliam, insipiens est.
{10:19} In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
{10:20} Argentum electum, lingua iusti: cor autem impiorum pro nihilo.
{10:21} Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.
{10:22} Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
{10:23} Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia.
{10:24} Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum iustus dabitur.
{10:25} Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
{10:26} Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum.
{10:27} Timor Domini apponet dies: et anni impiorum breviabuntur.
{10:28} Expectatio iustorum lŠtitia: spes autem impiorum peribit.
{10:29} Fortitudo simplicis via Domini: et pavor his, qui operantur malum.
{10:30} Iustus in Šternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram.
{10:31} Os iusti parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit.
{10:32} Labia iusti considerant placita: et os impiorum perversa.

[Proverbia 11]
{11:1} Statera dolosa, abominatio est apud Dominum: et pondus Šquum, voluntas eius.
{11:2} Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
{11:3} Simplicitas iustorum diriget eos: et supplantatio perversorum vastabit illos.
{11:4} Non proderunt divitiŠ in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte.
{11:5} Iustitia simplicis diriget viam eius: et in impietate sua corruet impius.
{11:6} Iustitia rectorum liberabit eos: et in insidiis suis capientur iniqui.
{11:7} Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes: et expectatio solicitorum peribit.
{11:8} Iustus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo.
{11:9} Simulator ore decipit amicum suum: iusti autem liberabuntur scientia.
{11:10} In bonis iustorum exultabit civitas: et in perditione impiorum erit laudatio.
{11:11} Benedictione iustorum exaltabitur civitas: et ore impiorum subvertetur.
{11:12} Qui despicit amicum suum, indigens corde est: vir autem prudens tacebit.
{11:13} Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
{11:14} Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia.
{11:15} Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cavet laqueos, securus erit.
{11:16} Mulier gratiosa inveniet gloriam: et robusti habebunt divitias.
{11:17} Benefacit animŠ suŠ vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit.
{11:18} Impius facit opus instabile: seminanti autem iustitiam merces fidelis.
{11:19} Clementia prŠparat vitam: et sectatio malorum mortem.
{11:20} Abominabile Domino cor pravum: et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
{11:21} Manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum salvabitur.
{11:22} Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
{11:23} Desiderium iustorum omne bonum est: prŠstolatio impiorum furor.
{11:24} Alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
{11:25} Anima, quŠ benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
{11:26} Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis: benedictio autem super caput vendentium.
{11:27} Bene consurgit diluculo qui quŠrit bona: qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
{11:28} Qui confidit in divitiis suis, corruet: iusti autem quasi virens folium germinabunt.
{11:29} Qui conturbat domum suam, possidebit ventos: et qui stultus est, serviet sapienti.
{11:30} Fructus iusti lignum vitŠ: et qui suscipit animas, sapiens est.
{11:31} Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?

[Proverbia 12]
{12:1} Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est.
{12:2} Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino: qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit,
{12:3} Non roborabitur homo ex impietate: et radix iustorum non commovebitur.
{12:4} Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus eius, quŠ confusione res dignas gerit.
{12:5} Cogitationes iustorum iudicia: et consilia impiorum fraudulenta:
{12:6} Verba impiorum insidiantur sanguini: os iustorum liberabit eos.
{12:7} Verte impios, et non erunt: domus autem iustorum permanebit.
{12:8} Doctrina sua noscetur vir: qui autem vanus et excors est, patebit contemptui.
{12:9} Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane.
{12:10} Novit iustus iumentorum suorum animas: viscera autem impiorum crudelia.
{12:11} Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
{12:12} Desiderium impii munimentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet.
{12:13} Propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia.
{12:14} De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
{12:15} Via stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia.
{12:16} Fatuus statim indicat iram suam: qui autem dissimulat iniuriam, callidus est.
{12:17} Qui quod novit loquitur, index iustitiŠ est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
{12:18} Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiŠ: lingua autem sapientium sanitas est.
{12:19} Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
{12:20} Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
{12:21} Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.
{12:22} Abominatio est Domino labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei.
{12:23} Homo versatus celat scientiam: et cor insipientium provocat stultitiam.
{12:24} Manus fortium dominabitur: quŠ autem remissa est, tributis serviet.
{12:25} Mťror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lŠtificabitur.
{12:26} Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos.
{12:27} Non inveniet fraudulentus lucrum: et substantia hominis erit auri pretium.
{12:28} In semita iustitiŠ, vita: iter autem devium ducit ad mortem.

[Proverbia 13]
{13:1} Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur.
{13:2} De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prŠvaricatorum iniqua.
{13:3} Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
{13:4} Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.
{13:5} Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur.
{13:6} Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat.
{13:7} Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
{13:8} Redemptio animŠ viri, divitiŠ suŠ: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
{13:9} Lux iustorum lŠtificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
{13:10} Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
{13:11} Substantia festinata minuetur: quŠ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
{13:12} Spes, quŠ differtur, affligit animam: lignum vitŠ desiderium veniens.
{13:13} Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet prŠceptum, in pace versabitur. AnimŠ dolosŠ errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.
{13:14} Lex sapientis fons vitŠ, ut declinet a ruina mortis.
{13:15} Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago.
{13:16} Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam.
{13:17} Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas.
{13:18} Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
{13:19} Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.
{13:20} Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur.
{13:21} Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona.
{13:22} Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris.
{13:23} Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio.
{13:24} Qui parcit virgŠ, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit.
{13:25} Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.

[Proverbia 14]
{14:1} Sapiens mulier Šdificat domum suam: insipiens extructam quoque manibus destruet.
{14:2} Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via.
{14:3} In ore stulti virga superbiŠ: labia autem sapientium custodiunt eos.
{14:4} Ubi non sunt boves, prŠsepe vacuum est: ubi autem plurimŠ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
{14:5} Testis fidelis non mentitur: profert autem mendacium dolosus testis.
{14:6} QuŠrit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis.
{14:7} Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiŠ.
{14:8} Sapientia callidi est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans.
{14:9} Stultus illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia.
{14:10} Cor quod novit amaritudinem animŠ suŠ, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
{14:11} Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt.
{14:12} Est via, quŠ videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem.
{14:13} Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
{14:14} Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
{14:15} Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius.
{14:16} Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit.
{14:17} Impatiens operabitur stultitiam: et vir versutus odiosus est.
{14:18} Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam.
{14:19} Iacebunt mali ante bonos: et impii ante portas iustorum.
{14:20} Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
{14:21} Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit.
{14:22} Errant qui operantur malum: misericordia et veritas prŠparant bona.
{14:23} In omni opere erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
{14:24} Corona sapientium, divitiŠ eorum: fatuitas stultorum, imprudentia.
{14:25} Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis.
{14:26} In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes.
{14:27} Timor Domini fons vitŠ, ut declinent a ruina mortis.
{14:28} In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis.
{14:29} Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.
{14:30} Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.
{14:31} Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
{14:32} In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua.
{14:33} In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
{14:34} Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum.
{14:35} Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam eius inutilis sustinebit.

[Proverbia 15]
{15:1} Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem.
{15:2} Lingua sapientium ornat scientiam: os fatuorum ebullit stultitiam.
{15:3} In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos.
{15:4} Lingua placabilis, lignum vitŠ: quŠ autem immoderata est, conteret spiritum.
{15:5} Stultus irridet disciplinam patris sui: qui autem custodit increpationes, astutior fiet. In abundanti iustitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
{15:6} Domus iusti plurima fortitudo: et in fructibus impii conturbatio.
{15:7} Labia sapientium disseminabunt scientiam: cor stultorum dissimile erit.
{15:8} VictimŠ impiorum abominabiles Domino: vota iustorum placabilia:
{15:9} Abominatio est Domino via impii: qui sequitur iustitiam, diligitur ab eo.
{15:10} Doctrina mala deserenti viam vitŠ: qui increpationes odit, morietur.
{15:11} Infernus, et perditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominum?
{15:12} Non amat pestilens eum, qui se corripit: nec ad sapientes graditur.
{15:13} Cor gaudens exhilarat faciem: in mťrore animi deiicitur spiritus.
{15:14} Cor sapientis quŠrit doctrinam: et os stultorum pascitur imperitia.
{15:15} Omnes dies pauperis, mali: secura mens quasi iuge convivium.
{15:16} Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
{15:17} Melius est vocari ad olera cum charitate: quam ad vitulum saginatum cum odio.
{15:18} Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas.
{15:19} Iter pigrorum quasi sepes spinarum: via iustorum absque offendiculo.
{15:20} Filius sapiens lŠtificat patrem: et stultus homo despicit matrem suam.
{15:21} Stultitia gaudium stulto: et vir prudens dirigit gressus suos.
{15:22} Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
{15:23} LŠtatur homo in sententia oris sui: et sermo opportunus est optimus.
{15:24} Semita vitŠ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
{15:25} Domum superborum demolietur Dominus: et firmos faciet terminos viduŠ.
{15:26} Abominatio Domini cogitationes malŠ: et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
{15:27} Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam: qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
{15:28} Mens iusti meditatur obedientiam: os impiorum redundat malis.
{15:29} Longe est Dominus ab impiis: et orationes iustorum exaudiet.
{15:30} Lux oculorum lŠtificat animam: fama bona impinguat ossa.
{15:31} Auris, quŠ audit increpationes vitŠ, in medio sapientium commorabitur.
{15:32} Qui abiicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.
{15:33} Timor Domini, disciplina sapientiŠ: et gloriam prŠcedit humilitas.

[Proverbia 16]
{16:1} Hominis est animam prŠparare: et Domini gubernare linguam.
{16:2} Omnes viŠ hominis patent oculis eius: spirituum ponderator est Dominus.
{16:3} Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuŠ.
{16:4} Universa propter semetipsum operatus est Dominus: impium quoque ad diem malum.
{16:5} Abominatio Domini est omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viŠ bonŠ, facere iustitiam: accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias.
{16:6} Misericordia et veritate redimitur iniquitas: et in timore Domini declinatur a malo.
{16:7} Cum placuerint Domino viŠ hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem.
{16:8} Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate.
{16:9} Cor hominis disponit viam suam: sed Domini est dirigere gressus eius.
{16:10} Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius.
{16:11} Pondus et statera iudicia Domini sunt: et opera eius omnes lapides sacculi.
{16:12} Abominabiles regi qui agunt impie: quoniam iustitia firmatur solium.
{16:13} Voluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, diligetur:
{16:14} Indignatio regis, nuncii mortis: et vir sapiens placabit eam.
{16:15} In hilaritate vultus regis, vita: et clementia eius quasi imber serotinus.
{16:16} Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
{16:17} Semita iustorum declinat mala: custos animŠ suŠ servat viam suam.
{16:18} Contritionem prŠcedit superbia: et ante ruinam exaltatur spiritus.
{16:19} Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
{16:20} Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est.
{16:21} Qui sapiens est corde, appellabitur prudens: et qui dulcis eloquio, maiora percipiet.
{16:22} Fons vitŠ eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas.
{16:23} Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam.
{16:24} Favus mellis, composita verba: dulcedo animŠ, sanitas ossium.
{16:25} Est via quŠ videtur homini recta: et novissima eius ducunt ad mortem.
{16:26} Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum:
{16:27} Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit.
{16:28} Homo perversus suscitat lites: et verbosus separat principes.
{16:29} Vir iniquus lactat amicum suum: et ducit eum per viam non bonam.
{16:30} Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
{16:31} Corona dignitatis senectus, quŠ in viis iustitiŠ reperietur.
{16:32} Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
{16:33} Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

[Proverbia 17]
{17:1} Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio.
{17:2} Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet.
{17:3} Sicut igne probatur argentum, et aurum camino: ita corda probat Dominus.
{17:4} Malus obedit linguŠ iniquŠ: et fallax obtemperat labiis mendacibus.
{17:5} Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui ruina lŠtatur alterius, non erit impunitus.
{17:6} Corona senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum.
{17:7} Non decent stultum verba composita: nec principem labium mentiens.
{17:8} Gemma gratissima, expectatio prŠstolantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit.
{17:9} Qui celat delictum, quŠrit amicitias: qui altero sermone repetit, separat fťderatos.
{17:10} Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagŠ apud stultum.
{17:11} Semper iurgia quŠrit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.
{17:12} Expedit magis ursŠ occurrere raptis fťtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
{17:13} Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
{17:14} Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit.
{17:15} Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.
{17:16} Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam, quŠrit ruinam: et qui evitat discere, incidet in mala.
{17:17} Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur.
{17:18} Stultus homo plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo.
{17:19} Qui meditatur discordias, diligit rixas: et qui exaltat ostium, quŠrit ruinam.
{17:20} Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum.
{17:21} Natus est stultus in ignominiam suam: sed nec pater in fatuo lŠtabitur.
{17:22} Animus gaudens Štatem floridam facit: spiritus tristis exiccat ossa.
{17:23} Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
{17:24} In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terrŠ.
{17:25} Ira patris, filius stultus: et dolor matris quŠ genuit eum.
{17:26} Non est bonum, damnum inferre iusto: nec percutere principem, qui recta iudicat.
{17:27} Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus.
{17:28} Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur: et si compresserit labia sua, intelligens.

[Proverbia 18]
{18:1} Occasiones quŠrit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.
{18:2} Non recipit stultus verba prudentiŠ: nisi ea dixeris quŠ versantur in corde eius.
{18:3} Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
{18:4} Aqua profunda verba ex ore viri: et torrens redundans fons sapientiŠ.
{18:5} Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate iudicii.
{18:6} Labia stulti miscent se rixis: et os eius iurgia provocat.
{18:7} Os stulti contritio eius: et labia ipsius, ruina animŠ eius.
{18:8} Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: animŠ autem effeminatorum esurient.
{18:9} Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.
{18:10} Turris fortissima, nomen Domini: ad ipsum currit iustus, et exaltabitur.
{18:11} Substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus validus circumdans eum.
{18:12} Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur.
{18:13} Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
{18:14} Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
{18:15} Cor prudens possidebit scientiam: et auris sapientium quŠrit doctrinam.
{18:16} Donum hominis dilatat viam eius, et ante principes spatium ei facit.
{18:17} Iustus, prior est accusator sui: venit amicus eius, et investigabit eum.
{18:18} Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.
{18:19} Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium.
{18:20} De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
{18:21} Mors, et vita in manu linguŠ: qui diligunt eam, comedent fructus eius.
{18:22} Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et impius.
{18:23} Cum obsecrationibus loquetur pauper: et dives effabitur rigide.
{18:24} Vir amabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater.

[Proverbia 19]
{19:1} Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens.
{19:2} Ubi non est scientia animŠ, non est bonum: et qui festinus est pedibus, offendet.
{19:3} Stultitia hominis supplantat gressus eius: et contra Deum fervet animo suo.
{19:4} DivitiŠ addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi, quos habuit, separantur.
{19:5} Testis falsus non erit impunitus: et qui mendacia loquitur, non effugiet.
{19:6} Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
{19:7} Fratres hominis pauperis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit:
{19:8} qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiŠ inveniet bona.
{19:9} Falsus testis non erit impunitus: et qui loquitur mendacia, peribit.
{19:10} Non decent stultum deliciŠ: nec servum dominari principibus.
{19:11} Doctrina viri per patientiam noscitur: et gloria eius est iniqua prŠtergredi.
{19:12} Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius.
{19:13} Dolor patris, filius stultus: et tecta iugiter perstillantia, litigiosa mulier.
{19:14} Domus, et divitiŠ dantur a parentibus: a Domino autem proprie uxor prudens.
{19:15} Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
{19:16} Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur.
{19:17} Fťneratur Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei.
{19:18} Erudi filium tuum, ne desperes: ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
{19:19} Qui impatiens est, sustinebit damnum: et cum rapuerit, aliud apponet.
{19:20} Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
{19:21} MultŠ cogitationes in corde viri: voluntas autem Domini permanebit.
{19:22} Homo indigens misericors est: et melior est pauper quam vir mendax.
{19:23} Timor Domini ad vitam: et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessima.
{19:24} Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
{19:25} Pestilente flagellato stultus sapientior erit: si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
{19:26} Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
{19:27} Non cesses fili audire doctrinam, nec ignores sermones scientiŠ.
{19:28} Testis iniquus deridet iudicium: et os impiorum devorat iniquitatem.
{19:29} Parata sunt derisoribus iudicia: et mallei percutientes stultorum corporibus.

[Proverbia 20]
{20:1} Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens.
{20:2} Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
{20:3} Honor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis.
{20:4} Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo Šstate, et non dabitur illi.
{20:5} Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud.
{20:6} Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet?
{20:7} Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
{20:8} Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
{20:9} Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato?
{20:10} Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
{20:11} Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius.
{20:12} Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.
{20:13} Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
{20:14} Malum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur.
{20:15} Est aurum, et multitudo gemmarum: et vas pretiosum labia scientiŠ.
{20:16} Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
{20:17} Suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os eius calculo.
{20:18} Cogitationes consiliis roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella.
{20:19} Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
{20:20} Qui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
{20:21} Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
{20:22} Ne dicas: Reddam malum: expecta Dominum, et liberabit te.
{20:23} Abominatio est apud Dominum pondus et pondus: statera dolosa non est bona.
{20:24} A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
{20:25} Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
{20:26} Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
{20:27} Lucerna Domini spiraculum hominis, quŠ investigat omnia secreta ventris.
{20:28} Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
{20:29} Exultatio iuvenum, fortitudo eorum: et dignitas senum canities.
{20:30} Livor vulneris absterget mala: et plagŠ in secretioribus ventris.

[Proverbia 21]
{21:1} Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
{21:2} Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.
{21:3} Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam victimŠ.
{21:4} Exaltatio oculorum est dilatatio cordis: lucerna impiorum peccatum.
{21:5} Cogitationes robusti semper in abundantia: omnis autem piger semper in egestate est.
{21:6} Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
{21:7} RapinŠ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium.
{21:8} Perversa via viri, aliena est: qui autem mundus est, rectum opus eius.
{21:9} Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
{21:10} Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.
{21:11} Mulctato pestilente sapientior erit parvulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
{21:12} Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
{21:13} Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
{21:14} Munus absconditum extinguit iras: et donum in sinu indignationem maximam.
{21:15} Gaudium iusto est facere iudicium: et pavor operantibus iniquitatem.
{21:16} Vir, qui erraverit a via doctrinŠ, in cťtu gigantum commorabitur.
{21:17} Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur.
{21:18} Pro iusto datur impius: et pro rectis iniquus.
{21:19} Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
{21:20} Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud.
{21:21} Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam, iustitiam, et gloriam.
{21:22} Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciŠ eius.
{21:23} Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.
{21:24} Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
{21:25} Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus eius operari:
{21:26} tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit.
{21:27} HostiŠ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
{21:28} Testis mendax peribit: vir obediens loquetur victoriam.
{21:29} Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam.
{21:30} Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
{21:31} Equus paratur ad diem belli: Dominus autem salutem tribuit.

[Proverbia 22]
{22:1} Melius est nomen bonum, quam divitiŠ multŠ: super argentum et aurum, gratia bona.
{22:2} Dives, et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus.
{22:3} Callidus vidit malum, et abscondit se: innocens pertransiit, et afflictus est damno.
{22:4} Finis modestiŠ timor Domini, divitiŠ et gloria et vita.
{22:5} Arma et gladii in via perversi: custos autem animŠ suŠ longe recedit ab eis.
{22:6} Proverbium est: Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
{22:7} Dives pauperibus imperat: et qui accipit mutuum, servus est fťnerantis.
{22:8} Qui seminat iniquitatem, metet mala, et virga irŠ suŠ consummabitur.
{22:9} Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera: animam autem aufert accipientium.
{22:10} Eiice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque causŠ et contumeliŠ.
{22:11} Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
{22:12} Oculi Domini custodiunt scientiam: et supplantantur verba iniqui.
{22:13} Dicit piger: Leo est foris, in medio platearum occidendus sum.
{22:14} Fovea profunda, os alienŠ: cui iratus est Dominus, incidet in eam.
{22:15} Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinŠ fugabit eam.
{22:16} Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.
{22:17} Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam.
{22:18} quŠ pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis:
{22:19} Ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.
{22:20} Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia:
{22:21} ut ostenderem tibi firmitatem, et eloquia veritatis, respondere ex his illis, qui miserunt te.
{22:22} Non facias violentiam pauperi, quia pauper est: neque conteras egenum in porta:
{22:23} quia iudicabit Dominus causam eius, et configet eos, qui confixerunt animam eius.
{22:24} Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso:
{22:25} ne forte discas semitas eius, et sumas scandalum animŠ tuŠ.
{22:26} Noli esse cum his, qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis:
{22:27} si enim non habes unde restituas, quid causŠ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
{22:28} Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
{22:29} Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.

[Proverbia 23]
{23:1} Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quŠ apposita sunt ante faciem tuam:
{23:2} et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam,
{23:3} ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii.
{23:4} Noli laborare ut diteris: sed prudentiŠ tuŠ ponde modum.
{23:5} Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere: quia facient sibi pennas quasi aquilŠ, et volabunt in cŠlum.
{23:6} Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos eius:
{23:7} quoniam in similitudinem arioli, et coniectoris, Šstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi: et mens eius non est tecum.
{23:8} Cibos, quos comederas, evomes: et perdes pulchros sermones tuos.
{23:9} In auribus insipientium ne loquaris: qui despicient doctrinam eloquii tui.
{23:10} Ne attingas parvulorum terminos: et agrum pupillorum ne introeas:
{23:11} Propinquus enim illorum fortis est: et ipse iudicabit contra te causam illorum.
{23:12} Ingrediatur ad doctrinam cor tuum: et aures tuŠ ad verba scientiŠ.
{23:13} Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
{23:14} Tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis.
{23:15} Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
{23:16} et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
{23:17} Non Šmuletur cor tuum peccatores: sed in timore Domini esto tota die:
{23:18} quia habebis spem in novissimo, et prŠstolatio tua non auferetur.
{23:19} Audi fili mi, et esto sapiens: et dirige in via animum tuum.
{23:20} Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt:
{23:21} quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
{23:22} Audi patrem tuum, qui genuit te: et ne contemnas cum senuerit mater tua.
{23:23} Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
{23:24} Exultat gaudio pater iusti: qui sapientem genuit, lŠtabitur in eo.
{23:25} Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet quŠ genuit te.
{23:26} PrŠbe fili mi cor tuum mihi: et oculi tui vias meas custodiant.
{23:27} Fovea enim profunda est meretrix: et puteus angustus, aliena.
{23:28} Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
{23:29} Cui vŠ? cuius patri vŠ? cui rixŠ? cui foveŠ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
{23:30} Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
{23:31} Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande,
{23:32} sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
{23:33} Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
{23:34} Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo:
{23:35} et dices: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi: quando evigilabo, et rursus vina reperiam?

[Proverbia 24]
{24:1} Ne Šmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
{24:2} quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
{24:3} Sapientia Šdificabitur domus, et prudentia roborabitur.
{24:4} In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
{24:5} Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus.
{24:6} Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi multa consilia sunt.
{24:7} Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.
{24:8} Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur.
{24:9} Cogitatio stulti peccatum est: et abominatio hominum detractor.
{24:10} Si desperaveris lassus in die angustiŠ: imminuetur fortitudo tua.
{24:11} Erue eos, qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
{24:12} Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animŠ tuŠ nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua.
{24:13} Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo:
{24:14} Sic et doctrina sapientiŠ animŠ tuŠ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
{24:15} Ne insidieris, et quŠras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius.
{24:16} Septies enim cadet iustus, et resurget: impii autem corruent in malum.
{24:17} Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum:
{24:18} ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
{24:19} Ne contendas cum pessimis, nec Šmuleris impios:
{24:20} quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
{24:21} Time Dominum, fili mi, et regem: et cum detractoribus non commiscearis:
{24:22} quoniam repente consurget perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit?
{24:23} HŠc quoque sapientibus: Cognoscere personam in iudicio non est bonum.
{24:24} Qui dicunt impio: Iustus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
{24:25} Qui arguunt eum, laudabuntur: et super ipsos veniet benedictio.
{24:26} Labia deosculabitur, qui recta verba respondet.
{24:27} PrŠpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: ut postea Šdifices domum tuam.
{24:28} Ne sis testis frustra contra proximum tuum: nec lactes quemquam labiis tuis.
{24:29} Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum.
{24:30} Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
{24:31} et ecce totum repleverant urticŠ, et operuerant superficiem eius spinŠ, et maceria lapidum destructa erat.
{24:32} Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
{24:33} Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas:
{24:34} et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

[Proverbia 25]
{25:1} HŠ quoque parabolŠ Salomonis, quas transtulerunt viri EzechiŠ regis Iuda.
{25:2} Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
{25:3} CŠlum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
{25:4} Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum:
{25:5} Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius.
{25:6} Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
{25:7} Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc; quam ut humilieris coram principe.
{25:8} QuŠ viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito: ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
{25:9} Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
{25:10} ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
{25:11} Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
{25:12} Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem.
{25:13} Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius requiescere facit.
{25:14} Nubes, et ventus, et pluviŠ non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens.
{25:15} Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
{25:16} Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
{25:17} Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
{25:18} Iaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
{25:19} Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiŠ,
{25:20} et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: ita tristitia viri nocet cordi.
{25:21} Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere:
{25:22} prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi.
{25:23} Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
{25:24} Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
{25:25} Aqua frigida animŠ sitienti, et nuncius bonus de terra longinqua.
{25:26} Fons turbatus pede, et vena corrupta, iustus cadens coram impio.
{25:27} Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria.
{25:28} Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

[Proverbia 26]
{26:1} Quomodo nix in Šstate, et pluviŠ in messe: sic indecens est stulto gloria.
{26:2} Sicut avis ad alia transvolans, et passer quo libet vadens: sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
{26:3} Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.
{26:4} Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
{26:5} Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
{26:6} Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuncium stultum.
{26:7} Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias: sic indecens est in ore stultorum parabola.
{26:8} Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii: ita qui tribuit insipienti honorem.
{26:9} Quomodo si spina nascatur in manu temulenti: sic parabola in ore stultorum.
{26:10} Iudicium determinat causas: et qui imponit stulto silentium, iras mitigat.
{26:11} Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens, qui iterat stultitiam suam.
{26:12} Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.
{26:13} Dicit piger: Leo est in via, et leŠna in itineribus:
{26:14} sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.
{26:15} Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit.
{26:16} Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.
{26:17} Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens, et commiscetur rixŠ alterius.
{26:18} Sicut noxius est qui mittit sagittas, et lanceas in mortem:
{26:19} ita vir, fraudulenter nocet amico suo: et cum fuerit deprehensus, dicit: Ludens feci.
{26:20} Cum defecerint ligna, extinguetur ignis: et susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
{26:21} Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.
{26:22} Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.
{26:23} Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
{26:24} Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
{26:25} Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei: quoniam septem nequitiŠ sunt in corde illius.
{26:26} Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia eius in consilio.
{26:27} Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
{26:28} Lingua fallax non amat veritatem: et os lubricum operatur ruinas.

[Proverbia 27]
{27:1} Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
{27:2} Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua.
{27:3} Grave est saxum, et onerosa arena: sed ira stulti utroque gravior.
{27:4} Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor: et impetum concitati ferre quis poterit?
{27:5} Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus.
{27:6} Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis
{27:7} Anima saturata calcabit favum: et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
{27:8} Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.
{27:9} Unguento et variis odoribus delectatur cor: et bonis amici consiliis anima dulcoratur.
{27:10} Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris: et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuŠ. Melior est vicinus iuxta, quam frater procul.
{27:11} Stude sapientiŠ fili mi, et lŠtifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.
{27:12} Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
{27:13} Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo: et pro alienis, aufer ei pignus.
{27:14} Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
{27:15} Tecta perstillantia in die frigoris, et litigiosa mulier comparantur:
{27:16} qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dexterŠ suŠ vocabit.
{27:17} Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
{27:18} Qui servat ficum, comedet fructus eius: et qui custos est domini sui, glorificabitur.
{27:19} Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
{27:20} Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles:
{27:21} Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum: sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
{27:22} Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius.
{27:23} Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:
{27:24} Non enim habebis iugiter potestatem: sed corona tribuetur in generationem et generationem.
{27:25} Aperta sunt prata, et apparuerunt herbŠ virentes, et collecta sunt fťna de montibus.
{27:26} Agni ad vestimentum tuum: et hťdi, ad agri pretium.
{27:27} Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuŠ: et ad victum ancillis tuis.

[Proverbia 28]
{28:1} Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.
{28:2} Propter peccata terrŠ multi principes eius: et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quŠ dicuntur, vita ducis longior erit.
{28:3} Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
{28:4} Qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum.
{28:5} Viri mali non cogitant iudicium: qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia.
{28:6} Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus.
{28:7} Qui custodit legem, filius sapiens est: qui autem comessatores pascit, confundit patrem suum.
{28:8} Qui coacervat divitias usuris et fťnore, liberali in pauperes congregat eas.
{28:9} Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.
{28:10} Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet: et simplices possidebunt bona eius.
{28:11} Sapiens sibi videtur vir dives: pauper autem prudens scrutabitur eum.
{28:12} In exultatione iustorum multa gloria est: regnantibus impiis ruinŠ hominum.
{28:13} Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
{28:14} Beatus homo, qui semper est pavidus: qui vero mentis est durŠ, corruet in malum.
{28:15} Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
{28:16} Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam: qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
{28:17} Hominem, qui calumniatur animŠ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
{28:18} Qui ambulat simpliciter, salvus erit: qui perversis graditur viis, concidet semel.
{28:19} Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
{28:20} Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens.
{28:21} Qui cognoscit in iudicio faciem, non benefacit: iste et pro buccella panis deserit veritatem.
{28:22} Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
{28:23} Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille, qui per linguŠ blandimenta decipit.
{28:24} Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre: et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidŠ est.
{28:25} Qui se iactat, et dilatat, iurgia concitat: qui vero sperat in Domino, sanabitur.
{28:26} Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
{28:27} Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.
{28:28} Cum surrexerint impii, abscondentur homines: cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.

[Proverbia 29]
{29:1} Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus: et eum sanitas non sequetur.
{29:2} In multiplicatione iustorum lŠtabitur vulgus: cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
{29:3} Vir, qui amat sapientiam, lŠtificat patrem suum: qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
{29:4} Rex iustus erigit terram, vir avarus destruet eam.
{29:5} Homo, qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius.
{29:6} Peccantem virum iniquum involvet laqueus: et iustus laudabit atque gaudebit.
{29:7} Novit iustus causam pauperum: impius ignorat scientiam.
{29:8} Homines pestilentes dissipant civitatem: sapientes vero avertunt furorem.
{29:9} Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
{29:10} Viri sanguinum oderunt simplicem: iusti autem quŠrunt animam eius.
{29:11} Totum spiritum suum profert stultus: sapiens differt, et reservat in posterum.
{29:12} Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
{29:13} Pauper, et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
{29:14} Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in Šternum firmabitur.
{29:15} Virga atque correptio tribuit sapientiam: puer autem, qui dimittitur voluntati suŠ, confundit matrem suam.
{29:16} In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera: et iusti ruinas eorum videbunt.
{29:17} Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animŠ tuŠ.
{29:18} Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus: qui vero custodit legem, beatus est.
{29:19} Servus verbis non potest erudiri: quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
{29:20} Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio.
{29:21} Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.
{29:22} Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
{29:23} Superbum sequitur humilitas: et humilem spiritu suscipiet gloria.
{29:24} Qui cum fure participat, odit animam suam: adiurantem audit, et non indicat.
{29:25} Qui timet hominem, cito corruet: qui sperat in Domino, sublevabitur.
{29:26} Multi requirunt faciem principis: et iudicium a Domino egreditur singulorum.
{29:27} Abominantur iusti virum impium: et abominantur impii eos, qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius, extra perditionem erit.

[Proverbia 30]
{30:1} Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
{30:2} Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
{30:3} Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
{30:4} Quis ascendit in cŠlum atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrŠ? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
{30:5} Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se:
{30:6} ne addas quidquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax.
{30:7} Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar.
{30:8} Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me. Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria:
{30:9} ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et periurem nomen Dei mei.
{30:10} Ne accuses servum ad Dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.
{30:11} Generatio, quŠ patri suo maledicit, et quŠ matri suŠ non benedicit.
{30:12} Generatio, quŠ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis.
{30:13} Generatio, cuius excelsi sunt oculi, et palpebrŠ eius in alta surrectŠ.
{30:14} Generatio, quŠ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
{30:15} SanguisugŠ duŠ sunt filiŠ, dicentes: Affer, Affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod numquam dicit: Sufficit.
{30:16} Infernus, et os vulvŠ, et terra, quŠ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.
{30:17} Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suŠ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilŠ.
{30:18} Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:
{30:19} Viam aquilŠ in cŠlo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
{30:20} Talis est et via mulieris adulterŠ, quŠ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
{30:21} Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:
{30:22} Per servum cum regnaverit: per stultum cum saturatus fuerit cibo:
{30:23} per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta: et per ancillam cum fuerit heres dominŠ suŠ.
{30:24} Quatuor sunt minima terrŠ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus.
{30:25} FormicŠ, populus infirmus, qui prŠparat in messe cibum sibi:
{30:26} lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum:
{30:27} regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas:
{30:28} stellio manibus nititur, et moratur in Šdibus regis.
{30:29} Tria sunt, quŠ bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter:
{30:30} Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum:
{30:31} gallus succinctus lumbos: et aries: nec est rex, qui resistat ei.
{30:32} Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime: si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
{30:33} Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem: et qui provocat iras, producit discordias.

[Proverbia 31]
{31:1} Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua.
{31:2} Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum?
{31:3} Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
{31:4} Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas.
{31:5} et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
{31:6} Date siceram mťrentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo:
{31:7} bibant, et obliviscantur egestatis suŠ, et doloris sui non recordentur amplius.
{31:8} Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt:
{31:9} aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.
{31:10} Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius.
{31:11} Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
{31:12} Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitŠ suŠ.
{31:13} QuŠsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
{31:14} Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
{31:15} Et de nocte surrexit, deditque prŠdam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
{31:16} Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam.
{31:17} Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
{31:18} Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius.
{31:19} Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum.
{31:20} Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
{31:21} Non timebit domui suŠ a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
{31:22} Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius.
{31:23} Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrŠ.
{31:24} Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit ChananŠo.
{31:25} Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
{31:26} Os suum aperuit sapientiŠ, et lex clementiŠ in lingua eius.
{31:27} Consideravit semitas domus suŠ, et panem otiosa non comedit.
{31:28} Surrexerunt filii eius, et beatissimam prŠdicaverunt: vir eius, et laudavit eam.
{31:29} MultŠ filiŠ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas.
{31:30} Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
{31:31} Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.


Biblia SacraLiber Proverbiorum