Biblia SacraLiber Ecclesiasticus
P 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
Sapientia Jesu Filii Sirach

[Sirach Prologus]
{P:1} Multorum nobis, et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est: in quibus oportet laudare Israel doctrinæ et sapientiæ causa: quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
{P:2} Avus meus Iesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt: voluit et ipse scribere aliquid horum, quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent: ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam.
{P:3} Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur sequentes imaginem sapientiæ deficere in verborum compositione.
{P:4} Nam deficiunt verba Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam.
{P:5} Non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum, non parvam habent differentiam, quando inter se dicuntur.
{P:6} Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum: et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ, neque contemnendæ doctrinæ.
{P:7} Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum:
{P:8} et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis ad illa, quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores,
{P:9} qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere.

[Sirach 1]
{1:1} Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
{1:2} Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi quis dinumeravit? Altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi quis dimensus est?
{1:3} Sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit?
{1:4} Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.
{1:5} Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna.
{1:6} Radix sapientiæ cui revelata est, et astutias illius quis agnovit?
{1:7} Disciplina sapientiæ cui revelata est, et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?
{1:8} Unus est altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans Deus.
{1:9} Ipse creavit illam in Spiritu sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est.
{1:10} Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.
{1:11} Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exultationis.
{1:12} Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
{1:13} Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.
{1:14} Dilectio Dei honorabilis sapientia.
{1:15} Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.
{1:16} Initium sapientiæ, timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
{1:17} Timor Domini, scientiæ religiositas.
{1:18} Religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit.
{1:19} Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
{1:20} Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.
{1:21} Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
{1:22} Corona sapientiæ, timor Domini, replens pacem, et salutis fructum:
{1:23} et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei.
{1:24} Scientiam, et intellectum prudentiæ sapientia compartietur: et gloriam tenentium se, exaltat.
{1:25} Radix sapientiæ est timere Dominum: et rami illius longævi.
{1:26} In thesauris sapientiæ intellectus, et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia.
{1:27} Timor Domini expellit peccatum:
{1:28} nam qui sine timore est, non poterit iustificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est.
{1:29} Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iucunditatis.
{1:30} Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
{1:31} In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ:
{1:32} execratio autem peccatori, cultura Dei.
{1:33} Fili concupiscens sapientiam, conserva iustitiam, et Deus præbebit illam tibi.
{1:34} Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi,
{1:35} fides, et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
{1:36} Ne sis incredibilis timori Domini: et ne accesseris ad illum duplici corde.
{1:37} Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.
{1:38} Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem,
{1:39} et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te:
{1:40} quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

[Sirach 2]
{2:1} Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
{2:2} Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis.
{2:3} Sustine sustentationes Dei: coniungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
{2:4} Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:
{2:5} quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
{2:6} Crede Deo, et recuperabit te. et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce.
{2:7} Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius: et non deflectatis ab illo ne cadatis.
{2:8} Qui timetis Dominum, credite illi: et non evacuabitur merces vestra.
{2:9} Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia.
{2:10} Qui timetis Dominum diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
{2:11} Respicite filii nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.
{2:12} Quis enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum?
{2:13} Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata: et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
{2:14} Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis.
{2:15} Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo: et ideo non protegentur ab eo.
{2:16} Væ his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas.
{2:17} Et quid facient, cum inspicere cœperit Dominus?
{2:18} Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum, conservabunt viam illius.
{2:19} Qui timent Dominum, inquirent quæ beneplacita sunt ei: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.
{2:20} Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
{2:21} Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
{2:22} dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
{2:23} Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.

[Sirach 3]
{3:1} Filii sapientiæ, ecclesia iustorum: et natio illorum, obedientia et dilectio.
{3:2} Iudicium patris audite filii, et sic facite ut salvi sitis.
{3:3} Deus enim honoravit patrem in filiis: et iudicium matris exquirens, firmavit in filios.
{3:4} Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
{3:5} Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
{3:6} Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.
{3:7} Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore: et qui obedit patri, refrigerabit matrem.
{3:8} Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.
{3:9} In opere et sermone, et omni patientia honora patrem tuum,
{3:10} ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
{3:11} Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta.
{3:12} Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria, eius confusio.
{3:13} gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
{3:14} Fili suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius:
{3:15} et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
{3:16} Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum,
{3:17} et in iustitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui: et sicut in sereno glacies solventur peccata tua.
{3:18} Quam malæ famæ est, qui derelinquit patrem: et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem.
{3:19} Fili in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
{3:20} Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam:
{3:21} quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
{3:22} Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.
{3:23} Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
{3:24} In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius non eris curiosus.
{3:25} Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi.
{3:26} Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
{3:27} Cor durum habebit male in novissimo: et qui amat periculum in illo peribit.
{3:28} Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
{3:29} Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adiiciet ad peccandum.
{3:30} Synagogæ superborum non erit sanitas: frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
{3:31} Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
{3:32} Sapiens cor, et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus iustitiæ successus habebit.
{3:33} Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis:
{3:34} et Deus prospector est eius qui reddit gratiam: meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.

[Sirach 4]
{4:1} Fili eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
{4:2} Animam esurientem ne despexeris: et non exasperes pauperem in inopia sua.
{4:3} Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti.
{4:4} Rogationem contribulati ne abiicias: et non avertas faciem tuam ab egeno.
{4:5} Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere:
{4:6} maledicentis enim tibi in amaritudine animæ exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum.
{4:7} Congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum.
{4:8} Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.
{4:9} Libera eum, qui iniuriam patitur de manu superbi: et non acide feras in anima tua.
{4:10} In iudicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum:
{4:11} et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.
{4:12} Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et præibit in via iustitiæ.
{4:13} et qui illam diligit, diligit vitam: et qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem eius.
{4:14} Qui tenuerint illam, vitam hereditabunt: et quo introibit, benedicet Deus.
{4:15} Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto: et eos, qui diligunt illam, diligit Deus.
{4:16} Qui audit illam, iudicabit Gentes: et qui intuetur illam, permanebit confidens.
{4:17} Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in confirmatione creaturæ illius.
{4:18} quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum.
{4:19} Timorem et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animæ illius.
{4:20} Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et lætificabit illum,
{4:21} et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiæ.
{4:22} Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.
{4:23} Fili conserva tempus, et devita a malo.
{4:24} Pro anima tua ne confundaris dicere verum.
{4:25} Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
{4:26} Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.
{4:27} Ne reverearis proximum tuum in casu suo:
{4:28} nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo.
{4:29} In lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus iustitiæ.
{4:30} Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.
{4:31} Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subiicias te omni homini pro peccato.
{4:32} Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii.
{4:33} Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
{4:34} Noli citatus esse in lingua tua: et inutilis, et remissus in operibus tuis.
{4:35} Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi.
{4:36} Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.

[Sirach 5]
{5:1} Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
{5:2} Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui:
{5:3} et ne dixeris: Quomodo potui? aut quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
{5:4} Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
{5:5} De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum.
{5:6} Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur.
{5:7} Misericordia enim, et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
{5:8} Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.
{5:9} subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
{5:10} Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
{5:11} Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
{5:12} Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et iustitiæ.
{5:13} Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum.
{5:14} Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
{5:15} Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
{5:16} Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris.
{5:17} Super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
{5:18} Iustifica pusillum, et magnum similiter.

[Sirach 6]
{6:1} Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis.
{6:2} Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus: ne forte elidatur virtus tua per stultitiam,
{6:3} et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
{6:4} Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
{6:5} Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos: et lingua eucharis in bono homine abundat.
{6:6} Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille.
{6:7} Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.
{6:8} Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.
{6:9} Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam: et est amicus qui odium et rixam, et convitia denudabit.
{6:10} Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis.
{6:11} Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget:
{6:12} si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam.
{6:13} Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.
{6:14} Amicus fidelis, protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
{6:15} Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.
{6:16} Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum.
{6:17} Qui timet Deum, æque habebit amicitiam bonam: quoniam secundum illum erit amicus illius.
{6:18} Fili a iuventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.
{6:19} Quasi is qui arat, et seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.
{6:20} in opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.
{6:21} Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors.
{6:22} Quasi lapidis virtus probatio erit in illis, et non demorabuntur proiicere illam.
{6:23} Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est eius, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.
{6:24} Audi fili, et accipe consilium intellectus, et ne abiicias consilium meum.
{6:25} Iniice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum:
{6:26} subiice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis eius.
{6:27} In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias eius.
{6:28} Investiga illam, et manifestabitur tibi, et continens factus ne derelinquas eam:
{6:29} in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.
{6:30} Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ:
{6:31} decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.
{6:32} Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi.
{6:33} Fili, si attenderis mihi, disces: et si accomodaveris animum tuum, sapiens eris.
{6:34} Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris.
{6:35} In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.
{6:36} Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
{6:37} Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.

[Sirach 7]
{7:1} Noli facere mala, et non te apprehendent.
{7:2} Discede ab iniquo, et deficient mala abs te.
{7:3} Fili, non semines mala in sulcis iniustitiæ, et non metes ea in septuplum.
{7:4} Noli quærere a domino ducatum, neque a rege cathedram honoris.
{7:5} Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens.
{7:6} Noli quærere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua.
{7:7} Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum,
{7:8} neque alliges duplicia peccata: nec enim in uno eris immunis.
{7:9} Noli esse pusillanimis in animo tuo:
{7:10} exorare, et facere eleemosynam ne despicias.
{7:11} Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.
{7:12} Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat, circumspector Deus.
{7:13} Noli amare mendacium adversus fratrem tuum: neque in amicum similiter facias.
{7:14} Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona.
{7:15} Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua.
{7:16} Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo.
{7:17} Non te reputes in multitudine indisciplinatorum.
{7:18} Memento iræ, quoniam non tardabit.
{7:19} Humilia valde spiritum tuum: quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis.
{7:20} Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem charissimum auro spreveris.
{7:21} Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum.
{7:22} Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.
{7:23} Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua, non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.
{7:24} Pecora tibi sunt? attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te.
{7:25} Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum.
{7:26} Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
{7:27} Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam.
{7:28} Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proiicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo
{7:29} honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris:
{7:30} memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi.
{7:31} In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica.
{7:32} In omni virtute tua dilige eum qui te fecit: et ministros eius ne derelinquas.
{7:33} Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis.
{7:34} Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis: et de negligentia tua purga te cum paucis.
{7:35} Datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum:
{7:36} et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio, et benedictio tua.
{7:37} Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam.
{7:38} Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.
{7:39} Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis.
{7:40} In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.

[Sirach 8]
{8:1} Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
{8:2} Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi.
{8:3} multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit, et convertit.
{8:4} Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna.
{8:5} Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur.
{8:6} Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei. memento quoniam omnes in correptione sumus.
{8:7} Ne spernas hominem in sua senectute: etenim ex nobis senescunt.
{8:8} Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.
{8:9} Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare.
{8:10} ab ipsis enim disces sapientiam, et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela.
{8:11} Non te prætereat narratio seniorum: ipsi enim didicerunt a patribus suis:
{8:12} quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum.
{8:13} Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
{8:14} Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
{8:15} Noli fœnerari homini fortiori te: quod si fœneraveris, quasi perditum habe.
{8:16} Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
{8:17} Non iudices contra iudicem: quoniam secundum quod iustum est iudicat.
{8:18} Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
{8:19} Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adiutorium, elidet te.
{8:20} Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
{8:21} Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet.
{8:22} Non omni homini cor tuum manifestes: ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.

[Sirach 9]
{9:1} Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.
{9:2} Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
{9:3} Ne respicias mulierem multivolam: ne forte incidas in laqueos illius.
{9:4} Cum saltatrice ne assiduus sis: nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
{9:5} Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
{9:6} Ne des fornicariis animam tuam in ullo: ne perdas te, et hereditatem tuam.
{9:7} Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
{9:8} Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.
{9:9} propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
{9:10} Omnis mulier, quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
{9:11} Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt. colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
{9:12} Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum:
{9:13} et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
{9:14} Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi.
{9:15} Vinum novum, amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud.
{9:16} Non zeles gloriam, et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio.
{9:17} Non placeat tibi iniuria iniustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
{9:18} Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.
{9:19} et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
{9:20} Communionem mortis scito: quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.
{9:21} Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
{9:22} Viri iusti sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio,
{9:23} et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi.
{9:24} In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
{9:25} Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.

[Sirach 10]
{10:1} Iudex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
{10:2} Secundum iudicem populi, sic et ministri eius: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
{10:3} Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
{10:4} In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
{10:5} In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
{10:6} Omnis iniuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus iniuriæ.
{10:7} Odibilis coram Deo est et hominibus superbia: et execrabilis omnis iniquitas gentium.
{10:8} Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos.
{10:9} Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?
{10:10} Nihil est iniquius quam amare pecuniam. hic enim et animam suam venalem habet: quoniam in vita sua proiecit intima sua.
{10:11} Omnis potentatus brevis vita. Languor prolixior gravat medicum.
{10:12} Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur.
{10:13} Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes.
{10:14} Initium superbiæ hominis, apostatare a Deo:
{10:15} quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. quoniam initium omnis peccati est superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
{10:16} Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
{10:17} Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
{10:18} Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
{10:19} Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
{10:20} arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
{10:21} Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
{10:22} Non est creata hominibus superbia: neque iracundia nationi mulierum.
{10:23} Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
{10:24} In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum, erunt in oculis illius.
{10:25} Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est:
{10:26} noli despicere hominem iustum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
{10:27} Magnus, et iudex, et potens est in honore: et non est maior illo, qui timet Deum.
{10:28} Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
{10:29} Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.
{10:30} Melior est qui operatur, et abundat in omnibus, quam qui gloriatur, et eget pane.
{10:31} Fili in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
{10:32} Peccantem in animam suam quis iustificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
{10:33} Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
{10:34} Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia? et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.

[Sirach 11]
{11:1} Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
{11:2} Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
{11:3} brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
{11:4} In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
{11:5} Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema.
{11:6} Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
{11:7} Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe iuste.
{11:8} Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adiicias loqui.
{11:9} De ea re, quæ te non molestat, ne certeris: et in iudicio peccantium ne consistas.
{11:10} Fili ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris.
{11:11} Est homo laborans, et festinans, et dolens impius, et tanto magis non abundabit.
{11:12} Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate:
{11:13} et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
{11:14} Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt.
{11:15} Sapientia et disciplina, et scientia legis apud Deum. Dilectio, et viæ bonorum apud ipsum.
{11:16} Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exultant in malis, consenescunt in malo.
{11:17} Datio Dei permanet iustis, et profectus illius successus habebit in æternum.
{11:18} Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius.
{11:19} in eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:
{11:20} et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
{11:21} Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
{11:22} Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
{11:23} Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
{11:24} Benedictio Dei in mercedem iusti festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.
{11:25} Ne dicas: Quid est mihi opus, et quæ erunt mihi ex hoc bona?
{11:26} Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor?
{11:27} In die bonorum ne immemor sis malorum: et in die malorum ne immemor sis bonorum:
{11:28} quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
{11:29} Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
{11:30} Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
{11:31} Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi.
{11:32} Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
{11:33} Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
{11:34} A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur.
{11:35} Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala: ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
{11:36} Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.

[Sirach 12]
{12:1} Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
{12:2} Benefac iusto, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino.
{12:3} Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.
{12:4} Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ.
{12:5} Da bono, et non receperis peccatorem.
{12:6} Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari ne in ipsis potentior te sit:
{12:7} nam duplicia mala invenies in omnibus bonis, quæcumque feceris illi: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.
{12:8} Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
{12:9} In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est.
{12:10} Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum, æruginat nequitia illius:
{12:11} et si humiliatus vadat curvus, adiice animum tuum, et custodi te ab illo.
{12:12} Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam: et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.
{12:13} Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus, qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis eius.
{12:14} Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit.
{12:15} In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.
{12:16} In oculis suis lacrymatur inimicus: et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine:
{12:17} et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.
{12:18} In oculis suis lacrymatur inimicus, et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas.
{12:19} Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.

[Sirach 13]
{13:1} Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam.
{13:2} Pondus super se tollat qui honestiori se communicat. Et ditiori te ne socius fueris.
{13:3} Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.
{13:4} Dives iniuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit.
{13:5} Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te.
{13:6} Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit super te.
{13:7} Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
{13:8} Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis, et ter: et in novissimo deridebit te: et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
{13:9} Humiliare Deo, et expecta manus eius.
{13:10} Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
{13:11} Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
{13:12} Advocatus a potentiore discede: ex hoc enim magis te advocabit.
{13:13} Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
{13:14} Ne retineas ex æquo loqui cum illo: nec credas multis verbis illius. ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
{13:15} Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis.
{13:16} Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo: quoniam cum subversione tua ambulas.
{13:17} Audiens vero illa quasi in somnis vide, et vigilabis.
{13:18} Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
{13:19} Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi.
{13:20} Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
{13:21} Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator iusto.
{13:22} Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem?
{13:23} Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum, sunt pauperes.
{13:24} Et sicut abominatio est superbo humilitas: sic et execratio divitis pauper.
{13:25} Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit expelletur et a notis.
{13:26} Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et iustificaverunt illum.
{13:27} humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
{13:28} Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
{13:29} Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.
{13:30} Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.
{13:31} Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
{13:32} Vestigium cordis boni, et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.

[Sirach 14]
{14:1} Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
{14:2} Felix, qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
{14:3} Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum?
{14:4} Qui acervat ex animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
{14:5} Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non iucundabitur in bonis suis.
{14:6} Qui sibi invidet, nihil est illo nequius, et hæc redditio est malitiæ illius:
{14:7} et si bene fecerit, ignoranter, et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam.
{14:8} Nequam est oculus lividi, et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
{14:9} Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
{14:10} Oculus malus ad mala: et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
{14:11} Fili si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.
{14:12} Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi: testamentum enim huius mundi morte morietur.
{14:13} Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
{14:14} Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat.
{14:15} Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis?
{14:16} Da, et accipe, et iustifica animam tuam.
{14:17} Ante obitum tuum operare iustitiam: quoniam non est apud inferos invenire cibum.
{14:18} Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
{14:19} Alia generantur, et alia deiiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
{14:20} Omne opus corruptibile in fine deficiet: et qui illud operatur, ibit cum illo.
{14:21} Et omne opus electum iustificabitur: et qui operatur illud, honorabitur in illo.
{14:22} Beatus vir, qui in sapientia morabitur, et qui in iustitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.
{14:23} Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens:
{14:24} qui respicit per fenestras illius, et in ianuis illius audiens:
{14:25} qui requiescit iuxta domum illius, et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum:
{14:26} statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis eius morabitur.
{14:27} protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria eius requiescet.

[Sirach 15]
{15:1} Qui timet Deum, faciet bona: et qui continens est iustitiæ, apprehendet illam,
{15:2} et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
{15:3} Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:
{15:4} et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos,
{15:5} et in medio Ecclesiæ aperiet os eius, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
{15:6} Iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hereditabit illum.
{15:7} Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.
{15:8} viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
{15:9} Non est speciosa laus in ore peccatoris:
{15:10} quoniam a Deo profecta est sapientia. sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi.
{15:11} Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris.
{15:12} Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.
{15:13} Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
{15:14} Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui.
{15:15} Adiecit mandata et præcepta sua:
{15:16} si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
{15:17} Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam.
{15:18} Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi:
{15:19} quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
{15:20} Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
{15:21} Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:
{15:22} non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.

[Sirach 16]
{16:1} Ne iucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
{16:2} Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.
{16:3} Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii:
{16:4} Et utile est mori sine filiis quam relinquere filios impios.
{16:5} Ab uno sensato inhabitabitur patria, tribus impiorum deseretur.
{16:6} Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
{16:7} In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
{16:8} Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti:
{16:9} et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
{16:10} Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
{16:11} Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
{16:12} misericordia enim et ira est cum illo. Potens exoratio, et effundens iram:
{16:13} secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua iudicat.
{16:14} Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
{16:15} Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
{16:16} Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur?
{16:17} In populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura?
{16:18} Ecce cælum, et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
{16:19} montes simul, et colles, et fundamenta terræ: cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
{16:20} Et in omnibus his insensatum est cor: et omne cor intelligitur ab illo:
{16:21} et vias illius quis intelligit, et procellam, quam nec oculus videbit hominis?
{16:22} Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera iustitiæ eius quis enunciabit? aut quis sustinebit? Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
{16:23} Qui minoratur corde, cogitat inania: et vir imprudens, et errans cogitat stulta.
{16:24} Audi me fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo,
{16:25} et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuncio scientiam eius.
{16:26} In iudicio Dei opera eius ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
{16:27} Ornavit in æternum opera illorum, nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
{16:28} Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum.
{16:29} Non sis incredibilis verbo illius.
{16:30} Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis.
{16:31} Anima omnis vitalis denunciavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.

[Sirach 17]
{17:1} Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum.
{17:2} Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.
{17:3} Numerum dierum, et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum, quæ sunt super terram.
{17:4} Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium.
{17:5} Creavit ex ipso adiutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi: et disciplina intellectus replevit illos.
{17:6} Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis.
{17:7} Posuit oculum suum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum,
{17:8} ut nomen sanctificationis collaudent: et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum eius.
{17:9} Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hereditavit illos.
{17:10} Testamentum æternum constituit cum illis, et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.
{17:11} Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit illis: Attendite ab omni iniquo.
{17:12} Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
{17:13} Viæ illorum coram ipso sunt semper, non sunt absconsæ ab oculis ipsius.
{17:14} In unamquamque gentem præposuit rectorem:
{17:15} et pars Dei, Israel facta est manifesta.
{17:16} Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.
{17:17} Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
{17:18} Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit:
{17:19} et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ.
{17:20} Pœnitentibus autem dedit viam iustitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.
{17:21} Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua:
{17:22} precare ante faciem Domini, et minue offendicula.
{17:23} Revertere ad Dominum, et avertere ab iniustitia tua, et nimis odito execrationem:
{17:24} et cognosce iustitias et iudicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
{17:25} In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo.
{17:26} Non demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere. A mortuo quasi nihil, perit confessio.
{17:27} Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.
{17:28} Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!
{17:29} Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
{17:30} Quid lucidius sole? et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.
{17:31} Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.

[Sirach 18]
{18:1} Qui vivet in æternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur, et manet invictus rex in æternum.
{18:2} Quis sufficit enarrare opera illius?
{18:3} Quis enim investigabit magnalia eius?
{18:4} Virtutem autem magnitudinis eius quis enunciabit? aut quis adiiciet enarrare misericordiam eius?
{18:5} Non est minuere, neque adiicere, nec est invenire magnalia Dei.
{18:6} Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur.
{18:7} Quid est homo, et quæ est gratia illius? et quid bonum, aut quid nequam illius?
{18:8} Numerus dierum hominum ut multum centum anni: quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
{18:9} Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.
{18:10} Vidit præsumptionem cordis eorum quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum quoniam nequam est.
{18:11} Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis.
{18:12} Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem.
{18:13} Qui misericordiam habet, docet, et erudit quasi pastor gregem suum.
{18:14} Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in iudiciis eius.
{18:15} Fili in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
{18:16} Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.
{18:17} Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine iustificato.
{18:18} Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
{18:19} Ante iudicium para iustitiam tibi, et antequam loquaris disce.
{18:20} Ante languorem adhibe medicinam, et ante iudicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
{18:21} Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
{18:22} Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem iustificari: quoniam merces Dei manet in æternum.
{18:23} Ante orationem præpara animam tuam: et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
{18:24} Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.
{18:25} Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
{18:26} A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei.
{18:27} Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.
{18:28} Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.
{18:29} Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt: et intellexerunt veritatem et iustitiam, et impleverunt proverbia et iudicia.
{18:30} Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.
{18:31} Si præstes animæ tuæ concupiscentias eius, faciat te in gaudium inimicis tuis.
{18:32} Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum.
{18:33} Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ.

[Sirach 19]
{19:1} Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica, paulatim decidet.
{19:2} Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos:
{19:3} et qui se iungit fornicariis, erit nequam: putredo et vermes hereditabunt illum, et extolletur in exemplum maius, et tolletur de numero anima eius.
{19:4} Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur.
{19:5} Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
{19:6} Qui peccat in animam suam, pœnitebit: et qui iucundatur in malitia, denotabitur.
{19:7} Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis.
{19:8} Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare.
{19:9} audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum odiet te, et sic aderit tibi semper.
{19:10} Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet.
{19:11} A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis.
{19:12} Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti.
{19:13} Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut si fecerit, ne iterum addat facere.
{19:14} Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret.
{19:15} Corripe amicum: sæpe enim fit commissio.
{19:16} Et non omni verbo credas. est qui labitur lingua, sed non ex animo.
{19:17} Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris.
{19:18} Et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.
{19:19} Et non est sapientia nequitiæ disciplina: et non est cogitatus peccatorum prudentia.
{19:20} Est nequitia, et in ipsa execratio: et est insipiens qui minuitur sapientia.
{19:21} Melior est homo, qui minuitur sapientia, et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.
{19:22} Est solertia certa, et ipsa iniqua.
{19:23} Et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo:
{19:24} et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est:
{19:25} et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.
{19:26} Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
{19:27} Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enunciant de illo.
{19:28} Est correptio mendax in ira contumeliosi: et est iudicium, quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.

[Sirach 20]
{20:1} Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
{20:2} Concupiscentia spadonis devirginabit iuvenculam:
{20:3} sic qui facit per vim iudicium iniquum.
{20:4} Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum.
{20:5} Est tacens, qui invenitur sapiens: et est odibilis, qui procax est ad loquendum.
{20:6} Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum.
{20:7} Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem, et imprudens non servabunt tempus.
{20:8} Qui multis utitur verbis, lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit iniuste, odietur.
{20:9} Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
{20:10} Est datum, quod non est utile: et est datum, cuius retributio duplex.
{20:11} Est propter gloriam minoratio: et est qui ab humilitate levabit caput.
{20:12} Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
{20:13} Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur.
{20:14} Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt.
{20:15} exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est.
{20:16} Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.
{20:17} Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius.
{20:18} qui enim edunt panem illius: falsæ linguæ sunt. Quoties, et quanti irridebunt eum?
{20:19} Neque enim quod habendum erat, directo sensu distribuit: similiter et quod non erat habendum.
{20:20} Lapsus falsæ linguæ, quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
{20:21} Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
{20:22} Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.
{20:23} Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.
{20:24} Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se.
{20:25} Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
{20:26} Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.
{20:27} Potior fur quam assiduitas viri mendacis. perditionem autem ambo hereditabunt.
{20:28} Mores hominum mendacium sine honore: et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
{20:29} Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
{20:30} Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum: et qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.
{20:31} Xenia et dona excæcant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum.
{20:32} Sapientia absconsa et thesaurus invisus: quæ utilitas in utrisque?
{20:33} Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

[Sirach 21]
{21:1} Fili peccasti? non adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare ut tibi dimittantur.
{21:2} Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te.
{21:3} Dentes leonis, dentes eius, interficientes animas hominum.
{21:4} Quasi romphæa bis acuta omnis iniquitas, plagæ illius non est sanitas.
{21:5} Obiurgatio et iniuriæ annullabunt substantiam: et domus quæ nimis locuples est, annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur.
{21:6} Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius perveniet, et iudicium festinato adveniet illi.
{21:7} Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris: et qui timet Deum, convertetur ad cor suum.
{21:8} Notus a longe potens lingua audaci: et sensatus scit labi se ab ipso.
{21:9} Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hyeme.
{21:10} Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.
{21:11} Via peccatorum complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.
{21:12} Qui custodit iustitiam, continebit sensum eius.
{21:13} Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.
{21:14} Non erudietur qui non est sapiens in bono.
{21:15} Est autem sapientia, quæ abundat in malo: et non est sensus ubi est amaritudo.
{21:16} Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet.
{21:17} Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.
{21:18} Verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit, et ad se adiiciet: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et proiiciet illud post dorsum suum.
{21:19} Narratio fatui quasi sarcina in via. nam in labiis sensati invenietur gratia.
{21:20} Os prudentis quæritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.
{21:21} Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: et scientia insensati inenarrabilia verba.
{21:22} Compedes in pedibus, stulto doctrina, et quasi vincula manuum super manum dextram.
{21:23} Fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit.
{21:24} Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.
{21:25} Pes fatui facilis in domum proximi: et homo peritus confundetur a persona potentis.
{21:26} Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit.
{21:27} Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia.
{21:28} Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur.
{21:29} In ore fatuorum cor illorum: et in corde sapientium os illorum.
{21:30} Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.
{21:31} Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur: et qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.

[Sirach 22]
{22:1} In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius.
{22:2} De stercore boum lapidatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.
{22:3} Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet.
{22:4} Filia prudens hereditas viro suo. nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.
{22:5} Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur.
{22:6} Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
{22:7} Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.
{22:8} Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
{22:9} Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic?
{22:10} Supra mortuum plora, defecit enim lux eius: et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
{22:11} Modicum plora super mortuum, quoniam requievit.
{22:12} Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
{22:13} Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.
{22:14} Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.
{22:15} Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.
{22:16} Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
{22:17} Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus?
{22:18} Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
{22:19} Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur: sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
{22:20} Cogitatus sensati in omni tempore, metu non depravabitur.
{22:21} Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt:
{22:22} sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
{22:23} Sicut cor trepidum in cogitatione fatui, omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.
{22:24} Pungens oculum deducit lacrymas: et qui pungit cor, profert sensum.
{22:25} Mittens lapidem in volatilia, deiiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
{22:26} Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum
{22:27} si aperueris os triste, non timeas. est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.
{22:28} Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris.
{22:29} In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis.
{22:30} Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.
{22:31} Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
{22:32} Omnis qui audiet, cavebit se ab eo.
{22:33} Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?

[Sirach 23]
{23:1} Domine pater, et dominator vitæ meæ ne derelinquas me in consilio eorum: nec sinas me cadere in illis.
{23:2} Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,
{23:3} et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?
{23:4} Domine pater, et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
{23:5} Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.
{23:6} Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.
{23:7} Doctrinam oris audite filii: et qui custodierit illam, non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
{23:8} In vanitate sua apprehenditur peccator, et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
{23:9} Iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa.
{23:10} Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus Sanctorum non admiscearis: quoniam non erit immunis ab eis.
{23:11} Sicut enim servus interrogatus assidue, a livore non minuitur: sic omnis iurans, et nominans, in toto a peccato non purgabitur.
{23:12} Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
{23:13} Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter:
{23:14} et si in vacuum iuraverit, non iustificabitur: replebitur enim retributione domus illius.
{23:15} Est et alia loquela contraria morti, non inveniatur in hereditate Iacob.
{23:16} Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur.
{23:17} Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati.
{23:18} Memento patris et matris tuæ, in medio enim magnatorum consistis:
{23:19} ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas.
{23:20} Homo assuetus in verbis improperii, in omnibus diebus suis non erudietur.
{23:21} Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram, et perditionem.
{23:22} Anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid glutiat:
{23:23} et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem.
{23:24} Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
{23:25} Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt?
{23:26} tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
{23:27} Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum:
{23:28} et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.
{23:29} Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia.
{23:30} Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur: et ubi non speravit, apprehendetur.
{23:31} Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
{23:32} Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hereditatem ex alieno matrimonio:
{23:33} primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.
{23:34} Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios eius respicietur.
{23:35} Non tradent filii eius radices, et rami eius non dabunt fructum.
{23:36} derelinquet in maledictum memoriam eius, et dedecus illius non delebitur.
{23:37} Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei: et nihil dulcius, quam respicere in mandatis Domini.
{23:38} Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo.

[Sirach 24]
{24:1} Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,
{24:2} et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,
{24:3} et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur,
{24:4} et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens:
{24:5} Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam:
{24:6} Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram:
{24:7} Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.
{24:8} Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi,
{24:9} et in omni terra steti: et in omni populo,
{24:10} et in omni gente primatum habui:
{24:11} et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem quæsivi, et in hereditate Domini morabor.
{24:12} Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo,
{24:13} et dixit mihi: In Iacob inhabita, et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices.
{24:14} Ab initio, et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
{24:15} Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Ierusalem potestas mea.
{24:16} Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.
{24:17} Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:
{24:18} quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Iericho:
{24:19} Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis.
{24:20} Sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris:
{24:21} et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus.
{24:22} Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ.
{24:23} Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis.
{24:24} Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.
{24:25} In me gratia omnis viæ et veritatis, in me omnis spes vitæ et virtutis.
{24:26} Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini:
{24:27} Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum:
{24:28} Memoria mea in generatione sæculorum.
{24:29} Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient.
{24:30} Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt:
{24:31} Qui elucidant me, vitam æternam habebunt.
{24:32} Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
{24:33} Legem mandavit Moyses in præceptis iustitiarum, et hereditatem domui Iacob, et Israel promissiones.
{24:34} Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum.
{24:35} Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum.
{24:36} Qui adimplet quasi Euphrates sensum: qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis.
{24:37} Qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.
{24:38} Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam.
{24:39} A mari enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius ab abysso magna.
{24:40} Ego sapientiam effudi flumina.
{24:41} Ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio, ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso.
{24:42} dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.
{24:43} Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare:
{24:44} quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.
{24:45} Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
{24:46} Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.
{24:47} Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.

[Sirach 25]
{25:1} In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo, et hominibus:
{25:2} Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
{25:3} Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum:
{25:4} Pauperem superbum: divitem mendacem: senem fatuum et insensatum.
{25:5} Quæ in iuventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?
{25:6} Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium!
{25:7} Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus, et consilium!
{25:8} Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
{25:9} Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus:
{25:10} Homo, qui iucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
{25:11} Beatus, qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
{25:12} Beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti.
{25:13} Quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum.
{25:14} timor Dei super omnia se superposuit:
{25:15} beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur?
{25:16} Timor Dei initium dilectionis eius: fidei autem initium agglutinandum est ei.
{25:17} Omnis plaga tristitia cordis est: et omnis malitia, nequitia mulieris.
{25:18} Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis:
{25:19} et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris:
{25:20} et omnem obductum, et non obductum odientium:
{25:21} et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
{25:22} Non est caput nequius super caput colubri:
{25:23} et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
{25:24} Nequitia mulieris immutat faciem eius: et obcæcat vultum suum tamquam ursus: et quasi saccum ostendit. In medio proximorum eius
{25:25} ingemuit vir eius, et audiens suspiravit modicum.
{25:26} Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadat super illam.
{25:27} Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
{25:28} Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
{25:29} Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
{25:30} Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
{25:31} Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
{25:32} Manus debiles, et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.
{25:33} A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
{25:34} Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi.
{25:35} Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
{25:36} A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.

[Sirach 26]
{26:1} Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex.
{26:2} Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.
{26:3} Pars bona, mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
{26:4} divitis autem, et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
{26:5} A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit:
{26:6} Delaturam civitatis: et collectionem populi:
{26:7} calumniam mendacem, super mortem, omnia gravia:
{26:8} dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
{26:9} In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
{26:10} Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem.
{26:11} Mulier ebriosa ira magna: et contumelia, et turpitudo illius non tegetur.
{26:12} Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
{26:13} In filia non avertente se, firma custodiam: ne inventa occasione utatur se.
{26:14} Ab omni irreverentia oculorum eius cave, et ne mireris si te neglexerit.
{26:15} sicut viator sitiens, ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
{26:16} Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
{26:17} Disciplina illius datum Dei est.
{26:18} Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.
{26:19} Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata.
{26:20} Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.
{26:21} Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus eius.
{26:22} lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.
{26:23} Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
{26:24} Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.
{26:25} In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
{26:26} Vir bellator deficiens per inopiam: et vir sensatus contemptus:
{26:27} et qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rhomphæam.
{26:28} Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt, difficile exuitur negotians a negligentia: et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum.

[Sirach 27]
{27:1} Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari, avertit oculum suum.
{27:2} Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum.
{27:3} Conteretur cum delinquente delictum.
{27:4} Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
{27:5} Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
{27:6} Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
{27:7} Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
{27:8} Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum.
{27:9} Si sequaris iustitiam, apprehendes illam: et indues quasi poderem honoris, et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
{27:10} Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur.
{27:11} Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates.
{27:12} Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
{27:13} In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto.
{27:14} Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.
{27:15} Loquela multum iurans, horripilationem capiti statuet: et irreverentia ipsius obturatio aurium.
{27:16} Effusio sanguinis in rixa superborum: et maledictio illorum auditus gravis.
{27:17} Qui denudat arcana amici, fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
{27:18} Dilige proximum, et coniungere fide cum illo.
{27:19} Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
{27:20} Sicut enim homo, qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
{27:21} Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
{27:22} non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo: quoniam vulnerata est anima eius.
{27:23} ultra eum non poteris colligare: et maledicti est concordatio:
{27:24} denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.
{27:25} Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abiiciet:
{27:26} in conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
{27:27} Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum.
{27:28} Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
{27:29} Et qui foveam fodit, incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
{27:30} Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.
{27:31} Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
{27:32} Laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum: dolor autem consumet illos antequam moriantur.
{27:33} Ira et furor, utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.

[Sirach 28]
{28:1} Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
{28:2} Relinque proximo tuo nocenti te: et tunc deprecanti tibi peccata solventur.
{28:3} Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam?
{28:4} In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur?
{28:5} Ipse cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo? quis exorabit pro delictis illius?
{28:6} Memento novissimorum, et desine inimicari:
{28:7} tabitudo enim et mors imminent in mandatis eius.
{28:8} Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo.
{28:9} Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi.
{28:10} Abstine te a lite, et minues peccata:
{28:11} homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.
{28:12} Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.
{28:13} Certamen festinatum incendit ignem: et lis festinans effundit sanguinem: et lingua testificans adducit mortem.
{28:14} Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si expueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur.
{28:15} Susurro et bilinguis maledictus: multos enim turbabit pacem habentes.
{28:16} Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem.
{28:17} civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit.
{28:18} Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.
{28:19} Lingua tertia mulieres viratas eiecit, et privavit illas laboribus suis.
{28:20} qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum, in quo requiescat.
{28:21} Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguæ comminuet ossa.
{28:22} Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
{28:23} Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius, et in vinculis eius non est ligatus:
{28:24} iugum enim illius, iugum ferreum est: et vinculum illius, vinculum æreum est.
{28:25} Mors illius, mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa.
{28:26} Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias iniustorum: et in flamma sua non comburet iustos.
{28:27} Qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.
{28:28} Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire, et ori tuo facito ostia, et seras.
{28:29} Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos:
{28:30} et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

[Sirach 29]
{29:1} Qui facit misericordiam, fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu, mandata servat.
{29:2} Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et iterum redde proximo in tempore suo.
{29:3} Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
{29:4} Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his, qui se adiuverunt.
{29:5} Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:
{29:6} et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur:
{29:7} si autem potuerit reddere, adversabitur, solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:
{29:8} sin autem fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:
{29:9} et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
{29:10} Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
{29:11} Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.
{29:12} Propter mandatum assume pauperem: et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum.
{29:13} Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum: et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
{29:14} Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
{29:15} Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.
{29:16} Super scutum potentis, et super lanceam
{29:17} adversus inimicum tuum pugnabit.
{29:18} Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi.
{29:19} Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.
{29:20} Repromissorem fugit peccator et immundus.
{29:21} Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
{29:22} Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.
{29:23} Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
{29:24} Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
{29:25} Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere, incidet in iudicium.
{29:26} Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.
{29:27} Initium vitæ hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.
{29:28} Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.
{29:29} Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
{29:30} Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.
{29:31} Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet.
{29:32} Transi hospes, et orna mensam: et quæ in manu habes, ciba ceteros.
{29:33} Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.
{29:34} Gravia hæc homini habenti sensum: Correptio domus, et improperium fœneratoris.

[Sirach 30]
{30:1} Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.
{30:2} Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur.
{30:3} Qui docet filium suum, in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.
{30:4} Mortuus est pater eius, et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.
{30:5} In vita sua vidit, et lætatus est in illo: in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis.
{30:6} Reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam.
{30:7} Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera eius.
{30:8} Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet præceps.
{30:9} Lacta filium, et paventem te faciet: lude cum eo, et contristabit te.
{30:10} Non corrideas illi: ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.
{30:11} Non des illi potestatem in iuventute, et ne despicias cogitatus illius.
{30:12} Curva cervicem eius in iuventute, et tunde latera eius dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animæ.
{30:13} Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.
{30:14} Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.
{30:15} Salus animæ in sanctitate iustitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus.
{30:16} Non est census super censum salutis corporis: et non est oblectamentum super cordis gaudium.
{30:17} Melior est mors quam vita amara: et requies æterna quam languor perseverans.
{30:18} Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulchro.
{30:19} Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit:
{30:20} sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis:
{30:21} videns oculis, et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans.
{30:22} Tristitiam non des animæ tuæ, et non affligas temetipsum in consilio tuo.
{30:23} Iucunditas cordis hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis: et exultatio viri est longævitas.
{30:24} Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate eius, et tristitiam longe repelle a te.
{30:25} Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.
{30:26} Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.
{30:27} Splendidum cor, et bonum in epulis est: epulæ enim illius diligenter fiunt.

[Sirach 31]
{31:1} Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum.
{31:2} Cogitatus præscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.
{31:3} Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis.
{31:4} Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit.
{31:5} Qui aurum diligit, non iustificabitur: et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea.
{31:6} Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum.
{31:7} Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis, qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo.
{31:8} Beatus dives, qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia, et thesauris.
{31:9} Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua.
{31:10} Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus: facere mala, et non fecit:
{31:11} ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia sanctorum.
{31:12} Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior.
{31:13} Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt:
{31:14} memento quoniam malus est oculus nequam.
{31:15} Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrymabitur. cum viderit,
{31:16} ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas.
{31:17} Ne comprimaris in convivio.
{31:18} Intellige quæ sunt proximi tui ex teipso:
{31:19} utere quasi homo frugi his, quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis.
{31:20} Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas.
{31:21} Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere.
{31:22} Quam sufficens est homini eruditio vinum exiguum, et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem.
{31:23} Vigilia, cholera, et tortura viro infrunito:
{31:24} somnus sanitatis in homine parco. dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
{31:25} Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome: et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.
{31:26} Audi me fili, et ne spernas me: et in novissimo invenies verba mea.
{31:27} In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi.
{31:28} Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele.
{31:29} Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est.
{31:30} Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum.
{31:31} Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.
{31:32} Æqua vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius.
{31:33} Quæ vita est ei, qui minuitur vino?
{31:34} Quid defraudat vitam? Mors.
{31:35} Vinum in iucunditatem creatum est, et non in ebrietatem, ab initio.
{31:36} Exultatio animæ et cordis vinum moderate potatum.
{31:37} Sanitas est animæ et corpori sobrius potus.
{31:38} Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.
{31:39} Amaritudo animæ vinum multum potatum.
{31:40} Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera.
{31:41} In convivio vini non arguas proximum: et non despicias eum in iucunditate illius:
{31:42} verba improperii non dicas illi: et non premas illum repetendo.

[Sirach 32]
{32:1} Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
{32:2} Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:
{32:3} ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
{32:4} Loquere maior natu: decet enim te
{32:5} primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
{32:6} Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
{32:7} Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
{32:8} Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino.
{32:9} Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
{32:10} Adolescens loquere in tua causa vix.
{32:11} Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
{32:12} In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
{32:13} In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes, non multum loquaris.
{32:14} Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
{32:15} Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
{32:16} et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo.
{32:17} Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
{32:18} Qui timet Dominum, excipiet doctrinam eius: et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem.
{32:19} Qui quærit legem, replebitur ab ea: et qui insidiose agit, scandalizabitur in ea.
{32:20} Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum, et iustitias quasi lumen accendent.
{32:21} Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
{32:22} Vir consilii non disperdet intelligentiam, alienus et superbus non pertimescet timorem:
{32:23} etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
{32:24} Fili sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.
{32:25} In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum:
{32:26} et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
{32:27} In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ: hoc est enim conservatio mandatorum.
{32:28} Qui credit Deo, attendit mandatis: et qui confidit in illo, non minorabitur.

[Sirach 33]
{33:1} Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis.
{33:2} Sapiens non odit mandata et iustitias, et non illidetur quasi in procella navis.
{33:3} Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis.
{33:4} Qui interrogationem manifestat, parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur, et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.
{33:5} Præcordia fatui quasi rota carri: et quasi axis versatilis cogitatus illius.
{33:6} Equus emissarius, sic et amicus subsannator, sub omni suprasedente hinnit.
{33:7} Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole?
{33:8} A Domini scientia separati sunt, facto sole, et præceptum custodiente.
{33:9} Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam.
{33:10} Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra, unde creatus est Adam.
{33:11} In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum.
{33:12} Ex ipsis benedixit, et exaltavit: et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit: et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum.
{33:13} Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
{33:14} Omnes viæ eius secundum dispositionem eius: sic homo in manu illius, qui se fecit, et reddet illi secundum iudicium suum.
{33:15} Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi. Duo et duo, et unum contra unum.
{33:16} Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores.
{33:17} In benedictione Dei et ipse speravi: et quasi qui vindemiat, replevi torcular.
{33:18} Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.
{33:19} Audite me magnates, et omnes populi, et rectores Ecclesiæ auribus percipite.
{33:20} Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam: ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis.
{33:21} Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro.
{33:22} Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
{33:23} In omnibus operibus tuis præcellens esto.
{33:24} Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam.
{33:25} Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo.
{33:26} Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.
{33:27} Iugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ.
{33:28} Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem, ne vacet:
{33:29} multam enim malitiam docuit otiositas.
{33:30} In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine iudicio nihil facias grave.
{33:31} Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta: quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
{33:32} Si læseris eum iniuste, in fugam convertetur:
{33:33} et si extollens discesserit: quem quæras, et in qua via quæras illum, nescis.

[Sirach 34]
{34:1} Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
{34:2} Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum: sic et qui attendit ad visa mendacia.
{34:3} hoc secundum hoc visio somniorum: ante faciem hominis similitudo hominis.
{34:4} Ab immundo quid mundabitur? et a mendace quid verum dicetur?
{34:5} Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est.
{34:6} Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum:
{34:7} multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
{34:8} Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
{34:9} Qui non est tentatus, quid scit? Vir in multis expertus, cogitabit multa: et qui multa didicit, enarrabit intellectum.
{34:10} Qui non est expertus, pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
{34:11} Qui tentatus non est, qualia scit? qui implanatus est, abundabit nequitia.
{34:12} Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
{34:13} Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.
{34:14} Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.
{34:15} Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
{34:16} Qui timet Dominum nihil trepidabit, et non pavebit: quoniam ipse est spes eius.
{34:17} Timentis Dominum beata est anima eius.
{34:18} Ad quem respicit, et quis est fortitudo eius?
{34:19} Oculi Domini super timentes eum, protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani,
{34:20} deprecatio offensionis, et adiutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam et benedictionem.
{34:21} Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes iniustorum.
{34:22} Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiæ.
{34:23} Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum: nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
{34:24} Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
{34:25} Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est.
{34:26} Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
{34:27} Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
{34:28} Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis nisi labor?
{34:29} Unus orans, et unus maledicens: cuius vocem exaudiet Deus?
{34:30} Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?
{34:31} sic homo qui ieiunat in peccatis suis: et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?

[Sirach 35]
{35:1} Qui conservat legem, multiplicat oblationem.
{35:2} Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.
{35:3} Et propitiationem litare sacrificii super iniustitias, et deprecatio pro peccatis, recedere ab iniustitia.
{35:4} Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam, offert sacrificium.
{35:5} Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.
{35:6} Non apparebis ante conspectum Domini vacuus.
{35:7} Hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
{35:8} Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
{35:9} Sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus.
{35:10} Bono animo gloriam redde Deo: et non minuas primitias manuum tuarum.
{35:11} In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas.
{35:12} Da Altissimo secundum datum eius, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum:
{35:13} quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.
{35:14} Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.
{35:15} Et noli inspicere sacrificum iniustum, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personæ.
{35:16} Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.
{35:17} Non despiciet preces pupilli: nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
{35:18} Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas?
{35:19} A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
{35:20} Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
{35:21} Oratio humiliantis se, nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur: et non discedet donec Altissimus aspiciat.
{35:22} Et Dominus non elongabit, et iudicabit iustos, et faciet iudicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum:
{35:23} et Gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum: et sceptra iniquorum contribulet
{35:24} donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius,
{35:25} donec iudicet iudicium plebis suæ, et oblectabit iustos misericordia sua.
{35:26} Speciosa misericordia Dei, in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.

[Sirach 36]
{36:1} Miserere nostri Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
{36:2} et immitte timorem tuum super Gentes, quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
{36:3} Alleva manum tuam super Gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
{36:4} Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,
{36:5} ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus præter te Domine.
{36:6} Innova signa, et immuta mirabilia.
{36:7} Glorifica manum, et brachium dextrum.
{36:8} Excita furorem, et effunde iram.
{36:9} Tolle adversarium, et afflige inimicum.
{36:10} Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
{36:11} In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
{36:12} Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos.
{36:13} Congrega omnes tribus Iacob: ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua: et hereditabis eos, sicut ab initio.
{36:14} Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum: et Israel, quem coæquasti primogenito tuo.
{36:15} Miserere civitati sanctificationis tuæ Ierusalem, civitati requiei tuæ.
{36:16} Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
{36:17} Da testimonium his, qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.
{36:18} Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum
{36:19} secundum benedictionem Aaron de populo tuo, et dirige nos in viam iustitiæ, et sciant omnes qui habitant terram, quia tu es Deus conspector sæculorum.
{36:20} Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior.
{36:21} Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.
{36:22} Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
{36:23} Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia.
{36:24} Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
{36:25} Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum.
{36:26} Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem: adiutorium secundum illum est, et columna ut requies.
{36:27} Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
{36:28} Quis credit ei, qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?

[Sirach 37]
{37:1} Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi. sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
{37:2} Sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur.
{37:3} O præsumptio nequissima, unde create es cooperire aridam malitia, et dolositate illius?
{37:4} Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit.
{37:5} Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum.
{37:6} Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis.
{37:7} Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium.
{37:8} Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso.
{37:9} A consiliario serva animam tuam. prius scito quæ sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit:
{37:10} ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi:
{37:11} Bona est via tua; et stet e contrario videre quid tibi eveniat.
{37:12} Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de iustitia, et cum muliere de ea, quæ æmulatur: cum timido de bello: cum negotiatore de traiectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,
{37:13} cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere,
{37:14} cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione: non attendas his in omni consilio.
{37:15} Sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei,
{37:16} cuius anima est secundum animam tuam: et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi.
{37:17} Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo.
{37:18} Anima viri sancti enunciat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum.
{37:19} Et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam.
{37:20} Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile.
{37:21} Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quattuor oriuntur, bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est.
{37:22} Vir peritus multos erudivit, et animæ suæ suavis est.
{37:23} Qui sophistice loquitur, odibilis est: in omni re defraudabitur.
{37:24} non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est.
{37:25} Est sapiens animæ suæ sapiens: et fructus sensus illius laudabilis.
{37:26} Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.
{37:27} Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt.
{37:28} Vita viri in numero dierum: dies autem Israel innumerabiles sunt.
{37:29} Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in æternum.
{37:30} Fili in vita tua tenta animam tuam: et si fuerit nequam, non des illi potestatem:
{37:31} non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animæ omne genus placet.
{37:32} Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam:
{37:33} in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
{37:34} Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, adiiciet vitam.

[Sirach 38]
{38:1} Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.
{38:2} A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.
{38:3} Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
{38:4} Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
{38:5} Nonne a ligno indulcata est aqua amara?
{38:6} Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
{38:7} In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis, et non consummabuntur opera eius.
{38:8} Pax enim Dei super faciem terræ.
{38:9} Fili in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te.
{38:10} Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
{38:11} Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico:
{38:12} etenim illum Dominus creavit: et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.
{38:13} Est enim tempus quando in manus illorum incurras:
{38:14} ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.
{38:15} Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici.
{38:16} Fili in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare, et secundum iudicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
{38:17} Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam,
{38:18} et fac luctum secundum meritum eius uno die, vel duobus propter detractionem.
{38:19} A tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
{38:20} In abductione permanet tristitia: et substantia inopis secundum cor eius.
{38:21} Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te: et memento novissimorum,
{38:22} noli obliviscari: neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
{38:23} Memor esto iudicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
{38:24} In requie mortui requiescere fac memoriam eius, et consolare illum in exitu spiritus sui.
{38:25} Sapientia scribæ in tempore vacuitatis: et qui minoratur actu, sapientiam percipiet: qua sapientia replebitur
{38:26} qui tenet aratrum, et qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
{38:27} Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.
{38:28} Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.
{38:29} Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem, et considerans opus ferri: Vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur:
{38:30} Vox mallei innovat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius:
{38:31} Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
{38:32} Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in solicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius.
{38:33} In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
{38:34} Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
{38:35} Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
{38:36} sine his omnibus non ædificatur civitas.
{38:37} Et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.
{38:38} Super sellam iudicis non sedebunt, et testamentum iudicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et iudicium, et in parabolis non invenientur:
{38:39} sed creaturam ævi confirmabunt, et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.

[Sirach 39]
{39:1} Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
{39:2} Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit.
{39:3} Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur.
{39:4} In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu præsidis apparebit.
{39:5} In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit.
{39:6} Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
{39:7} Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur.
{39:8} Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum:
{39:9} et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino:
{39:10} et ipse diriget consilium eius, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.
{39:11} Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.
{39:12} Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in sæculum non delebitur.
{39:13} Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem.
{39:14} Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enunciabit ecclesia.
{39:15} Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi.
{39:16} Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum.
{39:17} In voce dicit: Obaudite me divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.
{39:18} Quasi Libanus odorem suavitatis habete.
{39:19} Florete flores, quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.
{39:20} Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis, et sic dicetis in confessione:
{39:21} Opera Domini universa bona valde.
{39:22} In verbo eius stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum:
{39:23} quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.
{39:24} Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius.
{39:25} A sæculo usque in sæculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius.
{39:26} Non est dicere: Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quærentur.
{39:27} Benedictio illius quasi fluvius inundavit.
{39:28} quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes, quæ non exquisierunt eum, hereditabit.
{39:29} Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra: et viæ illius viis illorum directæ sunt: sic peccatoribus offensiones in ira eius.
{39:30} Bona bonis creata sunt ab initio, sic nequissimis bona et mala.
{39:31} Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum.
{39:32} Hæc omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
{39:33} Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua:
{39:34} in tempore consummationis effundent virtutem: et furorem eius, qui fecit illos, placabunt.
{39:35} Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt:
{39:36} bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et romphæa vindicans in exterminium impios.
{39:37} In mandatis eius epulabuntur, et super terram in necessitatem præparabuntur, et in temporibus suis non præterient verbum.
{39:38} Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi.
{39:39} Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit.
{39:40} Non est dicere: Hoc illo nequius est: omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
{39:41} Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.

[Sirach 40]
{40:1} Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ, in matrem omnium.
{40:2} Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio expectationis, et dies finitionis:
{40:3} a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere:
{40:4} ab eo, qui utitur hyacintho, et portat coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio,
{40:5} et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam eius.
{40:6} Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
{40:7} Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli. In tempore salutis suæ exurrexit, et admirans ad nullum timorem:
{40:8} cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
{40:9} Ad hæc mors, sanguis, contentio, et romphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella:
{40:10} super iniquos creata sunt hæc omnia, et propter illos factus est cataclysmus.
{40:11} Omnia, quæ de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.
{40:12} Omne munus, et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.
{40:13} Substantiæ iniustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
{40:14} In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent.
{40:15} Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
{40:16} Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.
{40:17} Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet.
{40:18} Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
{40:19} Filii, et ædificatio civitatis confirmabit nomen, et super hæc mulier immaculata computabitur.
{40:20} Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ.
{40:21} Tibiæ, et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
{40:22} Gratiam, et speciem desiderabit oculus tuus, et super hæc virides sationes.
{40:23} Amicus, et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
{40:24} Fratres in adiutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit.
{40:25} Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum.
{40:26} Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.
{40:27} Non est in timore Domini minoratio, et non est in eo inquirere adiutorium.
{40:28} Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
{40:29} Fili in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori, quam indigere.
{40:30} Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in cogitatione victus. alit enim animam suam cibis alienis.
{40:31} Vir autem disciplinatus, et eruditus custodiet se.
{40:32} In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre eius ignis ardebit.

[Sirach 41