Biblia SacraProphetia Osee
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
[Osee 1]
{1:1} Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri, in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, Ezechiæ regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.
{1:2} Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
{1:3} Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
{1:4} Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrahel: quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.
{1:5} Et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel.
{1:6} Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen eius Absque misericordia: quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.
{1:7} Et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in arcu, et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
{1:8} Et ablactavit eam, quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
{1:9} Et dixit: Voca nomen eius: Non populus meus: quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
{1:10} Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
{1:11} Et congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus dies Iezrahel.

[Osee 2]
{2:1} Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestræ, Misericordiam consecuta.
{2:2} Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum.
{2:3} Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
{2:4} Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt.
{2:5} quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
{2:6} Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
{2:7} Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
{2:8} Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.
{2:9} Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam eius.
{2:10} Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam de manu mea:
{2:11} et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius.
{2:12} Et corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes hæ, meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
{2:13} Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
{2:14} Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius.
{2:15} Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies iuventutis suæ, et iuxta dies ascensionis suæ de Terra Ægypti.
{2:16} Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baali.
{2:17} Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
{2:18} Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter.
{2:19} Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in miserationibus.
{2:20} Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus.
{2:21} Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.
{2:22} Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Iezrahel.
{2:23} Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius, quæ fuit Absque misericordia.
{2:24} Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu.

[Osee 3]
{3:1} Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram: sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
{3:2} Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei.
{3:3} Et dixi ad eam: Dies multos expectabis me: non fornicaberis, et non eris viro: sed et ego expectabo te.
{3:4} quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
{3:5} et post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum eius in novissimo dierum.

[Osee 4]
{4:1} Audite verbum Domini filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.
{4:2} Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
{4:3} Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli: sed et pisces maris congregabuntur.
{4:4} Verumtamen unusquisque non iudicet: et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti.
{4:5} Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum: nocte tacere feci matrem tuam.
{4:6} Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
{4:7} Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo.
{4:8} Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
{4:9} Et erit sicut populus, sic sacerdos: et visitabo super eum vias eius, et cogitationes eius reddam ei.
{4:10} Et comedent, et non saturabuntur: fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
{4:11} Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
{4:12} Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus eius annunciavit ei: spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.
{4:13} Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama: subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra eius: ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.
{4:14} Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit.
{4:15} Si fornicaris tu Israel, non delinquat saltem Iuda: et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque iuraveritis: Vivit Dominus.
{4:16} Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel: nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
{4:17} Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.
{4:18} Separatum est convivium eorum, fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores eius.
{4:19} Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

[Osee 5]
{5:1} Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate: quia vobis iudicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.
{5:2} Et victimas declinastis in profundum: et ego eruditor omnium eorum.
{5:3} Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel.
{5:4} Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum: quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
{5:5} Et respondebit arrogantia Israel in facie eius: et Israel, et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Iudas cum eis.
{5:6} In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.
{5:7} In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt: nunc devorabit eos mensis cum partibus suis.
{5:8} Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven, post tergum tuum Beniamin.
{5:9} Ephraim in desolatione erit in die correptionis: in tribubus Israel ostendi fidem.
{5:10} Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum: super eos effundam quasi aquam iram meam.
{5:11} Calumniam patiens est Ephraim, fractus iudicio: quoniam cœpit abire post sordes.
{5:12} Et ego quasi tinea Ephraim: et quasi putredo domui Iuda.
{5:13} Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda vinculum suum: et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem Ultorem: et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.
{5:14} Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda: ego ego capiam, et vadam: tollam, et non est qui eruat.
{5:15} Vadens revertar ad locum meum: donec deficiatis, et quæratis faciem meam.

[Osee 6]
{6:1} In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum:
{6:2} quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos.
{6:3} Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
{6:4} Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
{6:5} Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur.
{6:6} Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta.
{6:7} Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi prævaricati sunt in me.
{6:8} Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
{6:9} Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.
{6:10} In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel.
{6:11} Sed et Iuda pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.

[Osee 7]
{7:1} Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium: et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.
{7:2} Et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suæ, coram facie mea factæ sunt.
{7:3} In malitia sua lætificaverunt regem: et in mendaciis suis principes.
{7:4} Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.
{7:5} Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus.
{7:6} Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammæ.
{7:7} Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt iudices suos: omnes reges eorum ceciderunt: non est qui clamat in eis ad me.
{7:8} Ephraim in populis ipse commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
{7:9} Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.
{7:10} Et humiliabitur superbia Israel in facie eius: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his.
{7:11} Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor: Ægyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.
{7:12} Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos, cædam eos secundum auditionem cœtus eorum.
{7:13} Væ eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia prævaricati sunt in me: et ego redemi eos: et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
{7:14} Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me.
{7:15} Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt malitiam.
{7:16} Reversi sunt ut essent absque iugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in Terra Ægypti.

[Osee 8]
{8:1} In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
{8:2} Me invocabunt: Deus meus cognovimus te Israel.
{8:3} Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum.
{8:4} Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent:
{8:5} proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. usquequo non poterunt emundari?
{8:6} Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
{8:7} Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
{8:8} Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
{8:9} Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus.
{8:10} Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum.
{8:11} Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factæ sunt ei aræ in delictum.
{8:12} Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
{8:13} Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.
{8:14} Et oblitus est Israel factoris sui, et ædificavit delubra: et Iudas multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit ædes illius.

[Osee 9]
{9:1} Noli lætari Israel, noli exultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
{9:2} Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
{9:3} Non habitabunt in terra Domini: reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
{9:4} Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei: sacrificia eorum quasi panis lugentium. omnes, qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum, non intrabit in domum Domini.
{9:5} Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?
{9:6} Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, lappa in tabernaculis eorum.
{9:7} Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.
{9:8} Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias eius, insania in domo Dei eius.
{9:9} Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa: recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
{9:10} Quasi uvas in deserto inveni Israel: quasi prima poma ficulneæ in cacumine eius vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea, quæ dilexerunt.
{9:11} Ephraim quasi avis avolavit, gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
{9:12} Quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: sed et væ eis cum recessero ab eis.
{9:13} Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
{9:14} Da eis Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
{9:15} Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos: propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiiciam eos: non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes.
{9:16} Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
{9:17} Abiiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus.

[Osee 10]
{10:1} Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulachris.
{10:2} Divisum est cor eorum, nunc interibunt: ipse confringet simulachra eorum, depopulabitur aras eorum.
{10:3} Quia nunc dicent: Non est rex nobis: non enim timemus Dominum: et rex quid faciet nobis?
{10:4} Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus: et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri.
{10:5} Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ: quia luxit super eum populus eius, et æditui eius super eum exultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo.
{10:6} Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi Ultori: confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.
{10:7} Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ.
{10:8} Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel: lappa, et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos; et collibus: Cadite super nos.
{10:9} Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt: non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.
{10:10} Iuxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
{10:11} Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli eius: ascendam super Ephraim, arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob.
{10:12} Seminate vobis in iustitia, et metite in ore misericordiæ, innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam.
{10:13} Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii: quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
{10:14} Consurget tumultus in populo tuo: et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius qui iudicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.
{10:15} Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.

[Osee 11]
{11:1} Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Ægypto vocavi filium meum.
{11:2} Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant.
{11:3} Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos.
{11:4} In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur.
{11:5} Non revertetur in Terram Ægypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti.
{11:6} Cœpit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum.
{11:7} Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
{11:8} Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
{11:9} Non faciam furorem iræ meæ: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
{11:10} Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
{11:11} Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
{11:12} Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.

[Osee 12]
{12:1} Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum: tota die mendacium, et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat.
{12:2} Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei.
{12:3} In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo.
{12:4} Et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
{12:5} Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale eius.
{12:6} Et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
{12:7} Chanaan, in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit.
{12:8} Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi.
{12:9} Et ego Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
{12:10} Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
{12:11} Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes: nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri:
{12:12} Fugit Iacob in regionem Syriæ, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit.
{12:13} In propheta autem eduxit Dominus Israel de Ægypto: et in propheta servatus est.
{12:14} Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium eius restituet ei Dominus suus.

[Osee 13]
{13:1} Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est.
{13:2} Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes.
{13:3} Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
{13:4} Ego autem Dominus Deus tuus ex Terra Ægypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.
{13:5} Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
{13:6} Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
{13:7} Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.
{13:8} Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos.
{13:9} Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum.
{13:10} Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes.
{13:11} Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
{13:12} Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
{13:13} Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.
{13:14} De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis.
{13:15} Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

[Osee 14]
{14:1} Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ eius discindantur.
{14:2} Convertere Israel ad Dominum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua.
{14:3} Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
{14:4} Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli.
{14:5} Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.
{14:6} Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani.
{14:7} Ibunt rami eius, et erit quasi oliva gloria eius: et odor eius ut Libani.
{14:8} Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani.
{14:9} Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est.
{14:10} Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et iusti ambulabunt in eis: prævaricatores vero corruent in eis.


Biblia SacraProphetia Osee