Biblia SacraProphetia AbdiŠ
[Abdias 1]
{1:1} Visio AbdiŠ. HŠc dicit Dominus Deus ad Edom: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: Surgite, et consurgamus adversus eum in prŠlium.
{1:2} Ecce parvulum dedi te in Gentibus: contemptibilis tu es valde.
{1:3} Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum: qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?
{1:4} Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum: inde detraham te, dicit Dominus.
{1:5} Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi?
{1:6} Quomodo scrutati sunt Esau, investigaverunt abscondita eius?
{1:7} Usque ad terminum emiserunt te: omnes viri fťderis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tuŠ: qui comedunt tecum, ponent insidias subter te: non est prudentia in eo.
{1:8} Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de IdumŠa, et prudentiam de monte Esau?
{1:9} Et timebunt fortes tui a Meridie, ut intereat vir de monte Esau.
{1:10} Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob, operiet te confusio, et peribis in Šternum.
{1:11} In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum eius, et extranei ingrediebantur portas eius, et super Ierusalem mittebant sortem: tu quoque eras quasi unus ex eis.
{1:12} Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis eius: et non lŠtaberis super filios Iuda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiŠ.
{1:13} Neque ingriederis portam populi mei in die ruinŠ eorum: neque despicies et tu in malis eius in die vastitatis illius: et non emitteris adversus exercitum eius in die vastitatis illius.
{1:14} Neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint: et non concludes reliquos eius in die tribulationis.
{1:15} Quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi: retributionem tuam convertet in caput tuum.
{1:16} Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes Gentes iugiter: et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint.
{1:17} Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus: et possidebit domus Iacob eos qui se possederant.
{1:18} Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos: et non erunt reliquiŠ domus Esau, quia Dominus locutus est.
{1:19} Et hereditabunt hi, qui ad Austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim, et regionem SamariŠ: et Beniamin possidebit Galaad.
{1:20} Et transmigratio exercitus huius filiorum Israel, omnia loca ChananŠorum usque ad Sareptam: et transmigratio Ierusalem, quŠ in Bosphoro est, possidebit civitates Austri.
{1:21} Et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau: et erit Domino regnum.


Biblia SacraProphetia AbdiŠ