Biblia Sacra: Prophetia Nahum
[Nahum 1]
{1:1} Onus Ninive: Liber visionis Nahum Elcesæi.
{1:2} Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
{1:3} Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate, et turbine viæ eius, et nebulæ pulvis pedum eius.
{1:4} Increpans mare, et exiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit.
{1:5} Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo.
{1:6} Ante faciem indignationis eius quis stabit? et quis resistet in ira furoris eius? indignatio eius effusa est ut ignis: et petræ dissolutæ sunt ab eo.
{1:7} Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se.
{1:8} et in diluvio prætereunte, consummationem faciet loci eius: et inimicos eius persequentur tenebræ.
{1:9} Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio.
{1:10} Quia sicut spinæ seinvicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena.
{1:11} Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans prævaricationem.
{1:12} Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint: et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
{1:13} Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
{1:14} Et præcipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
{1:15} Ecce super montes pedes evangelizantis, et annunciantis pacem: celebra Iuda festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.
[Nahum 2]
{2:1} Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
{2:2} Quia reddidit Dominus superbiam Iacob, sicut superbiam Israel: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
{2:3} Clypeus fortium eius ignitus, viri exercitus in coccineis: igneæ habenæ currus in die præparationis eius, et agitatores consopiti sunt.
{2:4} In itineribus conturbati sunt: quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
{2:5} Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros eius, et præparabitur umbraculum.
{2:6} Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
{2:7} Et miles captivus abductus est: et ancillæ eius minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.
{2:8} Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ eius: ipsi vero fugerunt: state, state, et non est qui revertatur.
{2:9} Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
{2:10} Dissipata est, et scissa, et dilacerata: et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus: et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
{2:11} Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc, catulus leonis, et non est qui exterreat?
{2:12} Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis: et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
{2:13} Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius: et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nunciorum tuorum.
[Nahum 3]
{3:1} Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena: non recedet a te rapina.
{3:2} Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis:
{3:3} et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ: nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.
{3:4} Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis:
{3:5} Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam Gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.
{3:6} Et proiiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
{3:7} Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive: quis commovebit super te caput? unde quæram consolatorem tibi?
{3:8} Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus? aquæ in circuti eius: cuius divitiæ, mare: aquæ muri eius.
{3:9} Æthiopia fortitudo eius, et Ægyptus, et non est finis: Aphrica, et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
{3:10} Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius confixi sunt in compedibus.
{3:11} Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quæres auxilium ab inimico.
{3:12} Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis: si concussæ fuerint, cadent in os comedentis.
{3:13} Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos.
{3:14} Aquam propter obsidionem hauri tibi, extrue munitiones tuas: intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.
{3:15} Ibi comedet te ignis: peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ut bruchus: multiplicare ut locusta.
{3:16} Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli: bruchus expansus est, et avolavit.
{3:17} Custodes tui quasi locustæ: et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
{3:18} Dormitaverunt pastores tui, rex Assur: sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
{3:19} Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua: omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?
Biblia Sacra: Prophetia Nahum