Biblia SacraEvangelium Secundum Matthæum
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
[Matthæus 1]
{1:1} Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
{1:2} Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius.
{1:3} Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
{1:4} Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
{1:5} Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse.
{1:6} Iesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ.
{1:7} Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
{1:8} Asa autem genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam.
{1:9} Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
{1:10} Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam.
{1:11} Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis.
{1:12} Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
{1:13} Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
{1:14} Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
{1:15} Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob.
{1:16} Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
{1:17} Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quattuordecim.
{1:18} Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
{1:19} Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam.
{1:20} Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
{1:21} Pariet autem filium: et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
{1:22} Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
{1:23} Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. Et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
{1:24} Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcepit ei Angelus Domini, et accepit coniugem suam.
{1:25} Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen eius Iesum.

[Matthæus 2]
{2:1} Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam,
{2:2} dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudæorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum.
{2:3} Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo.
{2:4} Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
{2:5} At illi dixerunt: In Bethlehem Iudæ: Sic enim scriptum est per prophetam:
{2:6} Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
{2:7} Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis:
{2:8} et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
{2:9} Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
{2:10} Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
{2:11} Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
{2:12} Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
{2:13} Qui cum recessissent, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
{2:14} Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius nocte, et secessit in Ægyptum:
{2:15} et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
{2:16} Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
{2:17} Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
{2:18} Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
{2:19} Defuncto autem Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Ægypto,
{2:20} dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri.
{2:21} Qui consurgens, accepit puerum, et matrem eius, et venit in terram Israel.
{2:22} Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
{2:23} Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.

[Matthæus 3]
{3:1} In diebus autem illis venit Ioannes Baptista prædicans in deserto Iudææ,
{3:2} et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
{3:3} Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius.
{3:4} Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustæ, et mel silvestre.
{3:5} Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudæa, et omnis regio circa Iordanem;
{3:6} et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua.
{3:7} Videns autem multos Pharisæorum, et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
{3:8} Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
{3:9} Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
{3:10} Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
{3:11} Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
{3:12} Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
{3:13} Tunc venit Iesus a Galilæa in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
{3:14} Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
{3:15} Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum.
{3:16} Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
{3:17} Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

[Matthæus 4]
{4:1} Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
{4:2} Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
{4:3} Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
{4:4} Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
{4:5} Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
{4:6} et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
{4:7} Ait illi Iesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
{4:8} Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
{4:9} et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
{4:10} Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
{4:11} Tunc reliquit eum diabolus: et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei.
{4:12} Cum autem audisset Iesus quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilæam:
{4:13} et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
{4:14} ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
{4:15} Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Iordanem, Galilæa Gentium:
{4:16} populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
{4:17} Exinde cœpit Iesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
{4:18} Ambulans autem Iesus iuxta Mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores)
{4:19} et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
{4:20} At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
{4:21} Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
{4:22} Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
{4:23} Et circuibat Iesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
{4:24} Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
{4:25} et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Ierosolymis, et de Iudæa, et de trans Iordanem.

[Matthæus 5]
{5:1} Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,
{5:2} et aperiens os suum docebat eos dicens:
{5:3} Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
{5:4} Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
{5:5} Beati, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
{5:6} Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
{5:7} Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
{5:8} Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
{5:9} Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
{5:10} Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.
{5:11} Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
{5:12} gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
{5:13} Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
{5:14} Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.
{5:15} Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
{5:16} Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
{5:17} Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
{5:18} Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
{5:19} Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
{5:20} Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
{5:21} Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.
{5:22} Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, Raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit Gehennæ ignis.
{5:23} Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
{5:24} relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
{5:25} Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
{5:26} Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
{5:27} Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.
{5:28} Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo.
{5:29} Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in Gehennam.
{5:30} Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in Gehennam.
{5:31} Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
{5:32} Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
{5:33} Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua.
{5:34} Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:
{5:35} neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
{5:36} neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
{5:37} Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
{5:38} Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
{5:39} Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:
{5:40} et ei, qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
{5:41} Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
{5:42} Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
{5:43} Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
{5:44} Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
{5:45} ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos.
{5:46} Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
{5:47} Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
{5:48} Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester cælestis perfectus est.

[Matthæus 6]
{6:1} Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in cælis est.
{6:2} Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
{6:3} Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
{6:4} ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
{6:5} Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
{6:6} Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.
{6:7} Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici. Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
{6:8} Nolite ergo assimilari eis. Scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
{6:9} Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis: sanctificetur nomen tuum.
{6:10} Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra.
{6:11} Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.
{6:12} Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
{6:13} Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.
{6:14} Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.
{6:15} Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
{6:16} Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
{6:17} Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
{6:18} ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
{6:19} Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
{6:20} Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo: ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
{6:21} Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
{6:22} Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit.
{6:23} Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt!
{6:24} Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonæ.
{6:25} Ideo dico vobis, ne soliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum?
{6:26} Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
{6:27} Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
{6:28} Et de vestimento quid soliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
{6:29} Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
{6:30} Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicæ fidei?
{6:31} Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
{6:32} Hæc enim omnia Gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
{6:33} Quærite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et hæc omnia adiicientur vobis.
{6:34} Nolite ergo soliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies solicitus erit sibi ipsi. Sufficit diei malitia sua.

[Matthæus 7]
{7:1} Nolite iudicare, ut non iudicemini.
{7:2} In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
{7:3} Quid autem vides festucam in oculo fratris tui: et trabem in oculo tuo non vides?
{7:4} Aut quomodo dicis fratris tuo: Sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
{7:5} Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui.
{7:6} Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
{7:7} Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
{7:8} Omnis enim, qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
{7:9} Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
{7:10} Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
{7:11} Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
{7:12} Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et Prophetæ.
{7:13} Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
{7:14} Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam!
{7:15} Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:
{7:16} a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?
{7:17} Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.
{7:18} Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere:
{7:19} Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
{7:20} Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
{7:21} Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
{7:22} Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
{7:23} Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
{7:24} Omnis ergo, qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
{7:25} et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.
{7:26} Et omnis, qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:
{7:27} et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
{7:28} Et factum est: cum consummasset Iesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina eius.
{7:29} Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi.

[Matthæus 8]
{8:1} Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ:
{8:2} et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
{8:3} Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius.
{8:4} Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
{8:5} Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum,
{8:6} et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.
{8:7} Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum.
{8:8} Et respondens Centurio, ait: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
{8:9} Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
{8:10} Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
{8:11} Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno cælorum:
{8:12} filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
{8:13} Et dixit Iesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
{8:14} Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem:
{8:15} et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
{8:16} Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit:
{8:17} ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.
{8:18} Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
{8:19} Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
{8:20} Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
{8:21} Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum.
{8:22} Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
{8:23} Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:
{8:24} et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
{8:25} Et accesserunt ad eum discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.
{8:26} Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
{8:27} Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
{8:28} Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
{8:29} Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
{8:30} Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
{8:31} Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
{8:32} Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis.
{8:33} Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nunciaverunt omnia, et de eis, qui dæmonia habuerant.
{8:34} Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.

[Matthæus 9]
{9:1} Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
{9:2} Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
{9:3} Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
{9:4} Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
{9:5} Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
{9:6} Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
{9:7} Et surrexit, et abiit in domum suam.
{9:8} Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
{9:9} Et, cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
{9:10} Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani, et peccatores venientes discumbebant cum Iesu, et discipulis eius.
{9:11} Et videntes Pharisæi, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat Magister vester?
{9:12} At Iesus audiens, ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
{9:13} Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores.
{9:14} Tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos, et Pharisæi ieiunamus frequenter: discipuli autem tui non ieiunant?
{9:15} Et ait illis Iesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc ieiunabunt.
{9:16} Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento: et peior scissura fit.
{9:17} Neque mittunt vinum novum in utres veteres. Alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur.
{9:18} Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
{9:19} Et surgens Iesus, sequebatur eum, et discipuli eius.
{9:20} Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.
{9:21} Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius: salva ero.
{9:22} At Iesus conversus, et videns eam, dixit: Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
{9:23} Et cum venisset Iesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:
{9:24} Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
{9:25} Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius. Et surrexit puella.
{9:26} Et exiit fama hæc in universam terram illam.
{9:27} Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.
{9:28} Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Iesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.
{9:29} Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis.
{9:30} Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Iesus, dicens: Videte ne quis sciat.
{9:31} Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
{9:32} Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem.
{9:33} Et eiecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.
{9:34} Pharisæi autem dicebant: In principe dæmoniorum eiicit dæmones.
{9:35} Et circuibat Iesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
{9:36} Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
{9:37} Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
{9:38} Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

[Matthæus 10]
{10:1} Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
{10:2} Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus: Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius,
{10:3} Iacobus Zebedæi, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Iacobus Alphæi, et Thaddæus,
{10:4} Simon Chananæus, et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
{10:5} Hos duodecim misit Iesus: præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:
{10:6} sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel.
{10:7} Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.
{10:8} Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eiicite: gratis accepistis, gratis date.
{10:9} Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:
{10:10} non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.
{10:11} In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.
{10:12} Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
{10:13} Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
{10:14} Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
{10:15} Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum, et Gomorrhæorum in die iudicii, quam illi civitati.
{10:16} Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
{10:17} Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
{10:18} et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
{10:19} Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.
{10:20} Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
{10:21} Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:
{10:22} et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
{10:23} Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
{10:24} Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.
{10:25} Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos eius?
{10:26} Ne ergo timueritis eos: Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
{10:27} Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
{10:28} Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in Gehennam.
{10:29} Nonne duo passeres asse væneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro?
{10:30} Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
{10:31} Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
{10:32} Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est:
{10:33} qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
{10:34} Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium.
{10:35} Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:
{10:36} et inimici hominis, domestici eius.
{10:37} Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. Et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus.
{10:38} Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
{10:39} Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam.
{10:40} Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit.
{10:41} Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.
{10:42} Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

[Matthæus 11]
{11:1} Et factum est, cum consummasset Iesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
{11:2} Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
{11:3} ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus?
{11:4} Et respondens Iesus ait illis: Euntes renunciate Ioanni quæ audistis, et vidistis.
{11:5} Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
{11:6} et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
{11:7} Illis autem abeuntibus, cœpit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem?
{11:8} Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
{11:9} Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
{11:10} Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
{11:11} Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, maior est illo.
{11:12} A diebus autem Ioannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
{11:13} Omnes enim prophetæ, et lex usque ad Ioannem prophetaverunt:
{11:14} et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
{11:15} Qui habet aures audiendi, audiat.
{11:16} Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus
{11:17} dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
{11:18} Venit enim Ioannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.
{11:19} Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Et iustificata est sapientia a filiis suis.
{11:20} Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes eius, quia non egissent pœnitentiam.
{11:21} Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro, et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere pœnitentiam egissent.
{11:22} Verumtamen dico vobis: Tyro, et Sidoni remissius erit in die iudicii, quam vobis.
{11:23} Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes. Quia, si in Sodomis factæ fuissent virtutes, quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
{11:24} Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die iudicii, quam tibi.
{11:25} In illo tempore respondens Iesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
{11:26} Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
{11:27} Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
{11:28} Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
{11:29} Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
{11:30} Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.

[Matthæus 12]
{12:1} In illo tempore abiit Iesus per sata Sabbato: discipuli autem eius esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
{12:2} Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere Sabbatis.
{12:3} At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:
{12:4} quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
{12:5} Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
{12:6} Dico autem vobis, quia templo maior est hic.
{12:7} Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
{12:8} Dominus enim est Filius hominis etiam Sabbati.
{12:9} Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
{12:10} Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet Sabbatis curare? ut accusarent eum.
{12:11} Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc Sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam?
{12:12} Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet Sabbatis benefacere.
{12:13} Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
{12:14} Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
{12:15} Iesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
{12:16} et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
{12:17} Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
{12:18} Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nunciabit.
{12:19} Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius:
{12:20} arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium:
{12:21} et in nomine eius Gentes sperabunt.
{12:22} Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
{12:23} Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?
{12:24} Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
{12:25} Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit.
{12:26} Et si Satanas Satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?
{12:27} Et si ego in Beelzebub eiicio dæmones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
{12:28} Si autem ego in Spiritu Dei eiicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
{12:29} Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
{12:30} Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mihi, spargit.
{12:31} Ideo dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
{12:32} Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo, neque in futuro.
{12:33} Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum: Si quidem ex fructu arbor agnoscitur.
{12:34} Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
{12:35} Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
{12:36} Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.
{12:37} Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
{12:38} Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
{12:39} Qui respondens ait illis: Generatio mala, et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ.
{12:40} Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus.
{12:41} Viri Ninivitæ surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Ionæ. Et ecce plus quam Ionas hic.
{12:42} Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
{12:43} Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
{12:44} Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
{12:45} Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
{12:46} Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foras, quærentes loqui ei.
{12:47} Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
{12:48} At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?
{12:49} Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
{12:50} Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est: ipse meus frater, et soror, et mater est.

[Matthæus 13]
{13:1} In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare.
{13:2} Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore,
{13:3} et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare.
{13:4} Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
{13:5} Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ.
{13:6} Sole autem orto æstuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt.
{13:7} Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
{13:8} Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
{13:9} Qui habet aures audiendi, audiat.
{13:10} Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
{13:11} Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.
{13:12} Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
{13:13} Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
{13:14} Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis:
{13:15} Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
{13:16} Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
{13:17} Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ, et iusti cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.
{13:18} Vos ergo audite parabolam seminantis.
{13:19} Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est.
{13:20} Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
{13:21} non habet autem in se radicem, sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
{13:22} Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
{13:23} Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
{13:24} Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
{13:25} Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
{13:26} Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
{13:27} Accedentes autem servi Patris familias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?
{13:28} Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit: Servi autem dixerunt ei, Vis, imus, et colligimus ea?
{13:29} Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
{13:30} Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum.
{13:31} Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo:
{13:32} quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis eius.
{13:33} Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
{13:34} Hæc omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis:
{13:35} ut impleretur quod dictum erat per prophetam, dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.
{13:36} Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
{13:37} Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
{13:38} Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
{13:39} Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, Angeli sunt.
{13:40} Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.
{13:41} Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem:
{13:42} et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium.
{13:43} Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
{13:44} Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
{13:45} Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
{13:46} Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
{13:47} Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
{13:48} Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
{13:49} Sic erit in consummatione sæculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum,
{13:50} et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.
{13:51} Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei: Etiam.
{13:52} Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
{13:53} Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
{13:54} Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes?
{13:55} Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas?
{13:56} Et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?
{13:57} Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
{13:58} Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

[Matthæus 14]
{14:1} In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Iesu:
{14:2} et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
{14:3} Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
{14:4} Dicebat enim illi Ioannes: Non licet tibi habere eam.
{14:5} Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant.
{14:6} Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi.
{14:7} Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
{14:8} At illa præmonita a matre sua, Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistæ.
{14:9} Et contristatus est rex: propter iuramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari.
{14:10} Misitque et decollavit Ioannem in carcere.
{14:11} Et allatum est caput eius in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
{14:12} Et accedentes discipuli eius, tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud: et venientes nunciaverunt Iesu.
{14:13} Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
{14:14} Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
{14:15} Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
{14:16} Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
{14:17} Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces.
{14:18} Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
{14:19} Et cum iussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
{14:20} Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
{14:21} Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis.
{14:22} Et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
{14:23} Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
{14:24} Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus.
{14:25} Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
{14:26} Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
{14:27} Statimque Iesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
{14:28} Respondens autem Petrus dixit: Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas.
{14:29} At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum.
{14:30} Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
{14:31} Et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
{14:32} Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
{14:33} Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere, Filius Dei es.
{14:34} Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
{14:35} Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:
{14:36} et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

[Matthæus 15]
{15:1} Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis Scribæ, et Pharisæi, dicentes:
{15:2} Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
{15:3} Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
{15:4} Honora patrem, et matrem. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
{15:5} Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri, Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit,
{15:6} et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
{15:7} Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
{15:8} Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
{15:9} Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum.
{15:10} Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
{15:11} Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
{15:12} Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?
{15:13} At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
{15:14} Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum. Cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
{15:15} Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
{15:16} At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
{15:17} Non intelligitis quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
{15:18} Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
{15:19} de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ.
{15:20} Hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
{15:21} Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri, et Sidonis.
{15:22} Et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine, Fili David: filia mea male a dæmonio vexatur.
{15:23} Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
{15:24} Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel.
{15:25} At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me.
{15:26} Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
{15:27} At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
{15:28} Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora.
{15:29} Et cum transisset inde Iesus, venit secus Mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
{15:30} Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos:
{15:31} ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israel.
{15:32} Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
{15:33} Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
{15:34} Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
{15:35} Et præcepit turbæ, ut discumberent super terram.
{15:36} Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
{15:37} Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
{15:38} Erant autem qui manducaverunt, quattuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres.
{15:39} Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.

[Matthæus 16]
{16:1} Et accesserunt ad eum Pharisæi, et Sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
{16:2} At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
{16:3} Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
{16:4} Faciem ergo cæli diiudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
{16:5} Et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere.
{16:6} Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum.
{16:7} At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
{16:8} Sciens autem Iesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?
{16:9} Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
{16:10} neque septem panum in quattuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
{16:11} Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum?
{16:12} Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum, et Sadducæorum.
{16:13} Venit autem Iesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
{16:14} At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis.
{16:15} Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
{16:16} Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
{16:17} Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
{16:18} Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
{16:19} Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
{16:20} Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.
{16:21} Exinde cœpit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
{16:22} Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
{16:23} Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum.
{16:24} Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
{16:25} Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
{16:26} Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
{16:27} Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
{16:28} Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

[Matthæus 17]
{17:1} Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
{17:2} et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
{17:3} Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes.
{17:4} Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
{17:5} Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
{17:6} Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
{17:7} Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
{17:8} Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum.
{17:9} Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
{17:10} Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire?
{17:11} At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
{17:12} Dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
{17:13} Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
{17:14} Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
{17:15} Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
{17:16} Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
{17:17} Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
{17:18} Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum?
{17:19} Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
{17:20} Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium.
{17:21} Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
{17:22} et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
{17:23} Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
{17:24} Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
{17:25} Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
{17:26} Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te.

[Matthæus 18]
{18:1} In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas, maior est in regno cælorum?
{18:2} Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
{18:3} et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
{18:4} Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum.
{18:5} Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
{18:6} Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris.
{18:7} Væ mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
{18:8} Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscide eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
{18:9} Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in Gehennam ignis.
{18:10} Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
{18:11} Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
{18:12} Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam, quæ erravit?
{18:13} Et si contigerit ut inveniat eam: Amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
{18:14} Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
{18:15} Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
{18:16} Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
{18:17} Quod si non audierit eos: dic Ecclesiæ. Si autem Ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus, et publicanus.
{18:18} Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
{18:19} Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
{18:20} Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
{18:21} Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?
{18:22} Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
{18:23} Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
{18:24} Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
{18:25} Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
{18:26} Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
{18:27} Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
{18:28} Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes.
{18:29} Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
{18:30} Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
{18:31} Videntes autem conservi eius quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.
{18:32} Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me:
{18:33} nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
{18:34} Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
{18:35} Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

[Matthæus 19]
{19:1} Et factum est, cum consumasset Iesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Iudææ trans Iordanem,
{19:2} et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
{19:3} Et accesserunt ad eum Pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?
{19:4} Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum, et feminam fecit eos? Et dixit:
{19:5} Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
{19:6} Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
{19:7} Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?
{19:8} Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
{19:9} Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.
{19:10} Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
{19:11} Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
{19:12} Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
{19:13} Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
{19:14} Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
{19:15} Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
{19:16} Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?
{19:17} Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
{19:18} Dicit illi: Quæ? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices:
{19:19} Honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
{19:20} Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest?
{19:21} Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
{19:22} Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
{19:23} Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
{19:24} Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
{19:25} Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?
{19:26} Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
{19:27} Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?
{19:28} Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
{19:29} Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
{19:30} Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

[Matthæus 20]
{20:1} Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
{20:2} Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
{20:3} Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
{20:4} et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
{20:5} Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
{20:6} Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
{20:7} Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
{20:8} Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
{20:9} Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
{20:10} Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
{20:11} Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
{20:12} dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
{20:13} At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
{20:14} Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
{20:15} Aut non licet mihi quod volo, facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
{20:16} Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
{20:17} Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
{20:18} Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte,
{20:19} et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
{20:20} Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
{20:21} Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
{20:22} Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
{20:23} Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
{20:24} Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
{20:25} Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes Gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos.
{20:26} Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
{20:27} et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
{20:28} Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis.
{20:29} Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa,
{20:30} et ecce duo cæci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili David.
{20:31} Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
{20:32} Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
{20:33} Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
{20:34} Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

[Matthæus 21]
{21:1} Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem Oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,
{21:2} dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
{21:3} et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
{21:4} Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem:
{21:5} Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.
{21:6} Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Iesus.
{21:7} Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
{21:8} Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
{21:9} turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna Filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
{21:10} Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
{21:11} Populi autem dicebant: Hic est Iesus Propheta a Nazareth Galilææ.
{21:12} Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
{21:13} et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
{21:14} Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.
{21:15} Videntes autem principes sacerdotum, et Scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna Filio David: indignati sunt,
{21:16} et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem?
{21:17} Et relictis illis, abiit foras extra Civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
{21:18} Mane autem revertens in Civitatem, esuriit.
{21:19} Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
{21:20} Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
{21:21} Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet.
{21:22} Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
{21:23} Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?
{21:24} Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
{21:25} Baptismus Ioannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
{21:26} Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam.
{21:27} Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
{21:28} Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
{21:29} Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
{21:30} Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit.
{21:31} Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
{21:32} Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei. Publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
{21:33} Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
{21:34} Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
{21:35} Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
{21:36} Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
{21:37} Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
{21:38} Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius.
{21:39} Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt.
{21:40} Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
{21:41} Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
{21:42} Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris:
{21:43} ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
{21:44} Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
{21:45} Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.
{21:46} Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.

[Matthæus 22]
{22:1} Et respondens Iesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
{22:2} Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
{22:3} Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
{22:4} Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
{22:5} Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
{22:6} reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt.
{22:7} Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
{22:8} Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni.
{22:9} Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
{22:10} Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
{22:11} Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
{22:12} Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
{22:13} Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus, et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium.
{22:14} Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
{22:15} Tunc abeuntes Pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
{22:16} Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
{22:17} dic ergo nobis quid tibi videtur? licet censum dare Cæsari, an non?
{22:18} Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis hypocritæ?
{22:19} Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
{22:20} Et ait illis Iesus: Cuius est imago hæc, et superscriptio?
{22:21} Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
{22:22} Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
{22:23} In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
{22:24} dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
{22:25} Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
{22:26} Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
{22:27} Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
{22:28} In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
{22:29} Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
{22:30} In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in cælo.
{22:31} De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
{22:32} Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
{22:33} Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina eius.
{22:34} Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset Sadducæis, convenerunt in unum:
{22:35} et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
{22:36} Magister, quod est mandatum magnum in lege?
{22:37} Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
{22:38} Hoc est maximum, et primum mandatum.
{22:39} Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
{22:40} In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
{22:41} Congregatis autem Pharisæis, interrogavit eos Iesus,
{22:42} dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David.
{22:43} Ait illis: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens:
{22:44} Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
{22:45} Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?
{22:46} Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

[Matthæus 23]
{23:1} Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
{23:2} dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribæ, et Pharisæi.
{23:3} Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
{23:4} Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
{23:5} Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
{23:6} Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
{23:7} et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
{23:8} Vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
{23:9} Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim Pater vester, qui in cælis est.
{23:10} Nec vocemini magistri: quia Magister vester unus est, Christus.
{23:11} Qui maior est vestrum, erit minister vester.
{23:12} Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
{23:13} Væ autem vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia clauditis regnum cælorum ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
{23:14} Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes: propter hoc amplius accipietis iudicium.
{23:15} Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium Gehennæ duplo quam vos.
{23:16} Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet.
{23:17} Stulti et cæci: Quid enim maius est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
{23:18} Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet.
{23:19} Cæci: quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
{23:20} Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
{23:21} Et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso:
{23:22} et qui iurat in cælo, iurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.
{23:23} Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. Hæc oportuit facere, et illa non omittere.
{23:24} Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
{23:25} Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis: intus autem pleni estis rapina, et immunditia.
{23:26} Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
{23:27} Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ: quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ aforis parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.
{23:28} Sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.
{23:29} Væ vobis Scribæ, et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum,
{23:30} et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.
{23:31} Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
{23:32} Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
{23:33} Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio Gehennæ?
{23:34} Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
{23:35} ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
{23:36} Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
{23:37} Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
{23:38} Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
{23:39} Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.

[Matthæus 24]
{24:1} Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei ædificationes templi.
{24:2} Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
{24:3} Sedente autem eo super Montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?
{24:4} Et respondens Iesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat.
{24:5} Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
{24:6} Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini. Oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis.
{24:7} Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca.
{24:8} Hæc autem omnia initia sunt dolorum.
{24:9} Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
{24:10} Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
{24:11} Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
{24:12} Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum.
{24:13} Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
{24:14} Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
{24:15} Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
{24:16} tunc qui in Iudæa sunt, fugiant ad montes:
{24:17} et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
{24:18} et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
{24:19} Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
{24:20} Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato.
{24:21} Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
{24:22} Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
{24:23} Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
{24:24} Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
{24:25} Ecce prædixi vobis.
{24:26} Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire: Ecce in penetralibus, nolite credere.
{24:27} Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
{24:28} Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
{24:29} Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
{24:30} et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa, et maiestate.
{24:31} Et mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
{24:32} Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
{24:33} ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in ianuis.
{24:34} Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
{24:35} Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
{24:36} De die autem illa, et hora nemo scit, neque Angeli cælorum, nisi solus Pater.
{24:37} Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis.
{24:38} Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,
{24:39} et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
{24:40} Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
{24:41} Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
{24:42} Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
{24:43} Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
{24:44} Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
{24:45} Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
{24:46} Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
{24:47} Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
{24:48} Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
{24:49} et cœperit percutere conservos suos, manducet autem, et bibat cum ebriosis:
{24:50} veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat:
{24:51} et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis. Illic erit fletus, et stridor dentium.

[Matthæus 25]
{25:1} Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso, et sponsæ.
{25:2} Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:
{25:3} sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
{25:4} prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
{25:5} Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
{25:6} Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
{25:7} Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
{25:8} Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostræ extinguuntur.
{25:9} Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
{25:10} Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
{25:11} Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis.
{25:12} At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
{25:13} Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
{25:14} Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
{25:15} Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim.
{25:16} Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
{25:17} Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
{25:18} Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
{25:19} Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
{25:20} Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
{25:21} Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
{25:22} Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
{25:23} Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.
{25:24} Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
{25:25} et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
{25:26} Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
{25:27} oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
{25:28} Tollite itaque ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta.
{25:29} Omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem, qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
{25:30} Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
{25:31} Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suæ:
{25:32} et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hœdis:
{25:33} et statuet oves quidem a dextris suis, hœdos autem a sinistris.
{25:34} Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
{25:35} Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
{25:36} nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
{25:37} Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
{25:38} quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
{25:39} aut quando te vidimus infirmum: aut in carcere, et venimus ad te?
{25:40} Et respondens Rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
{25:41} Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius.
{25:42} Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
{25:43} hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
{25:44} Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
{25:45} Tunc respondebit illis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
{25:46} Et ibunt hi in supplicium æternum: iusti autem in vitam æternam.

[Matthæus 26]
{26:1} Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
{26:2} Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
{26:3} Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
{26:4} et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et occiderent.
{26:5} Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
{26:6} Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
{26:7} accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
{26:8} Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio hæc?
{26:9} potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
{26:10} Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me.
{26:11} Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
{26:12} Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum: ad sepeliendum me fecit.
{26:13} Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam eius.
{26:14} Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
{26:15} et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
{26:16} Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
{26:17} Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
{26:18} At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
{26:19} Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
{26:20} Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
{26:21} Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
{26:22} Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
{26:23} At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
{26:24} Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
{26:25} Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
{26:26} Cœnantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
{26:27} Et accipiens calicem gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
{26:28} Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
{26:29} Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
{26:30} Et hymno dicto, exierunt in Montem Oliveti.
{26:31} Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
{26:32} Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
{26:33} Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
{26:34} Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
{26:35} Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
{26:36} Tunc venit Iesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
{26:37} Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
{26:38} Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
{26:39} Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
{26:40} Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
{26:41} Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
{26:42} Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
{26:43} Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
{26:44} Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
{26:45} Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
{26:46} Surgite eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
{26:47} Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
{26:48} Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
{26:49} Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
{26:50} Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
{26:51} Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
{26:52} Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
{26:53} An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
{26:54} Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
{26:55} In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
{26:56} Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
{26:57} At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribæ et seniores convenerant.
{26:58} Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
{26:59} Principes autem sacerdotum, et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent:
{26:60} et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
{26:61} et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
{26:62} Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
{26:63} Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
{26:64} Dicit illi Iesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
{26:65} Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam:
{26:66} Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
{26:67} Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt,
{26:68} dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
{26:69} Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilæo eras.
{26:70} At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
{26:71} Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno.
{26:72} Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
{26:73} Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
{26:74} Tunc cœpit detestari, et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
{26:75} Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

[Matthæus 27]
{27:1} Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
{27:2} Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
{27:3} Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
{27:4} dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
{27:5} Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
{27:6} Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
{27:7} Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
{27:8} Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
{27:9} Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:
{27:10} et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
{27:11} Iesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Iudæorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis.
{27:12} Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit.
{27:13} Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
{27:14} Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
{27:15} Per diem autem sollemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent.
{27:16} Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.
{27:17} Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus?
{27:18} Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
{27:19} Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
{27:20} Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
{27:21} Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
{27:22} Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur.
{27:23} Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
{27:24} Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis.
{27:25} Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
{27:26} Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
{27:27} Tunc milites præsidis suscipientes Iesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
{27:28} et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
{27:29} et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave Rex Iudæorum.
{27:30} Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius.
{27:31} Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent.
{27:32} Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
{27:33} Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.
{27:34} Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
{27:35} Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
{27:36} Et sedentes servabant eum.
{27:37} Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST IESUS REX IUDÆORUM.
{27:38} Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
{27:39} Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
{27:40} et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.
{27:41} Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et senioribus dicebant:
{27:42} Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si Rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
{27:43} confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
{27:44} Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
{27:45} A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
{27:46} Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
{27:47} Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
{27:48} Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
{27:49} Ceteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans eum.
{27:50} Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
{27:51} Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. Et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
{27:52} et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
{27:53} Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
{27:54} Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terræmotu et his, quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
{27:55} Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa, ministrantes ei:
{27:56} inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
{27:57} Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
{27:58} Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
{27:59} Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda.
{27:60} Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
{27:61} Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
{27:62} Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum,
{27:63} dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
{27:64} Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore.
{27:65} Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
{27:66} Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.

[Matthæus 28]
{28:1} Vespere autem Sabbati, quæ lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum.
{28:2} Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
{28:3} erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix.
{28:4} Præ timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
{28:5} Respondens autem Angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quæritis.
{28:6} non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus.
{28:7} Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis. Ecce prædixi vobis.
{28:8} Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius.
{28:9} Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
{28:10} Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. Ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
{28:11} Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant.
{28:12} Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
{28:13} dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
{28:14} Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
{28:15} At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos, usque in hodiernum diem.
{28:16} Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem, ubi consituerat illis Iesus.
{28:17} Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
{28:18} Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo, et in terra.
{28:19} Euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
{28:20} docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.


Biblia SacraEvangelium Secundum Matthæum