Biblia SacraEpistola Ad Galatas
1 2 3 4 5 6
[Galatæ 1]
{1:1} Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:
{1:2} et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiæ.
{1:3} Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Iesu Christo,
{1:4} qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
{1:5} cui est gloria in sæcula sæculorum: Amen.
{1:6} Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
{1:7} quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
{1:8} Sed licet nos, aut Angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
{1:9} Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id, quod accepistis, anathema sit.
{1:10} Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
{1:11} Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
{1:12} neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi.
{1:13} Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
{1:14} et proficiebam in Iudaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
{1:15} Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
{1:16} ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in Gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
{1:17} neque veni Ierosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum:
{1:18} deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
{1:19} alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini.
{1:20} Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
{1:21} Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
{1:22} Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudææ, quæ erant in Christo:
{1:23} tantum autem auditum habebant: Quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:
{1:24} et in me clarificabant Deum.

[Galatæ 2]
{2:1} Deinde post annos quattuordecim, iterum ascendi Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
{2:2} Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in Gentibus, seorsum autem iis, qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
{2:3} Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Gentilis, compulsus est circumcidi:
{2:4} sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent.
{2:5} Quibus neque ad horam cessimus subiectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:
{2:6} ab iis autem, qui videbantur esse aliquid, (quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus personam hominis non accipit) mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
{2:7} Sed econtra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis:
{2:8} (qui enim operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter Gentes)
{2:9} et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Iacobus, et Cephas, et Ioannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in Gentes, ipsi autem in circumcisionem:
{2:10} tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam solicitus fui hoc ipsum facere.
{2:11} Cum autem venisset Cephas Antiochiam: in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
{2:12} Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum Gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se timens eos, qui ex circumcisione erant.
{2:13} Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
{2:14} Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Iudæus sis, Gentiliter vivis, et non Iudaice: quomodo Gentes cogis Iudaizare?
{2:15} Nos natura Iudæi, et non ex Gentibus peccatores.
{2:16} Scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi: et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
{2:17} Quod si quærentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
{2:18} Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo.
{2:19} Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
{2:20} Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
{2:21} Non abiicio gratiam Dei. Si enim per legem iustitia, ergo gratis Christus mortuus est.

[Galatæ 3]
{3:1} O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Iesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus?
{3:2} Hoc solum a vobis volo discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
{3:3} Sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?
{3:4} Tanta passi estis sine causa? Si tamen sine causa.
{3:5} Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
{3:6} Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.
{3:7} Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
{3:8} Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat Gentes Deus, prænunciavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes Gentes.
{3:9} Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
{3:10} Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quæ scripta sunt in Libro legis ut faciat ea.
{3:11} Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est: quia iustus ex fide vivit.
{3:12} Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.
{3:13} Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:
{3:14} ut in Gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
{3:15} Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
{3:16} Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
{3:17} Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
{3:18} Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
{3:19} Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per Angelos in manu mediatoris.
{3:20} Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.
{3:21} Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
{3:22} Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
{3:23} Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quæ revelanda erat.
{3:24} Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur.
{3:25} At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagogo.
{3:26} Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Iesu.
{3:27} Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
{3:28} Non est Iudæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu.
{3:29} Si autem vos Christi: ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem heredes.

[Galatæ 4]
{4:1} Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium:
{4:2} sed sub tutoribus, et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre:
{4:3} ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
{4:4} At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
{4:5} ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
{4:6} Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater.
{4:7} Itaque iam non est servus, sed filius: Quod si filius: et heres per Deum.
{4:8} Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
{4:9} Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa, quibus denuo servire vultis?
{4:10} Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
{4:11} Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
{4:12} Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres obsecro vos. Nihil me læsistis.
{4:13} Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem: et tentationem vestram in carne mea
{4:14} non sprevistis, neque respuistis: sed sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum.
{4:15} Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
{4:16} Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
{4:17} Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
{4:18} Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.
{4:19} Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
{4:20} Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
{4:21} Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis?
{4:22} Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
{4:23} Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
{4:24} quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quæ est Agar:
{4:25} Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, quæ nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis.
{4:26} Illa autem, quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra.
{4:27} Scriptum est enim: Lætare sterilis, quæ non paris: erumpe, et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam eius, quæ habet virum.
{4:28} Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus.
{4:29} Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc.
{4:30} Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius: non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
{4:31} Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.

[Galatæ 5]
{5:1} State, et nolite iterum iugo servitutis contineri.
{5:2} Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
{5:3} Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
{5:4} Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: a gratia excidistis.
{5:5} Nos enim spiritu ex fide, spem iustitiæ expectamus.
{5:6} Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per charitatem operatur.
{5:7} Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?
{5:8} Persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
{5:9} Modicum fermentum totam massam corrumpit.
{5:10} Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
{5:11} Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
{5:12} Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
{5:13} Vos enim in libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem Spiritus servite invicem.
{5:14} Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
{5:15} Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
{5:16} Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
{5:17} Caro enim concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur: ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
{5:18} Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
{5:19} Manifesta sunt autem opera carnis: quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
{5:20} idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
{5:21} invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
{5:22} Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
{5:23} mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex.
{5:24} Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis.
{5:25} Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
{5:26} Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

[Galatæ 6]
{6:1} Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.
{6:2} Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
{6:3} Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
{6:4} Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
{6:5} Unusquisque enim onus suum portabit.
{6:6} Communicet autem is, qui catechizatur Verbo, ei, qui se catechizat, in omnibus bonis.
{6:7} Nolite errare: Deus non irridetur.
{6:8} Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
{6:9} Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
{6:10} Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
{6:11} Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
{6:12} Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
{6:13} Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
{6:14} Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
{6:15} In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
{6:16} Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei.
{6:17} De cetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.
{6:18} Gratia Domini nostri Iesu Christi, cum spiritu vestro, fratres. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Galatas