Biblia Sacra: Epistola Ad Colossenses
[Colossenses 1]
{1:1} Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:
{1:2} eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Iesu.
{1:3} Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes:
{1:4} audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes
{1:5} propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in Verbo veritatis Evangelii:
{1:6} quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
{1:7} sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu,
{1:8} qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu:
{1:9} ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali:
{1:10} ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
{1:11} in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio
{1:12} gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
{1:13} qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ,
{1:14} in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum:
{1:15} qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
{1:16} quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt:
{1:17} et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
{1:18} Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens.
{1:19} Quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
{1:20} et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
{1:21} Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
{1:22} nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
{1:23} si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
{1:24} Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia:
{1:25} cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam Verbum Dei:
{1:26} mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
{1:27} quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti huius in Gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
{1:28} quem nos annunciamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu.
{1:29} In quo et laboro, certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.
[Colossenses 2]
{2:1} Volo enim vos scire qualem solicitudinem habeam pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
{2:2} ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Iesu:
{2:3} in quo sunt omnes thesauri sapientiæ, et scientiæ absconditi.
{2:4} Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
{2:5} Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum eius, quæ in Christo est, fidei vestræ.
{2:6} Sicut ergo accepistis Iesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
{2:7} radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione:
{2:8} Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:
{2:9} quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:
{2:10} et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus, et potestatis:
{2:11} in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:
{2:12} consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
{2:13} Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:
{2:14} delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:
{2:15} et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
{2:16} Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut Sabbatorum:
{2:17} quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.
{2:18} Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione Angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
{2:19} et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et coniunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
{2:20} Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?
{2:21} Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:
{2:22} quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta, et doctrinas hominum:
{2:23} quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
[Colossenses 3]
{3:1} Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:
{3:2} quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
{3:3} Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
{3:4} Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
{3:5} Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus:
{3:6} propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis:
{3:7} in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis.
{3:8} Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
{3:9} Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
{3:10} et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit illum.
{3:11} Ubi non est Gentilis, et Iudæus, circumcisio, et præputium, Barbarus, et Scytha, servus, et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.
{3:12} Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:
{3:13} supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
{3:14} Super omnia autem hæc, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis:
{3:15} et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.
{3:16} Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
{3:17} Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
{3:18} Mulieres subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
{3:19} Viri diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
{3:20} Filii obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
{3:21} Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
{3:22} Servi obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
{3:23} Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
{3:24} scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite.
{3:25} Qui enim iniuriam facit, recipiet id, quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.
[Colossenses 4]
{4:1} Domini, quod iustum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
{4:2} Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
{4:3} orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum)
{4:4} ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
{4:5} In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
{4:6} Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
{4:7} Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
{4:8} quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat, quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
{4:9} cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
{4:10} Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:
{4:11} et Iesus, qui dicitur Iustus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adiutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
{4:12} Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper solicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
{4:13} Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
{4:14} Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas.
{4:15} Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo eius est, ecclesiam.
{4:16} Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.
{4:17} Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
{4:18} Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.
Biblia Sacra: Epistola Ad Colossenses