Biblia SacraEpistola Ad Hebræos
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
[Hebræi 1]
{1:1} Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis:
{1:2} novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula:
{1:3} qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ eius, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis:
{1:4} tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit.
{1:5} Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?
{1:6} Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei.
{1:7} Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
{1:8} Ad filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.
{1:9} Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis.
{1:10} Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
{1:11} Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:
{1:12} et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
{1:13} Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
{1:14} Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capient salutis?

[Hebræi 2]
{2:1} Propterea abundantius oportet observare nos ea, quæ audivimus ne forte pereffluamus.
{2:2} Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem:
{2:3} quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
{2:4} contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
{2:5} Non enim Angelis subiecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
{2:6} Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum?
{2:7} Minuisti eum paulominus ab Angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
{2:8} Omnia subiecisti sub pedibus eius: In eo enim quod omnia ei subiecit, nihil dimisit non subiectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei.
{2:9} Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
{2:10} Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
{2:11} Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
{2:12} Nunciabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiæ laudabo te.
{2:13} Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
{2:14} Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
{2:15} et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
{2:16} Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.
{2:17} Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
{2:18} In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.

[Hebræi 3]
{3:1} Unde fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Iesum:
{3:2} qui fidelis est ei, qui fecit illum sicut et Moyses in omni domo eius.
{3:3} Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
{3:4} Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
{3:5} Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant:
{3:6} Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
{3:7} Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem eius audieritis,
{3:8} nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
{3:9} ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea
{3:10} quadraginta annis: Propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
{3:11} sicut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
{3:12} Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:
{3:13} sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
{3:14} Participes enim Christi effecti sumus: si tamen initium substantiæ eius usque ad finem firmum retineamus.
{3:15} Dum dicitur: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
{3:16} Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
{3:17} Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?
{3:18} Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
{3:19} Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

[Hebræi 4]
{4:1} Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse.
{4:2} Etenim et nobis nunciatum est, quemadmodum et illis. sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis, quæ audierunt.
{4:3} Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
{4:4} Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
{4:5} Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.
{4:6} Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annunciatum est, non introierunt propter incredulitatem:
{4:7} iterum terminat diem quendam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.
{4:8} Nam si eis Iesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.
{4:9} Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.
{4:10} Qui enim ingressus est in requiem eius: etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
{4:11} Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.
{4:12} Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
{4:13} Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius: omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
{4:14} Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit cælos, Iesum Filium Dei: teneamus confessionem.
{4:15} Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
{4:16} Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

[Hebræi 5]
{5:1} Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis:
{5:2} qui condolere possit iis, qui ignorant, et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate:
{5:3} et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.
{5:4} Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
{5:5} Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
{5:6} Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
{5:7} Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia:
{5:8} Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam:
{5:9} et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ,
{5:10} appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
{5:11} De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
{5:12} Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus: rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
{5:13} Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiæ, parvulus enim est.
{5:14} Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

[Hebræi 6]
{6:1} Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum iacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
{6:2} baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii æterni.
{6:3} Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
{6:4} Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus sancti,
{6:5} gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
{6:6} et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes.
{6:7} Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur: accipit benedictionem a Deo.
{6:8} proferens autem spinas, ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cuius consummatio in combustionem.
{6:9} Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.
{6:10} Non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
{6:11} Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare solicitudinem ad expletionem spei usque in finem:
{6:12} ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hereditabunt promissiones.
{6:13} Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum,
{6:14} dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
{6:15} Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
{6:16} Homines enim per maiorem sui iurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum.
{6:17} In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum:
{6:18} ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
{6:19} quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
{6:20} ubi præcursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.

[Hebræi 7]
{7:1} Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei:
{7:2} cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex iustitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
{7:3} sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
{7:4} Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
{7:5} Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
{7:6} Cuius autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
{7:7} Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
{7:8} Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
{7:9} Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
{7:10} adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
{7:11} Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
{7:12} Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.
{7:13} In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
{7:14} Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
{7:15} Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exurgat alius sacerdos,
{7:16} qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
{7:17} Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
{7:18} Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem eius, et inutilitatem:
{7:19} nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
{7:20} Et quantum est non sine iureiurando (alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
{7:21} hic autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum: Iuravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum):
{7:22} in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
{7:23} Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
{7:24} hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.
{7:25} Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
{7:26} Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus:
{7:27} qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
{7:28} Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.

[Hebræi 8]
{8:1} Capitulum autem super ea, quæ dicuntur: Talem habemus Pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,
{8:2} sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
{8:3} Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat:
{8:4} si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,
{8:5} qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
{8:6} Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
{8:7} Nam si illud prius culpa vacasset: non utique secundi locus inquireretur.
{8:8} Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Iuda testamentum novum,
{8:9} non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de Terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus:
{8:10} Quia hoc est testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
{8:11} et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum:
{8:12} quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum iam non memorabor.
{8:13} Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

[Hebræi 9]
{9:1} Habuit quidem et prius, iustificationes culturæ, et Sanctum sæculare.
{9:2} Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
{9:3} Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
{9:4} aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
{9:5} superque eam erant Cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
{9:6} His vero ita compositis: in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
{9:7} in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua, et populi ignorantia:
{9:8} hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum.
{9:9} quæ parabola est temporis instantis: iuxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
{9:10} et variis baptismatibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
{9:11} Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis:
{9:12} neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
{9:13} Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
{9:14} quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
{9:15} Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis.
{9:16} Ubi enim testamentum est: mors necesse est intercedat testatoris.
{9:17} Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
{9:18} Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
{9:19} Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo: accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea, et hyssopo: ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
{9:20} dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
{9:21} Etiam tabernaculum, et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit:
{9:22} Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
{9:23} Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
{9:24} Non enim in manufacta Sancta Iesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
{9:25} Neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum Pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:
{9:26} alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
{9:27} Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium:
{9:28} sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit expectantibus se, in salutem.

[Hebræi 10]
{10:1} Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
{10:2} alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
{10:3} sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
{10:4} impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
{10:5} Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
{10:6} holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
{10:7} Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
{10:8} Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
{10:9} tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
{10:10} In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel.
{10:11} Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata:
{10:12} hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
{10:13} de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
{10:14} Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
{10:15} Contestatur autem nos et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit:
{10:16} Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, Dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
{10:17} et peccatorum, et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius.
{10:18} Ubi autem horum remissio: iam non est oblatio pro peccato.
{10:19} Habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
{10:20} quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
{10:21} et sacerdotem magnum super domum Dei:
{10:22} accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
{10:23} teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem, (fidelis enim est qui repromisit),
{10:24} et consideremus invicem in provocationem charitatis, et bonorum operum:
{10:25} non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
{10:26} Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
{10:27} terribilis autem quædam expectatio iudicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
{10:28} Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
{10:29} quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?
{10:30} Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia iudicabit Dominus populum suum.
{10:31} Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
{10:32} Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:
{10:33} et in altero quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.
{10:34} Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem, et manentem substantiam.
{10:35} Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
{10:36} Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
{10:37} Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
{10:38} iustus autem meus ex fide vivit. quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
{10:39} Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

[Hebræi 11]
{11:1} Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
{11:2} In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
{11:3} Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
{11:4} Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
{11:5} Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur: quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
{11:6} Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
{11:7} Fide Noe responso accepto de iis, quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et iustitiæ, quæ per fidem est, heres est institutus.
{11:8} Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret.
{11:9} Fide demoratus est in Terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac, et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem.
{11:10} Expectabat enim fundamenta habentem civitatem: cuius artifex, et conditor Deus.
{11:11} Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum, qui repromiserat.
{11:12} Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis.
{11:13} Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini, et hospites sunt super terram.
{11:14} Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
{11:15} Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi.
{11:16} nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem.
{11:17} Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones;
{11:18} ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
{11:19} arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit.
{11:20} Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob, et Esau.
{11:21} Fide Iacob, moriens, singulos filiorum Ioseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ eius.
{11:22} Fide Ioseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
{11:23} Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
{11:24} Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
{11:25} magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem,
{11:26} maiores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
{11:27} Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
{11:28} Fide celebravit pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
{11:29} Fide transierunt Mare rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.
{11:30} Fide muri Iericho corruerunt, circuitu dierum septem.
{11:31} Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
{11:32} Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David, Samuel, et Prophetis:
{11:33} qui per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
{11:34} extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:
{11:35} acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem.
{11:36} Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
{11:37} lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
{11:38} quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
{11:39} Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
{11:40} Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

[Hebræi 12]
{12:1} Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:
{12:2} aspicientes in Auctorem fidei, et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
{12:3} Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
{12:4} Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
{12:5} et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
{12:6} Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.
{12:7} In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
{12:8} Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.
{12:9} Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos. non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
{12:10} Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id, quod utile est in recipiendo sanctificationem eius.
{12:11} Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet iustitiæ.
{12:12} Propter quod remissas manus, et soluta genua, erigite,
{12:13} et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
{12:14} Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:
{12:15} contemplantes nequis desit gratiæ Dei: nequa radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
{12:16} Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:
{12:17} scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam.
{12:18} Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
{12:19} et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
{12:20} Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
{12:21} Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.
{12:22} Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem, et multorum millium Angelorum frequentiam,
{12:23} et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et iudicem omnium Deum, et spiritus iustorum perfectorum,
{12:24} et testamenti novi mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
{12:25} Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.
{12:26} cuius vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel: et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
{12:27} Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quæ sunt immobilia.
{12:28} Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
{12:29} Etenim Deus noster ignis consumens est.

[Hebræi 13]
{13:1} Charitas fraternitatis maneat in vobis.
{13:2} Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.
{13:3} Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
{13:4} Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros iudicabit Deus.
{13:5} Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam.
{13:6} Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.
{13:7} Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
{13:8} Iesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula.
{13:9} Doctrinis variis, et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
{13:10} Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
{13:11} Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
{13:12} Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
{13:13} Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes.
{13:14} Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
{13:15} Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius.
{13:16} Beneficentiæ autem, et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
{13:17} Obedite præpositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.
{13:18} Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
{13:19} Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
{13:20} Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Iesum Christum,
{13:21} aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
{13:22} Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
{13:23} Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
{13:24} Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
{13:25} Gratia cum omnibus vobis. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Hebræos