Biblia SacraEpistola Jacobi
1 2 3 4 5
[Iacobus 1]
{1:1} Iacobus Dei, et Domini nostri Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quĉ sunt in dispersione, salutem.
{1:2} Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
{1:3} scientes quod probatio fidei vestrĉ patientiam operatur.
{1:4} Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
{1:5} Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
{1:6} Postulet autem in fide nihil hĉsitans: qui enim hĉsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.
{1:7} non ergo ĉstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
{1:8} Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
{1:9} Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
{1:10} dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit:
{1:11} exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
{1:12} Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitĉ, quam repromisit Deus diligentibus se.
{1:13} Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
{1:14} Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
{1:15} Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
{1:16} Nolite itaque errare fratres mei dilectissimi.
{1:17} Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
{1:18} Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturĉ eius.
{1:19} Scitis fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
{1:20} Ira enim viri, iustitiam Dei non operatur.
{1:21} Propter quod abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiĉ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
{1:22} Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
{1:23} Quia si quis auditor est verbi, et non factor: hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suĉ in speculo:
{1:24} consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
{1:25} Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
{1:26} Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio.
{1:27} Religio munda, et immaculata apud Deum et Patrem, hĉc est: Visitare pupillos, et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sĉculo.

[Iacobus 2]
{2:1} Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriĉ.
{2:2} Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
{2:3} et intendatis in eum, qui indutus est veste prĉclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
{2:4} nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum?
{2:5} Audite fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
{2:6} Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia?
{2:7} Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
{2:8} Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
{2:9} si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores:
{2:10} Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
{2:11} Qui enim dixit, Non mœchaberis, dixit et, Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
{2:12} Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari.
{2:13} Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium.
{2:14} Quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
{2:15} Si autem frater, et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
{2:16} dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quĉ necessaria sunt corpori, quid proderit?
{2:17} Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
{2:18} Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
{2:19} Tu credis quoniam unus est Deus: Bene facis: et dĉmones credunt, et contremiscunt.
{2:20} Vis autem scire o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
{2:21} Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
{2:22} Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
{2:23} Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est.
{2:24} Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum?
{2:25} Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuncios, et alia via eiiciens?
{2:26} Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

[Iacobus 3]
{3:1} Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis.
{3:2} In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit: hic perfectus est vir. potest etiam freno circumducere totum corpus.
{3:3} Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
{3:4} Ecce et naves, cum magnĉ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
{3:5} Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
{3:6} Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quĉ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrĉ inflammata a gehenna.
{3:7} Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:
{3:8} linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.
{3:9} In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
{3:10} Ex ipso ore procedit benedictio, et maledictio. Non oportet, fratres mei, hĉc ita fieri.
{3:11} Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem, et amaram aquam?
{3:12} Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
{3:13} Quis sapiens, et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiĉ.
{3:14} Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem.
{3:15} non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.
{3:16} Ubi enim zelus et contentio: ibi inconstantia, et omne opus pravum.
{3:17} Quĉ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione.
{3:18} Fructus autem iustitiĉ, in pace seminatur, facientibus pacem.

[Iacobus 4]
{4:1} Unde bella, et lites in vobis? Nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quĉ militant in membris vestris?
{4:2} Concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
{4:3} Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.
{4:4} Adulteri nescitis quia amicitia huius mundi, inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sĉculi huius, inimicus Dei constituitur.
{4:5} An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis?
{4:6} Maiorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
{4:7} Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
{4:8} Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
{4:9} Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
{4:10} Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
{4:11} Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Si autem iudicas legem: non es factor legis, sed iudex.
{4:12} Unus est legislator, et iudex, qui potest perdere, et liberare.
{4:13} Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
{4:14} qui ignoratis quid erit in crastino.
{4:15} Quĉ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
{4:16} Nunc autem exultatis in superbiis vestris. Omnis exultatio talis, maligna est.
{4:17} Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

[Iacobus 5]
{5:1} Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quĉ advenient vobis.
{5:2} Divitiĉ vestrĉ putrefactĉ sunt: et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
{5:3} Aurum, et argentum vestrum ĉruginavit: et ĉrugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
{5:4} Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quĉ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
{5:5} Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
{5:6} Addixistis, et occidistis iustum, et non resistit vobis.
{5:7} Patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terrĉ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum.
{5:8} Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
{5:9} Nolite ingemiscere fratres in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit.
{5:10} Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiĉ, Prophetas: qui locuti sunt in nomine Domini.
{5:11} Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
{5:12} Ante omnia autem fratres mei nolite iurare, neque per cĉlum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis.
{5:13} Tristatur aliquis vestrum? oret. Ĉquo animo est? psallat.
{5:14} Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiĉ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
{5:15} et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
{5:16} Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua.
{5:17} Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
{5:18} Et rursum oravit: et cĉlum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
{5:19} Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:
{5:20} scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viĉ suĉ, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.


Biblia SacraEpistola Jacobi