Biblia Sacra: Epistola Petri Prima
[I Petrus 1]
{1:1} Petrus Apostolus Iesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatię, Cappadocię, Asię, et Bithynię,
{1:2} secundum pręscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi: Gratia vobis, et pax multiplicetur.
{1:3} Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,
{1:4} in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cęlis in vobis,
{1:5} qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
{1:6} In quo exultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus:
{1:7} ut probatio vestrę fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Iesu Christi:
{1:8} quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exultabitis lętitia inenarrabili, et glorificata:
{1:9} reportantes finem fidei vestrę, salutem animarum.
{1:10} De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetę, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt:
{1:11} scrutantes in quod, vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: pręnuncians eas quę in Christo sunt passiones, et posteriores glorias:
{1:12} quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea, quę nunc nunciata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vobis, Spiritu sancto misso de cęlo, in quem desiderant Angeli prospicere.
{1:13} Propter quod succincti lumbos mentis vestrę, sobrii perfecte sperate in eam, quę offertur vobis, gratiam, in revelationem Iesu Christi:
{1:14} quasi filii obedientię, non configurati prioribus ignorantię vestrę desideriis:
{1:15} sed secundum eum, qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis:
{1:16} quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego Sanctus sum.
{1:17} Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
{1:18} Scientes quod non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternę traditionis:
{1:19} sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:
{1:20} pręcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
{1:21} qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra, et spes esset in Deo:
{1:22} Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:
{1:23} renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in ęternum:
{1:24} quia omnis caro ut fnum: et omnis gloria eius tamquam flos fni: exaruit fnum, et flos eius decidit.
{1:25} Verbum autem Domini manet in ęternum. hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
[I Petrus 2]
{2:1} Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
{2:2} sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:
{2:3} si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
{2:4} Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:
{2:5} et ipsi tamquam lapides vivi superędificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum:
{2:6} Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
{2:7} Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ędificantes, hic factus est in caput anguli:
{2:8} et lapis offensionis, et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
{2:9} Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
{2:10} Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
{2:11} Charissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quę militant adversus animam,
{2:12} conversationem vestram inter Gentes habentes bonam: ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
{2:13} Subiecti igitur estote omni humanę creaturę propter Deum: sive regi quasi pręcellenti:
{2:14} sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
{2:15} quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
{2:16} quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitię libertatem, sed sicut servi Dei.
{2:17} Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: Regem honorificate.
{2:18} Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
{2:19} Hęc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens iniuste.
{2:20} Quę enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis: hęc est gratia apud Deum.
{2:21} In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.
{2:22} qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius:
{2:23} qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniuste:
{2:24} qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, iustitię vivamus: cuius livore sanati estis.
{2:25} Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
[I Petrus 3]
{3:1} Similiter et mulieres subditę sint viris suis: ut et si qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant,
{3:2} considerantes in timore castam conversationem vestram.
{3:3} Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
{3:4} sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
{3:5} Sic enim aliquando et sanctę mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectę propriis viris.
{3:6} Sicut Sara obediebat Abrahę, dominum eum vocans: cuius estis filię benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
{3:7} Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et coheredibus gratię vitę: ut non impediantur orationes vestrę.
{3:8} In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
{3:9} non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis.
{3:10} Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum.
{3:11} Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
{3:12} Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum: Vultus autem Domini super facientes mala.
{3:13} Et quis est qui vobis noceat, si boni ęmulatores fueritis?
{3:14} Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
{3:15} Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quę in vobis est, spe.
{3:16} sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
{3:17} Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
{3:18} quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
{3:19} In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prędicavit:
{3:20} qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animę salvę factę sunt per aquam.
{3:21} Quod et vos nunc similis formę salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientię bonę interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi,
{3:22} qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitę ęternę heredes efficeremur: profectus in cęlum subiectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
[I Petrus 4]
{4:1} Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis:
{4:2} Ut iam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
{4:3} Sufficit enim pręteritum tempus ad voluntatem Gentium consummandam his, qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
{4:4} In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxurię confusionem, blasphemantes.
{4:5} Qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
{4:6} Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in Spiritu.
{4:7} Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
{4:8} Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum.
{4:9} Hospitales invicem sine murmuratione:
{4:10} Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratię Dei.
{4:11} Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria, et imperium in sęcula sęculorum: Amen.
{4:12} Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat:
{4:13} sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione glorię eius gaudeatis exultantes.
{4:14} Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, glorię, et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit.
{4:15} Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
{4:16} Si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine.
{4:17} quoniam tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?
{4:18} Et si iustus vix salvabitur, impius, et peccator ubi parebunt?
{4:19} Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
[I Petrus 5]
{5:1} Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et eius, quę in futuro revelanda est, glorię communicator:
{5:2} pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:
{5:3} neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
{5:4} Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem glorię coronam.
{5:5} Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
{5:6} Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
{5:7} omnem solicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
{5:8} Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quęrens quem devoret:
{5:9} Cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei, quę in mundo est, vestrę fraternitati fieri.
{5:10} Deus autem omnis gratię, qui vocavit nos in ęternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
{5:11} Ipsi gloria, et imperium in sęcula sęculorum: Amen.
{5:12} Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
{5:13} Salutat vos Ecclesia, quę est in Babylone coelecta, et Marcus filius meus.
{5:14} Salutate invicem in osculo sancto: Gratia vobis omnibus, qui estis in Christo Iesu. Amen.
Biblia Sacra: Epistola Petri Prima