Biblia SacraLiber Psalmorum
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150
[Psalmus 1]
{1:1} Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit:
{1:2} Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.
{1:3} Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur.
{1:4} Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terræ.
{1:5} Ideo non resurgent impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum.
{1:6} Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.

[Psalmus 2]
{2:1} Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
{2:2} Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
{2:3} Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
{2:4} Qui habitat in cælis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
{2:5} Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
{2:6} Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prædicans præceptum eius.
{2:7} Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
{2:8} Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
{2:9} Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
{2:10} Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.
{2:11} Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.
{2:12} Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
{2:13} Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.

[Psalmus 3]
{3:1} Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui.
{3:2} Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.
{3:3} Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius.
{3:4} Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
{3:5} Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.
{3:6} Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me.
{3:7} Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus.
{3:8} Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.
{3:9} Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.

[Psalmus 4]
{4:1} In finem in carminibus, Psalmus David.
{4:2} Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiæ meæ: in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
{4:3} Filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
{4:4} Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
{4:5} Irascimini, et nolite peccare: quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
{4:6} Sacrificate sacrificium iustitiæ, et sperate in Domino. multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
{4:7} Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: dedisti lætitiam in corde meo.
{4:8} A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt.
{4:9} In pace in idipsum dormiam, et requiescam;
{4:10} Quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.

[Psalmus 5]
{5:1} In finem pro ea, quæ hereditatem consequitur, Psalmus David.
{5:2} Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum.
{5:3} Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
{5:4} Quoniam ad te orabo: Domine mane exaudies vocem meam.
{5:5} Mane astabo tibi et videbo: quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
{5:6} Neque habitabit iuxta te malignus: neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
{5:7} Odisti omnes, qui operantur iniquitatem: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus:
{5:8} ego autem in multitudine misericordiæ tuæ. Introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
{5:9} Domine deduc me in iustitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
{5:10} Quoniam non est in ore eorum veritas: cor eorum vanum est.
{5:11} Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, iudica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te Domine.
{5:12} Et lætentur omnes, qui sperant in te, in æternum exultabunt: et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum,
{5:13} quoniam tu benedices iusto. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.

[Psalmus 6]
{6:1} In finem in carminibus, Psalmus David, pro octava.
{6:2} Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me,
{6:3} Miserere mei Domine quoniam infirmus sum: sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea.
{6:4} Et anima mea turbata est valde: sed tu Domine usquequo?
{6:5} Convertere Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam,
{6:6} Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?
{6:7} Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo.
{6:8} Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
{6:9} Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
{6:10} Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit.
{6:11} Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter.

[Psalmus 7]
{7:1} Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini.
{7:2} Domine Deus meus in te speravi: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.
{7:3} Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
{7:4} Domine Deus meus si feci istud, si est iniquitas in manibus meis:
{7:5} Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
{7:6} Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
{7:7} Exurge Domine in ira tua: et exaltare in finibus inimicorum meorum. Et exurge Domine Deus meus in præcepto quod mandasti:
{7:8} et synagoga populorum circumdabit te. Et propter hanc in altum regredere:
{7:9} Dominus iudicat populos. Iudica me Domine secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
{7:10} Consumetur nequitia peccatorum, et diriges iustum, scrutans corda et renes Deus. Iustum
{7:11} adiutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
{7:12} Deus iudex iustus, fortis, et patiens: numquid irascitur per singulos dies?
{7:13} Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum.
{7:14} Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
{7:15} Ecce parturiit iniustitiam: concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
{7:16} Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam, quam fecit.
{7:17} Convertetur dolor eius in caput eius: et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
{7:18} Confitebor Domino secundum iustitiam eius: et psallam nomini Domini altissimi.

[Psalmus 8]
{8:1} In finem pro torcularibus, Psalmus David.
{8:2} Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super cælos.
{8:3} Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
{8:4} Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti.
{8:5} Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
{8:6} Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:
{8:7} et constituisti eum super opera manuum tuarum.
{8:8} Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
{8:9} Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
{8:10} Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

[Psalmus 9]
{9:1} In finem pro occultis filii, Psalmus David.
{9:2} Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua.
{9:3} Lætabor et exultabo in te: psallam nomini tuo Altissime,
{9:4} In convertendo inimicum meum retrorsum: infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
{9:5} Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam: sedisti super thronum qui iudicas iustitiam.
{9:6} Increpasti Gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum et in sæculum sæculi.
{9:7} Inimici defecerunt frameæ in finem: et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu:
{9:8} et Dominus in æternum permanet. Paravit in iudicio thronum suum:
{9:9} et ipse iudicabit orbem terræ in æquitate, iudicabit populos in iustitia.
{9:10} Et factus est Dominus refugium pauperi: adiutor in opportunitatibus, in tribulatione.
{9:11} Et sperent in te qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quærentes te Domine.
{9:12} Psallite Domino, qui habitat in Sion: annunciate inter Gentes studia eius:
{9:13} Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est: non est oblitus clamorem pauperum.
{9:14} Miserere mei Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis.
{9:15} Qui exaltas me de portis mortis, ut annunciem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.
{9:16} Exultabo in salutari tuo: infixæ sunt Gentes in interitu, quem fecerunt. In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
{9:17} Cognoscetur Dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
{9:18} Convertantur peccatores in infernum, omnes Gentes quæ obliviscuntur Deum.
{9:19} Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem.
{9:20} Exurge Domine, non confortetur homo: iudicentur Gentes in conspectu tuo:
{9:21} Constitue Domine legislatorem super eos: ut sciant Gentes quoniam homines sunt.
{9:22} Ut quid Domine recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
{9:23} Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
{9:24} Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ: et iniquus benedicitur.
{9:25} Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ non quæret.
{9:26} Non est Deus in conspectu eius: inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur.
{9:27} Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
{9:28} Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor.
{9:29} Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
{9:30} Oculi eius in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum.
{9:31} In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
{9:32} Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.
{9:33} Exurge Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.
{9:34} Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
{9:35} Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor.
{9:36} Contere brachium peccatoris et maligni: quæretur peccatum illius, et non invenietur.
{9:37} Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi: peribitis Gentes de terra illius.
{9:38} Desiderium pauperum exaudivit Dominus: præparationem cordis eorum audivit auris tua.
{9:39} Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

[Psalmus 10]
{10:1} In finem, Psalmus David.
{10:2} In Domino confido: quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?
{10:3} Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.
{10:4} Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?
{10:5} Dominus in templo sancto suo, Dominus in cælo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebræ eius interrogant filios hominum.
{10:6} Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
{10:7} Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.
{10:8} Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: æquitatem vidit vultus eius.

[Psalmus 11]
{11:1} In finem pro octava, Psalmus David.
{11:2} Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
{11:3} Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
{11:4} Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
{11:5} Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est?
{11:6} Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari: fiducialiter agam in eo.
{11:7} Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terræ purgatum septuplum.
{11:8} Tu Domine servabis nos: et custodies nos a generatione hac in æternum.
{11:9} In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

[Psalmus 12]
{12:1} In finem, Psalmus David. Usquequo Domine oblivisceris me in finem? Usquequo avertis faciem tuam a me?
{12:2} Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?
{12:3} Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
{12:4} respice, et exaudi me Domine Deus meus. Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte:
{12:5} ne quando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero:
{12:6} ego autem in misericordia tua speravi. Exultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi.

[Psalmus 13]
{13:1} In finem, Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
{13:2} Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
{13:3} Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum.
{13:4} Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
{13:5} Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
{13:6} Quoniam Dominus in generatione iusta est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est.
{13:7} Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exultabit Iacob, et lætabitur Israel.

[Psalmus 14]
{14:1} Psalmus David. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
{14:2} Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam:
{14:3} Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua: Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
{14:4} Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum glorificat: Qui iurat proximo suo, et non decipit,
{14:5} qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: Qui facit hæc, non movebitur in æternum.

[Psalmus 15]
{15:1} Tituli inscriptio ipsi David. Conserva me Domine, quoniam speravi in te.
{15:2} Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
{15:3} Sanctis, qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
{15:4} Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: nec memor ero nominum eorum per labia mea.
{15:5} Dominus pars hereditatis meæ, et calicis mei: tu es, qui restitues hereditatem meam mihi.
{15:6} Funes ceciderunt mihi in præclaris: etenim hereditas mea præclara est mihi.
{15:7} Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
{15:8} Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
{15:9} Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe.
{15:10} Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
{15:11} Notas mihi fecisti vias vitæ, adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.

[Psalmus 16]
{16:1} Oratio David. Exaudi Domine iustitiam meam: intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
{16:2} De vultu tuo iudicium meum prodeat: oculi tui videant æquitates.
{16:3} Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
{16:4} Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
{16:5} Perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moveantur vestigia mea.
{16:6} Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
{16:7} Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
{16:8} A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me:
{16:9} a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt,
{16:10} adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.
{16:11} Proiicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram.
{16:12} Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam: et sicut catulus leonis habitans in abditis.
{16:13} Exurge Domine, præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio, frameam tuam
{16:14} ab inimicis manus tuæ. Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum: de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis: et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
{16:15} Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua.

[Psalmus 17]
{17:1} In finem puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici huius, in die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit:
{17:2} Diligam te Domine fortitudo mea:
{17:3} Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum. Protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
{17:4} Laudans invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
{17:5} Circumdederunt me dolores mortis: et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
{17:6} Dolores inferni circumdederunt me: præoccupaverunt me laquei mortis.
{17:7} In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus in conspectu eius, introivit in aures eius.
{17:8} Commota est, et contremuit terra: fundamenta montium conturbata sunt, et commota sun, quoniam iratus est eis.
{17:9} Ascendit fumus in ira eius: et ignis a facie eius exarsit: carbones succensi sunt ab eo.
{17:10} Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus eius.
{17:11} Et ascendit super cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum.
{17:12} Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris.
{17:13} Præ fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis.
{17:14} Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
{17:15} Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
{17:16} Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: Ab increpatione tua Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.
{17:17} Misit de summo, et accepit me: et assumpsit me de aquis multis.
{17:18} Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me.
{17:19} Prævenerunt me in die afflictionis meæ: et factus est Dominus protector meus.
{17:20} Et eduxit me in latitudinem: salvum me fecit, quoniam voluit me.
{17:21} Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi:
{17:22} Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo.
{17:23} Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo: et iustitias eius non repuli a me.
{17:24} Et ero immaculatus cum eo: et observabo me ab iniquitate mea.
{17:25} Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.
{17:26} Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris:
{17:27} et cum electo electus eris: et cum perverso perverteris.
{17:28} Quoniam tu populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis.
{17:29} Quoniam tu illuminas lucernam meam Domine: Deus meus illumina tenebras meas.
{17:30} Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.
{17:31} Deus meus impolluta via eius: eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se.
{17:32} Quoniam quis deus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum?
{17:33} Deus qui præcinxit me virtute: et posuit immaculatam viam meam.
{17:34} Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me.
{17:35} Qui docet manus meas ad prælium: et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea.
{17:36} Et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me: Et disciplina tua correxit me in finem: et disciplina tua ipsa me docebit.
{17:37} Dilatasti gressus meos subtus me: et non sunt infirmata vestigia mea:
{17:38} Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar donec deficiant.
{17:39} Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos.
{17:40} Et præcinxisti me virtute ad bellum: et supplantasti insurgentes in me subtus me.
{17:41} Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
{17:42} Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum: nec exaudivit eos.
{17:43} Et comminuam eos, ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos.
{17:44} Eripies me de contradictionibus populi: constitues me in caput Gentium.
{17:45} Populus, quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi.
{17:46} Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
{17:47} Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.
{17:48} Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis.
{17:49} Et ab insurgentibus in me exaltabis me: a viro iniquo eripies me.
{17:50} Propterea confitebor tibi in nationibus Domine: et nomini tuo psalmum dicam,
{17:51} Magnificans salutes regis eius, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius usque in sæculum.

[Psalmus 18]
{18:1} In finem, Psalmus David.
{18:2} Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annunciat firmamentum.
{18:3} Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
{18:4} Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
{18:5} In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terræ verba eorum.
{18:6} In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: Exultavit ut gigas ad currendam viam,
{18:7} a summo cælo egressio eius: Et occursus eius usque ad summum eius: nec est qui se abscondat a calore eius.
{18:8} Lex Domini immaculata convertens animas: testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
{18:9} Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda: præceptum Domini lucidum; illuminans oculos.
{18:10} Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi: iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa.
{18:11} Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum.
{18:12} Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa.
{18:13} Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me:
{18:14} et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: et emundabor a delicto maximo.
{18:15} Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine adiutor meus, et redemptor meus.

[Psalmus 19]
{19:1} In finem, Psalmus David.
{19:2} Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.
{19:3} Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
{19:4} Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.
{19:5} Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
{19:6} Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
{19:7} Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo: in potentatibus salus dexteræ eius.
{19:8} Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
{19:9} Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
{19:10} Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

[Psalmus 20]
{20:1} In finem, Psalmus David.
{20:2} Domine in virtute tua lætabitur rex: et super salutare tuum exultabit vehementer.
{20:3} Desiderium cordis eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.
{20:4} Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
{20:5} Vitam petiit a te: et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum, et in sæculum sæculi.
{20:6} Magna est gloria eius in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum.
{20:7} Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi: lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
{20:8} Quoniam rex sperat in Domino: et in misericordia Altissimi non commovebitur.
{20:9} Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: dextera tua inveniat omnes, qui te oderunt.
{20:10} Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
{20:11} Fructum eorum de terra perdes: et semen eorum a filiis hominum.
{20:12} Quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia, quæ non potuerunt stabilire.
{20:13} Quoniam pones eos dorsum: in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
{20:14} Exaltare Domine in virtute tua: cantabimus et psallemus virtutes tuas.

[Psalmus 21]
{21:1} In finem pro susceptione matutina, Psalmus David.
{21:2} Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
{21:3} Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.
{21:4} Tu autem in sancto habitas, Laus Israel.
{21:5} In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos.
{21:6} Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.
{21:7} Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis.
{21:8} Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput.
{21:9} Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
{21:10} Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meæ.
{21:11} In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meæ Deus meus es tu,
{21:12} ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet.
{21:13} Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.
{21:14} Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
{21:15} Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
{21:16} Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
{21:17} Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos:
{21:18} dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me:
{21:19} diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
{21:20} Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice.
{21:21} Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam:
{21:22} Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam.
{21:23} Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.
{21:24} Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum:
{21:25} Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.
{21:26} Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum.
{21:27} Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.
{21:28} Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ: Et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ Gentium.
{21:29} Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium.
{21:30} Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.
{21:31} Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi.
{21:32} Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt cæli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

[Psalmus 22]
{22:1} Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
{22:2} in loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me:
{22:3} animam meam convertit. Deduxit me super semitas iustitiæ, propter nomen suum.
{22:4} Nam, et si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus: ipsa me consolata sunt.
{22:5} Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos, qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians quam præclarus est!
{22:6} Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ: et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.

[Psalmus 23]
{23:1} Prima sabbati, Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo eius: orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo.
{23:2} Quia ipse super maria fundavit eum: et super flumina præparavit eum.
{23:3} Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius?
{23:4} Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo.
{23:5} Hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo.
{23:6} Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Iacob.
{23:7} Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit rex gloriæ.
{23:8} Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio.
{23:9} Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit rex gloriæ.
{23:10} Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

[Psalmus 24]
{24:1} In finem, Psalmus David. Ad te Domine levavi animam meam:
{24:2} Deus meus in te confido, non erubescam:
{24:3} Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
{24:4} Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me.
{24:5} Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
{24:6} Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.
{24:7} Delicta iuventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine.
{24:8} Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
{24:9} Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas.
{24:10} Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
{24:11} Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.
{24:12} Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit.
{24:13} Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram.
{24:14} Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
{24:15} Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
{24:16} Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego.
{24:17} Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.
{24:18} Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
{24:19} Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
{24:20} Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
{24:21} Innocentes et recti adhæserunt mihi: quia sustinui te.
{24:22} Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.

[Psalmus 25]
{25:1} In finem, Psalmus David. Iudica me Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum: et in Domino sperans non infirmabor.
{25:2} Proba me Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum.
{25:3} Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: et complacui in veritate tua.
{25:4} Non sedi cum concilio vanitatis: et cum iniqua gerentibus non introibo.
{25:5} Odivi ecclesiam malignantium: et cum impiis non sedebo.
{25:6} Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum Domine:
{25:7} Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
{25:8} Domine dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.
{25:9} Ne perdas cum impiis Deus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
{25:10} In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.
{25:11} Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei.
{25:12} Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te Domine.

[Psalmus 26]
{26:1} Psalmus David priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, a quo trepidabo?
{26:2} Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
{26:3} Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
{26:4} Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ: Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum eius.
{26:5} Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
{26:6} In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis: cantabo, et psalmum dicam Domino.
{26:7} Exaudi Domine vocem meam, qua clamavi ad te: miserere mei, et exaudi me.
{26:8} Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam Domine requiram.
{26:9} Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus esto: ne derelinquas me, neque despicias me Deus salutaris meus.
{26:10} Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
{26:11} Legem pone mihi Domine in via tua: et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
{26:12} Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
{26:13} Credo videre bona Domini in terra viventium.
{26:14} Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

[Psalmus 27]
{27:1} Psalmus ipsi David. Ad te Domine clamabo, Deus meus ne sileas a me: ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
{27:2} Exaudi Domine vocem deprecationis meæ dum oro ad te: dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
{27:3} Ne simul trahas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ne perdas me: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
{27:4} Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis: redde retributionem eorum ipsis.
{27:5} Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius destrues illos, et non ædificabis eos.
{27:6} Benedictus Dominus: quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
{27:7} Dominus adiutor meus, et protector meus: in ipso speravit cor meum, et adiutus sum. Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor ei.
{27:8} Dominus fortitudo plebis suæ: et protector salvationum christi sui est.
{27:9} Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuæ: et rege eos, et extolle illos usque in æternum.

[Psalmus 28]
{28:1} Psalmus David, In consummatione tabernaculi. Afferte Domino filii Dei: afferte Domino filios arietum:
{28:2} Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini eius: adorate Dominum in atrio sancto eius.
{28:3} Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit: Dominus super aquas multas.
{28:4} Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia.
{28:5} Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani:
{28:6} Et comminuet eas tamquam vitulum Libani: et dilectus quemadmodum filius unicornium.
{28:7} Vox Domini intercidentis flammam ignis:
{28:8} vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades.
{28:9} Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa: et in templo eius omnes dicent gloriam.
{28:10} Dominus diluvium inhabitare facit: et sedebit Dominus rex in æternum.
{28:11} Dominus virtutem populo suo dabit: Dominus benedicet populo suo in pace.

[Psalmus 29]
{29:1} Psalmus Cantici In dedicatione domus David.
{29:2} Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me.
{29:3} Domine Deus meus clamavi ad te, et sanasti me.
{29:4} Domine eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum.
{29:5} Psallite Domino sancti eius: et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
{29:6} Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum lætitia.
{29:7} Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum.
{29:8} Domine in voluntate tua, præstitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
{29:9} Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor.
{29:10} Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam?
{29:11} Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus.
{29:12} Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia:
{29:13} Ut cantet tibi gloria mea: et non compungar: Domine Deus meus in æternum confitebor tibi.

[Psalmus 30]
{30:1} In finem, Psalmus David, pro extasi.
{30:2} In te Domine speravi non confundar in æternum: in iustitia tua libera me.
{30:3} Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem: et in domum refugii, ut salvum me facias.
{30:4} Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu: et propter nomen tuum deduces me, et enutries me.
{30:5} Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi: quoniam tu es protector meus.
{30:6} In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me Domine Deus veritatis.
{30:7} Odisti observantes vanitates, supervacue. Ego autem in Domino speravi:
{30:8} exultabo, et lætabor in misericordia tua. Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam.
{30:9} Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos.
{30:10} Miserere mei Domine quoniam tribulor: conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus:
{30:11} Quoniam defecit in dolore vita mea: et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea: et ossa mea conturbata sunt.
{30:12} Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde: et timor notis meis. Qui videbant me, foras fugerunt a me:
{30:13} oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum:
{30:14} quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu: In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
{30:15} Ego autem in te speravi Domine: dixi: Deus meus es tu:
{30:16} in manibus tuis sortes meæ. Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
{30:17} Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua:
{30:18} Domine non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum:
{30:19} muta fiant labia dolosa. Quæ loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
{30:20} Quam magna multitudo dulcedinis tuæ Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.
{30:21} Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.
{30:22} Benedictus Dominus: quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
{30:23} Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
{30:24} Diligite Dominum omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
{30:25} Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.

[Psalmus 31]
{31:1} Ipsi David intellectus. Beati, quorum remissæ sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata.
{31:2} Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus.
{31:3} Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
{31:4} Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
{31:5} Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei.
{31:6} Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
{31:7} Tu es refugium meum a tribulatione, quæ circumdedit me: exultatio mea erue me a circumdantibus me.
{31:8} Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
{31:9} Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
{31:10} Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
{31:11} Lætamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde.

[Psalmus 32]
{32:1} Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
{32:2} Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
{32:3} Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
{32:4} Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
{32:5} Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.
{32:6} Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
{32:7} Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
{32:8} Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
{32:9} Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
{32:10} Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
{32:11} Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
{32:12} Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.
{32:13} De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
{32:14} De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.
{32:15} Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
{32:16} Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
{32:17} Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
{32:18} Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
{32:19} Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
{32:20} Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.
{32:21} Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
{32:22} Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.

[Psalmus 33]
{33:1} Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum et abiit.
{33:2} Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo.
{33:3} In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et lætentur.
{33:4} Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen eius in idipsum.
{33:5} Exquisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
{33:6} Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestræ non confundentur.
{33:7} Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum: et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
{33:8} Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos.
{33:9} Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo.
{33:10} Timete Dominum omnes sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum.
{33:11} Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
{33:12} Venite filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
{33:13} Quis est homo qui vult vitam: diligit dies videre bonos?
{33:14} Prohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum.
{33:15} Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem, et persequere eam.
{33:16} Oculi Domini super iustos: et aures eius in preces eorum.
{33:17} Vultus autem Domini super facientes mala: ut perdat de terra memoriam eorum.
{33:18} Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
{33:19} Iuxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde: et humiles spiritu salvabit.
{33:20} Multæ tribulationes iustorum: et de omnibus his liberabit eos Dominus.
{33:21} Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
{33:22} Mors peccatorum pessima: et qui oderunt iustum delinquent.
{33:23} Redimet Dominus animas servorum suorum: et non delinquent omnes qui sperant in eo.

[Psalmus 34]
{34:1} Ipsi David. Iudica Domine nocentes me, expugna impugnantes me.
{34:2} Apprehende arma et scutum: et exurge in adiutorium mihi.
{34:3} Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
{34:4} Confundantur et revereantur, quærentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala.
{34:5} Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.
{34:6} Fiat via illorum tenebræ et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
{34:7} Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
{34:8} Veniat illi laqueus, quem ignorat: et captio, quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum.
{34:9} Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo.
{34:10} Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum.
{34:11} Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
{34:12} Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animæ meæ.
{34:13} Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.
{34:14} Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
{34:15} Et adversum me lætati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
{34:16} Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.
{34:17} Domine quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
{34:18} Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.
{34:19} Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
{34:20} Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
{34:21} Et dilataverunt super me os suum: dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.
{34:22} Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me.
{34:23} Exurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
{34:24} Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
{34:25} Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ: nec dicant: Devoravimus eum.
{34:26} Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
{34:27} Exultent et lætentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
{34:28} Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.

[Psalmus 35]
{35:1} In finem, servo Domini ipsi David.
{35:2} Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
{35:3} Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
{35:4} Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
{35:5} Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.
{35:6} Domine in cælo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
{35:7} Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
{35:8} quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
{35:9} Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
{35:10} Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen.
{35:11} Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
{35:12} Non veniat mihi pes superbiæ: et manus peccatoris non moveat me.
{35:13} Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.

[Psalmus 36]
{36:1} Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem.
{36:2} Quoniam tamquam fœnum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident.
{36:3} Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
{36:4} Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui.
{36:5} Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet.
{36:6} Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem:
{36:7} subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias.
{36:8} Desine ab ira, et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris.
{36:9} Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram.
{36:10} Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quæres locum eius, et non invenies.
{36:11} Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
{36:12} Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis.
{36:13} Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius.
{36:14} Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut deiiciant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde.
{36:15} Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur.
{36:16} Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.
{36:17} Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.
{36:18} Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in æternum erit.
{36:19} Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:
{36:20} quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient.
{36:21} Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et tribuet.
{36:22} Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.
{36:23} Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet.
{36:24} Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.
{36:25} Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quærens panem.
{36:26} Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit.
{36:27} Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in sæculum sæculi.
{36:28} Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit.
{36:29} Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
{36:30} Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
{36:31} Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius.
{36:32} Considerat peccator iustum: et quærit mortificare eum.
{36:33} Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi.
{36:34} Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis.
{36:35} Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.
{36:36} Et transivi, et ecce non erat: et quæsivi eum, et non est inventus locus eius.
{36:37} Custodi innocentiam, et vide æquitatem: quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
{36:38} Iniusti autem disperibunt simul: reliquiæ impiorum interibunt.
{36:39} Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis.
{36:40} Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.

[Psalmus 37]
{37:1} Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
{37:2} Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
{37:3} Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam.
{37:4} Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
{37:5} Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum: et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
{37:6} Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
{37:7} Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
{37:8} Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
{37:9} Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.
{37:10} Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus.
{37:11} Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
{37:12} Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.
{37:13} Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur.
{37:14} Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.
{37:15} Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones.
{37:16} Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies me Domine Deus meus.
{37:17} Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
{37:18} Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper.
{37:19} Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: et cogitabo pro peccato meo.
{37:20} Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
{37:21} Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.
{37:22} Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me.
{37:23} Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meæ.

[Psalmus 38]
{38:1} In finem, ipsi Idithun, Canticum David.
{38:2} Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
{38:3} Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est.
{38:4} Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis.
{38:5} Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi.
{38:6} Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
{38:7} Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea.
{38:8} Et nunc quæ est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.
{38:9} Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
{38:10} Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti:
{38:11} amove a me plagas tuas.
{38:12} A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
{38:13} Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.
{38:14} Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.

[Psalmus 39]
{39:1} In finem, Psalmus ipsi David.
{39:2} Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
{39:3} Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseriæ, et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos.
{39:4} Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino.
{39:5} Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas.
{39:6} Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
{39:7} Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti:
{39:8} tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me
{39:9} ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.
{39:10} Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti.
{39:11} Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.
{39:12} Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
{39:13} Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.
{39:14} Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice.
{39:15} Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala.
{39:16} Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
{39:17} Exultent et lætentur super te omnes quærentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
{39:18} Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.

[Psalmus 40]
{40:1} In finem, Psalmus ipsi David.
{40:2} Beatus qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
{40:3} Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius.
{40:4} Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
{40:5} Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.
{40:6} Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?
{40:7} Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur
{40:8} in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.
{40:9} Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
{40:10} Etenim homo pacis meæ, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
{40:11} Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis.
{40:12} In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
{40:13} Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
{40:14} Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum: fiat, fiat.

[Psalmus 41]
{41:1} In finem, Intellectus filiis Core.
{41:2} Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus.
{41:3} Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
{41:4} Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
{41:5} Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad donum Dei: In voce exultationis, et confessionis: sonus epulantis.
{41:6} Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei,
{41:7} et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Iordanis, et Hermoniim a monte modico.
{41:8} Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
{41:9} In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte canticum eius. Apud me oratio Deo vitæ meæ,
{41:10} dicam Deo: Susceptor meus es, Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
{41:11} Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei: Dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
{41:12} quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.

[Psalmus 42]
{42:1} Psalmus David. Iudica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo, et doloso erue me.
{42:2} Quia tu es Deus fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
{42:3} Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
{42:4} Et introibo ad altare Dei: ad Deum, qui lætificat iuventutem meam. Confitebor tibi in cithara Deus Deus meus:
{42:5} quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.

[Psalmus 43]
{43:1} In finem, Filiis Core ad intellectum.
{43:2} Deus auribus nostris audivimus: patres nostri annunciaverunt nobis. Opus, quod operatus es in diebus eorum: et in diebus antiquis.
{43:3} Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos:
{43:4} Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis.
{43:5} Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutes Iacob.
{43:6} In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
{43:7} Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me.
{43:8} Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti.
{43:9} In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
{43:10} Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris.
{43:11} Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos, diripiebant sibi.
{43:12} Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus dispersisti nos.
{43:13} Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
{43:14} Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
{43:15} Posuisti nos in similitudinem Gentibus: commotionem capitis in populis.
{43:16} Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me.
{43:17} A voce exprobrantis, et obloquentis: a facie inimici, et persequentis.
{43:18} Hæc omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo.
{43:19} Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua:
{43:20} Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
{43:21} Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum:
{43:22} Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.
{43:23} Exurge, quare obdormis Domine? exurge, et ne repellas in finem.
{43:24} Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?
{43:25} Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est in terra venter noster.
{43:26} Exurge Domine, adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum.

[Psalmus 44]
{44:1} In finem, pro iis, qui commutabuntur, filiis Core, ad intellectum, Canticum pro dilecto.
{44:2} Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis.
{44:3} Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum.
{44:4} Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime,
{44:5} Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, Propter veritatem et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.
{44:6} Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
{44:7} Sedes tua Deus in sæculum sæculi: virga directionis virga regni tui.
{44:8} Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis.
{44:9} Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te
{44:10} filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumdata varietate.
{44:11} Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
{44:12} Et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
{44:13} Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis.
{44:14} Omnis gloria eius filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis
{44:15} circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam: proximæ eius afferentur tibi.
{44:16} Afferentur in lætitia et exultatione: adducentur in templum regis.
{44:17} Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.
{44:18} Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem. Propterea populi confitebuntur tibi in æternum: et in sæculum sæculi.

[Psalmus 45]
{45:1} In finem, filiis Core pro arcanis, Psalmus.
{45:2} Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis.
{45:3} Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
{45:4} Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.
{45:5} Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
{45:6} Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
{45:7} Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
{45:8} Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
{45:9} Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram:
{45:10} auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:
{45:11} Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
{45:12} Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.

[Psalmus 46]
{46:1} In finem, pro filiis Core Psalmus.
{46:2} Omnes Gentes plaudite manibus: iubilate Deo in voce exultationis.
{46:3} Quoniam Dominus excelsus, terribilis: Rex magnus super omnem terram.
{46:4} Subiecit populos nobis: et gentes sub pedibus nostris.
{46:5} Elegit nobis hereditatem suam: speciem Iacob, quam dilexit.
{46:6} Ascendit Deus in iubilo: et Dominus in voce tubæ.
{46:7} Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite.
{46:8} Quoniam Rex omnis terræ Deus: psallite sapienter.
{46:9} Regnabit Deus super gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam.
{46:10} Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham: quoniam dii fortes terræ, vehementer elevati sunt.

[Psalmus 47]
{47:1} Psalmus Cantici filiis Core secunda sabbati.
{47:2} Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
{47:3} Fundatur exultatione universæ terræ mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni.
{47:4} Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.
{47:5} Quoniam ecce reges terræ congregati sunt: convenerunt in unum.
{47:6} Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt:
{47:7} tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis,
{47:8} in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
{47:9} Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
{47:10} Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui.
{47:11} Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terræ: iustitia plena est dextera tua.
{47:12} Lætetur mons Sion, et exultent filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine.
{47:13} Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius.
{47:14} Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
{47:15} Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.

[Psalmus 48]
{48:1} In finem, filiis Core Psalmus.
{48:2} Audite hæc omnes Gentes: auribus percipite omnes, qui habitatis orbem:
{48:3} Quique terrigenæ, et filii hominum: simul in unum dives et pauper.
{48:4} Os meum loquetur sapientiam: et meditatio cordis mei prudentiam.
{48:5} Inclinabo in parabolam aurem meam: aperiam in psalterio propositionem meam.
{48:6} Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me:
{48:7} Qui confidunt in virtute sua: et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
{48:8} Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam.
{48:9} Et pretium redemptionis animæ suæ: et laborabit in æternum,
{48:10} et vivet adhuc in finem.
{48:11} Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens, et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas:
{48:12} et sepulchra eorum domus illorum in æternum. Tabernacula eorum in progenie, et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis.
{48:13} Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.
{48:14} Hæc via illorum scandalum ipsis: et postea in ore suo complacebunt.
{48:15} Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum iusti in matutino: et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
{48:16} Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
{48:17} Ne timueris cum dives factus fuerit homo: et cum multiplicata fuerit gloria domus eius.
{48:18} Quoniam cum interierit, non sumet omnia: neque descendet cum eo gloria eius.
{48:19} Quia anima eius in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei.
{48:20} Introibit usque in progenies patrum suorum: et usque in æternum non videbit lumen.
{48:21} Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.

[Psalmus 49]
{49:1} Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum:
{49:2} ex Sion species decoris eius.
{49:3} Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida.
{49:4} Advocabit cælum desursum: et terram discernere populum suum.
{49:5} Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia.
{49:6} Et annunciabunt cæli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est.
{49:7} Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum.
{49:8} Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
{49:9} Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.
{49:10} Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, iumenta in montibus et boves.
{49:11} Cognovi omnia volatilia cæli: et pulchritudo agri mecum est.
{49:12} Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo eius.
{49:13} Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
{49:14} Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua.
{49:15} Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
{49:16} Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?
{49:17} Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum:
{49:18} Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.
{49:19} Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos.
{49:20} Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum:
{49:21} hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
{49:22} Intelligite hæc qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
{49:23} Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.

[Psalmus 50]
{50:1} In finem, Psalmus David,
{50:2} Cum venit ad eum Nathan Propheta, quando intravit ad Bethsabee.
{50:3} Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
{50:4} Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.
{50:5} Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.
{50:6} Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris.
{50:7} Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.
{50:8} Ecce enim veritatem dilexisti: incerta, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
{50:9} Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.
{50:10} Auditui meo dabis gaudium et lætitiam: et exultabunt ossa humiliata.
{50:11} Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.
{50:12} Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.
{50:13} Ne proiicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
{50:14} Redde mihi lætitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.
{50:15} Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.
{50:16} Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meæ: et exultabit lingua mea iustitiam tuam.
{50:17} Domine, labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam.
{50:18} Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.
{50:19} Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.
{50:20} Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: ut ædificentur muri Ierusalem.
{50:21} Tunc acceptabis sacrificium iustitiæ, oblationes, et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.

[Psalmus 51]
{51:1} In finem, Intellectus David,
{51:2} Cum venit Doeg Idumæus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
{51:3} Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
{51:4} Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
{51:5} Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
{51:6} Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
{51:7} Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.
{51:8} Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:
{51:9} ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et prævaluit in vanitate sua.
{51:10} Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum: et in sæculum sæculi.
{51:11} Confitebor tibi in sæculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

[Psalmus 52]
{52:1} In finem, Pro Maeleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
{52:2} Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus: non est qui faciat bonum.
{52:3} Deus de cælo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
{52:4} Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
{52:5} Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?
{52:6} Deum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
{52:7} Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exultabit Iacob, et lætabitur Israel.

[Psalmus 53]
{53:1} In finem, In carminibus intellectus David,
{53:2} Cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
{53:3} Deus in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua iudica me.
{53:4} Deus exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
{53:5} Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
{53:6} Ecce enim Deus adiuvat me: et Dominus susceptor est animæ meæ.
{53:7} Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illos.
{53:8} Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo Domine: quoniam bonum est:
{53:9} Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.

[Psalmus 54]
{54:1} In finem, In carminibus intellectus David.
{54:2} Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:
{54:3} intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum
{54:4} a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
{54:5} Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me.
{54:6} Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebræ:
{54:7} Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam?
{54:8} Ecce elongavi fugiens: et mansi in solitudine.
{54:9} Expectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
{54:10} Præcipita Domine, divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate.
{54:11} Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas: et labor in medio eius,
{54:12} et iniustitia. Et non defecit de plateis eius usura et dolus.
{54:13} Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo.
{54:14} Tu vero homo unanimis: dux meus, et notus meus:
{54:15} Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu.
{54:16} Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes: Quoniam nequitiæ in habitaculis eorum: in medio eorum.
{54:17} Ego autem ad Deum clamavi: et Dominus salvabit me.
{54:18} Vespere, et mane, et meridie narrabo et annuntiabo: et exaudiet vocem meam.
{54:19} Redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
{54:20} Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum:
{54:21} extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum eius,
{54:22} divisi sunt ab ira vultus eius: et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula.
{54:23} Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in æternum fluctuationem iusto.
{54:24} Tu vero Deus deduces eos, in puteum interitus. Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te Domine.

[Psalmus 55]
{55:1} In finem, Pro populo, qui a Sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
{55:2} Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me.
{55:3} Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me.
{55:4} Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
{55:5} In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
{55:6} Tota die verba mea execrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.
{55:7} Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
{55:8} pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes.
{55:9} Deus, vitam meam annunciavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, Sicut et in promissione tua:
{55:10} tunc convertentur inimici mei retrorsum: In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es.
{55:11} In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
{55:12} In me sunt Deus vota tua, quæ reddam, laudationes tibi.
{55:13} Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.

[Psalmus 56]
{56:1} In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
{56:2} Miserere mei Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
{56:3} Clamabo ad Deum altissimum: Deum qui benefecit mihi.
{56:4} Misit de cælo, et liberavit me: dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam,
{56:5} et eripuit animam meam de medio catulorum leonum: dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ: et lingua eorum gladius acutus.
{56:6} Exaltare super cælos Deus: et in omnem terram gloria tua.
{56:7} Laqueum paraverunt pedibus meis: et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam: et inciderunt in eam.
{56:8} Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam.
{56:9} Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara: exurgam diluculo.
{56:10} Confitebor tibi in populis Domine: et psalmum dicam tibi in gentibus:
{56:11} Quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
{56:12} Exaltare super cælos Deus: et super omnem terram gloria tua.

[Psalmus 57]
{57:1} In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem.
{57:2} Si vere utique iustitiam loquimini: recta iudicate filii hominum.
{57:3} Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestræ concinnant.
{57:4} Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
{57:5} Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suas,
{57:6} Quæ non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.
{57:7} Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
{57:8} Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
{57:9} Sicut cera, quæ fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.
{57:10} Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
{57:11} Lætabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
{57:12} Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.

[Psalmus 58]
{58:1} In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret.
{58:2} Eripe me de inimicis meis Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me.
{58:3} Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me.
{58:4} Quia ecce ceperunt animam meam: irruerunt in me fortes.
{58:5} Neque iniquitas mea, neque peccatum meum Domine: sine iniquitate cucurri, et direxi.
{58:6} Exurge in occursum meum, et vide: et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel, Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.
{58:7} Convertentur ad vesperam: et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem.
{58:8} Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
{58:9} Et tu Domine deridebis eos: ad nihilum deduces omnes gentes.
{58:10} Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es:
{58:11} Deus meus misericordia eius præveniet me.
{58:12} Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos: nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua: et depone eos protector meus Domine:
{58:13} Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum: et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
{58:14} in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Iacob: et finium terræ.
{58:15} Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
{58:16} Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
{58:17} Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exultabo mane misericordiam tuam. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum, in die tribulationis meæ.
{58:18} Adiutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor meus es: Deus meus misericordia mea.

[Psalmus 59]
{59:1} In finem, Pro his, qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam,
{59:2} cum succendit Mesopotamiam Syriæ, et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
{59:3} Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis.
{59:4} Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.
{59:5} Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.
{59:6} Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus: Ut liberentur dilecti tui:
{59:7} salvum fac dextera tua, et exaudi me.
{59:8} Deus locutus est in sancto suo: Lætabor, et partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.
{59:9} Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus:
{59:10} Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.
{59:11} Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?
{59:12} Nonne tu Deus, qui repulisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris?
{59:13} Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
{59:14} In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

[Psalmus 60]
{60:1} In finem, In hymnis David.
{60:2} Exaudi Deus deprecationem meam: intende orationi meæ.
{60:3} A finibus terræ ad te clamavi: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Deduxisti me,
{60:4} quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
{60:5} Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula: protegar in velamento alarum tuarum.
{60:6} Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam: dedisti hereditatem timentibus nomen tuum.
{60:7} Dies super dies regis adiicies: annos eius usque in diem generationis et generationis.
{60:8} Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem eius quis requiret?
{60:9} Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi: ut reddam vota mea de die in diem.

[Psalmus 61]
{61:1} In finem, Pro Idithun, Psalmus David.
{61:2} Nonne Deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
{61:3} Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus: susceptor meus, non movebor amplius.
{61:4} Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos: tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.
{61:5} Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
{61:6} Verumtamen Deo subiecta esto anima mea: quoniam ab ipso patientia mea.
{61:7} Quia ipse Deus meus, et salvator meus: adiutor meus, non emigrabo.
{61:8} In Deo salutare meum, et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
{61:9} Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster in æternum.
{61:10} Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
{61:11} Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
{61:12} Semel locutus est Deus, duo hæc audivi, quia potestas Dei est,
{61:13} et tibi Domine misericordia: quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.

[Psalmus 62]
{62:1} Psalmus David, Cum esset in deserto Idumææ.
{62:2} Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea.
{62:3} In terra deserta, et invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
{62:4} Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
{62:5} Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
{62:6} Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exultationis laudabit os meum.
{62:7} Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te:
{62:8} quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo,
{62:9} adhæsit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
{62:10} Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, introibunt in inferiora terræ:
{62:11} tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
{62:12} Rex vero lætabitur in Deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.

[Psalmus 63]
{63:1} In finem, Psalmus David.
{63:2} Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam.
{63:3} Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem.
{63:4} Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram,
{63:5} ut sagittent in occultis immaculatum.
{63:6} Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos?
{63:7} Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum:
{63:8} et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum:
{63:9} et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos:
{63:10} et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt.
{63:11} Lætabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.

[Psalmus 64]
{64:1} In finem, Psalmus David, Canticum Hieremiæ, et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
{64:2} Te decet hymnus Deus in Sion: et tibi reddetur votum in Ierusalem.
{64:3} Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet.
{64:4} Verba iniquorum prævaluerunt super nos: et impietatibus nostris tu propitiaberis.
{64:5} Beatus, quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ: sanctum est templum tuum,
{64:6} mirabile in æquitate. Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
{64:7} Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia:
{64:8} qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius. Turbabuntur gentes,
{64:9} et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: exitus matutini et vespere delectabis.
{64:10} Visitasti terram et inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio eius.
{64:11} Rivos eius inebria, multiplica genimina eius: in stillicidiis eius lætabitur germinans.
{64:12} Benedices coronæ anni benignitatis tuæ: et campi tui replebuntur ubertate.
{64:13} Pinguescent speciosa deserti: et exultatione colles accingentur.
{64:14} Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent.

[Psalmus 65]
{65:1} In finem, Canticum Psalmi resurrectionis. Iubilate Deo omnis terra,
{65:2} psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius.
{65:3} Dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
{65:4} Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo.
{65:5} Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
{65:6} Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.
{65:7} Qui dominatur in virtute sua in æternum, oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
{65:8} Benedicite Gentes Deum nostrum: et auditam facite vocem laudis eius,
{65:9} Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos.
{65:10} Quoniam probasti nos Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
{65:11} Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro:
{65:12} imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam: et eduxisti nos in refrigerium.
{65:13} Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea,
{65:14} quæ distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum, in tribulatione mea.
{65:15} Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram tibi boves cum hircis.
{65:16} Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
{65:17} Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
{65:18} Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
{65:19} Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
{65:20} Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

[Psalmus 66]
{66:1} In finem, In hymnis, Psalmus Cantici David.
{66:2} Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
{66:3} Ut cognascamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.
{66:4} Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes.
{66:5} Lætentur et exultent gentes: quoniam iudicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
{66:6} Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes.
{66:7} terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster,
{66:8} benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terræ.

[Psalmus 67]
{67:1} In finem, Psalmus Cantici ipsi David.
{67:2} Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a facie eius.
{67:3} Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
{67:4} Et iusti epulentur, et exultent in conspectu Dei: et delectentur in lætitia.
{67:5} Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Exultate in conspectu eius, turbabuntur a facie eius,
{67:6} patris orphanorum, et iudicis viduarum. Deus in loco sancto suo:
{67:7} Deus qui inhabitare facit unius moris in domo: Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
{67:8} Deus cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto:
{67:9} Terra mota est, etenim cæli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
{67:10} Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuæ: et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
{67:11} Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
{67:12} Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
{67:13} Rex virtutum dilecti dilecti: et speciei domus dividere spolia.
{67:14} Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi eius in pallore auri.
{67:15} Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon:
{67:16} mons Dei, mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis:
{67:17} ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem.
{67:18} Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium: Dominus in eis in Sina in sancto.
{67:19} Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum.
{67:20} Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
{67:21} Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini Domini exitus mortis.
{67:22} Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: verticem capilli perambulantium in delictis suis.
{67:23} Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:
{67:24} Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
{67:25} Viderunt ingressus tuos Deus, ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
{67:26} Prævenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum.
{67:27} In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel.
{67:28} Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu. Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali.
{67:29} Manda Deus virtuti tuæ: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.
{67:30} A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera.
{67:31} Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos, qui probati sunt argento. Dissipa gentes, quæ bella volunt:
{67:32} venient legati ex Ægypto: Æthiopia præveniet manus eius Deo.
{67:33} Regna terræ, cantate Deo: psallite Domino: psallite Deo.
{67:34} qui ascendit super cælum cæli, ad Orientem. Ecce dabit voci suæ vocem virtutis,
{67:35} date gloriam Deo super Israel, magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.
{67:36} Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suæ, benedictus Deus.

[Psalmus 68]
{68:1} In finem, pro iis, qui commutabuntur, David.
{68:2} Salvum me fac Deus: quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
{68:3} Infixus sum in limo profundi: et non est substantia. Veni in altitudinem maris: et tempestas demersit me.
{68:4} Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
{68:5} Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste: quæ non rapui, tunc exolvebam.
{68:6} Deus tu scis insipientiam meam: et delicta mea a te non sunt abscondita.
{68:7} Non erubescant in me qui expectant te Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israel.
{68:8} Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit confusio faciem meam.
{68:9} Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.
{68:10} Quoniam zelus domus tuæ comedit me: et opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me.
{68:11} Et operui in ieiunio animam meam: et factum est in opprobrium mihi.
{68:12} Et posui vestimentum meum cilicium: et factus sum illis in parabolam.
{68:13} Adversum me loquebantur qui sedebant in porta: et in me psallebant qui bibebant vinum.
{68:14} Ego vero orationem meam ad te Domine: tempus beneplaciti Deus. In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me, in veritate salutis tuæ:
{68:15} Eripe me de luto, ut non infigar: libera me ab iis, qui oderunt me, et de profundis aquarum.
{68:16} Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum.
{68:17} Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
{68:18} Et ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.
{68:19} Intende animæ meæ, et libera eam: propter inimicos meos eripe me.
{68:20} Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam.
{68:21} In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me, improperium expectavit cor meum et miseriam. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni.
{68:22} Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto.
{68:23} Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
{68:24} Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
{68:25} Effunde super eos iram tuam: et furor iræ tuæ comprehendat eos.
{68:26} Fiat habitatio eorum deserta: et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
{68:27} Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
{68:28} Appone iniquitatem super iniquitatem eorum: et non intrent in iustitiam tuam.
{68:29} Deleantur de Libro viventium: et cum iustis non scribantur.
{68:30} Ego sum pauper et dolens: salus tua Deus suscepit me.
{68:31} Laudabo nomen Dei cum cantico: et magnificabo eum in laude:
{68:32} Et placebit Deo super vitulum novellum: cornua producentem et ungulas.
{68:33} Videant pauperes et lætentur: quærite Deum, et vivet anima vestra:
{68:34} Quoniam exaudivit pauperes Dominus: et vinctos suos non despexit.
{68:35} Laudent illum cæli et terra, mare, et omnia reptilia in eis.
{68:36} Quoniam Deus salvam faciet Sion: et ædificabuntur civitates Iuda. Et inhabitabunt ibi, et hereditate acquirent eam.
{68:37} Et semen servorum eius possidebit eam, et qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.

[Psalmus 69]
{69:1} In finem, Psalmus David, In rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
{69:2} Deus in adiutorium meum intende: Domine ad adiuvandum me festina.
{69:3} Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam:
{69:4} Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge.
{69:5} Exultent et lætentur in te omnes qui quærunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.
{69:6} Ego vero egenus, et pauper sum: Deus adiuva me. Adiutor meus, et liberator meus es tu: Domine ne moreris.

[Psalmus 70]
{70:1} Psalmus David, Filiorum Ionadab, et priorum captivorum. In te Domine speravi, non confundar in æternum:
{70:2} in iustitia tua libera me, et eripe me. Inclina ad me aurem tuam, et salva me.
{70:3} Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum: ut salvum me facias, Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu.
{70:4} Deus meus eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui:
{70:5} Quoniam tu es patientia mea Domine: Domine spes mea a iuventute mea.
{70:6} In te confirmatus sum ex utero: de ventre matris meæ tu es protector meus: In te cantatio mea semper:
{70:7} tamquam prodigium factus sum multis: et tu adiutor fortis.
{70:8} Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam: tota die magnitudinem tuam.
{70:9} Ne proiicias me in tempore senectutis: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
{70:10} Quia dixerunt inimici mei mihi: et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum,
{70:11} Dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum: quia non est qui eripiat.
{70:12} Deus ne elongeris a me: Deus meus in auxilium meum respice.
{70:13} Confundantur, et deficiant detrahentes animæ meæ: operiantur confusione, et pudore qui quærunt mala mihi.
{70:14} Ego autem semper sperabo: et adiiciam super omnem laudem tuam.
{70:15} Os meum annuntiabit iustitiam tuam: tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
{70:16} introibo in potentias Domini: Domine, memorabor iustitiæ tuæ solius.
{70:17} Deus docuisti me a iuventute mea: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
{70:18} Et usque in senectam et senium: Deus ne derelinquas me, Donec annunciem brachium tuum generationi omni, quæ ventura est: Potentiam tuam,
{70:19} et iustitiam tuam Deus usque in altissima, quæ fecisti magnalia: Deus quis similis tibi?
{70:20} Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas: et conversus vivificasti me: et de abyssis terræ iterum reduxisti me:
{70:21} Multiplicasti magnificentiam tuam: et conversus consolatus es me.
{70:22} Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam: Deus psallam tibi in cithara, sanctus Israel.
{70:23} Exultabunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti.
{70:24} Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam: cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.

[Psalmus 71]
{71:1} Psalmus, In Salomonem.
{71:2} Deus iudicium tuum regi da: et iustitiam tuam filio regis: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio.
{71:3} Suscipiant montes pacem populo: et colles iustitiam.
{71:4} Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem.
{71:5} Et permanebit cum Sole, et ante Lunam, in generatione et generationem.
{71:6} Descendet sicut pluvia in vellus: et sicut stillicidia stillantia super terram.
{71:7} Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis: donec auferatur luna.
{71:8} Et dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
{71:9} Coram illo procident Æthiopes: et inimici eius terram lingent.
{71:10} Reges Tharsis, et insulæ munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent:
{71:11} Et adorabunt eum omnes reges terræ: omnes gentes servient ei:
{71:12} Quia liberabit pauperem a potente: et pauperem, cui non erat adiutor.
{71:13} Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
{71:14} Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.
{71:15} Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei.
{71:16} Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
{71:17} Sit nomen eius benedictum in sæcula: ante Solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ: omnes gentes magnificabunt eum.
{71:18} Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus:
{71:19} Et benedictum nomen maiestatis eius in æternum: et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat.
{71:20} Defecerunt laudes David filii Iesse.

[Psalmus 72]
{72:1} Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!
{72:2} Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.
{72:3} Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
{72:4} Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum.
{72:5} In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:
{72:6} Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua.
{72:7} Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis.
{72:8} Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt.
{72:9} Posuerunt in cælum os suum: et lingua eorum transivit in terra.
{72:10} Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis.
{72:11} Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
{72:12} Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
{72:13} Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas:
{72:14} Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
{72:15} Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
{72:16} Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me:
{72:17} Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum.
{72:18} Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur.
{72:19} Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
{72:20} Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
{72:21} Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt:
{72:22} et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.
{72:23} Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum.
{72:24} Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
{72:25} Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?
{72:26} Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.
{72:27} Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
{72:28} Mihi autem adhærere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes prædicationes tuas, in portis filiæ Sion.

[Psalmus 73]
{73:1} Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
{73:2} Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo.
{73:3} Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
{73:4} Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa:
{73:5} et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
{73:6} exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam.
{73:7} Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
{73:8} Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
{73:9} Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.
{73:10} Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?
{73:11} Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?
{73:12} Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.
{73:13} Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.
{73:14} Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum.
{73:15} Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan.
{73:16} Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.
{73:17} Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea.
{73:18} Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.
{73:19} Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
{73:20} Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
{73:21} Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
{73:22} Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
{73:23} Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.

[Psalmus 74]
{74:1} In finem, Ne corrumpas, Psalmus Cantici Asaph.
{74:2} Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:
{74:3} cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
{74:4} Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.
{74:5} Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
{74:6} Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
{74:7} Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:
{74:8} quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
{74:9} quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.
{74:10} Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob.
{74:11} Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.

[Psalmus 75]
{75:1} In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios.
{75:2} Notus in Iudæa Deus: in Israel magnum nomen eius.
{75:3} Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.
{75:4} Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
{75:5} Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis:
{75:6} turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
{75:7} Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.
{75:8} Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
{75:9} De cælo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,
{75:10} Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
{75:11} Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
{75:12} Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili
{75:13} et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.

[Psalmus 76]
{76:1} In finem, pro Idithun, Psalmus Asaph.
{76:2} Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi.
{76:3} In die tribulationis meæ Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea,
{76:4} memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum: et defecit spiritus meus.
{76:5} Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus.
{76:6} Cogitavi dies antiquos: et annos æternos in mente habui.
{76:7} Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
{76:8} Numquid in æternum proiiciet Deus: aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
{76:9} Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?
{76:10} Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?
{76:11} Et dixi nunc cœpi: hæc mutatio dexteræ Excelsi.
{76:12} Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum,
{76:13} Et meditabor in omnibus operibus tuis: et in adinventionibus tuis exercebor.
{76:14} Deus in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?
{76:15} tu es Deus qui facis mirabilia. Notam fecisti in populis virtutem tuam:
{76:16} redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob, et Ioseph.
{76:17} Viderunt te aquæ Deus, viderunt te aquæ: et timuerunt, et turbatæ sunt abyssi.
{76:18} Multitudo sonitus aquarum: vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt:
{76:19} vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ: commota est et contremuit terra.
{76:20} In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur.
{76:21} Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.

[Psalmus 77]
{77:1} Intellectus Asaph. Attendite popule meus legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
{77:2} Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.
{77:3} Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis.
{77:4} Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes eius, et mirabilia eius quæ fecit.
{77:5} Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
{77:6} ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis,
{77:7} Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant.
{77:8} Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio, quæ non direxit cor suum: et non est creditus cum Deo spiritus eius.
{77:9} Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli.
{77:10} Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare.
{77:11} Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quæ ostendit eis.
{77:12} Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
{77:13} Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre.
{77:14} Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
{77:15} Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa.
{77:16} Et eduxit aquam de petra: et deduxit tamquam flumina aquas.
{77:17} Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
{77:18} Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis.
{77:19} Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
{77:20} Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
{77:21} Ideo audivit Dominus, et distulit: et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel:
{77:22} Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius:
{77:23} Et mandavit nubibus desuper, et ianuas cæli aperuit.
{77:24} Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
{77:25} Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia.
{77:26} Transtulit Austrum de cælo: et induxit in virtute sua Africum.
{77:27} Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
{77:28} Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum.
{77:29} Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
{77:30} non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
{77:31} et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
{77:32} In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus eius.
{77:33} Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione.
{77:34} Cum occideret eos, quærebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
{77:35} Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum: et Deus excelsus redemptor eorum est.
{77:36} Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei:
{77:37} Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius.
{77:38} Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam:
{77:39} Et recordatus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens.
{77:40} Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
{77:41} Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et sanctum Israel exacerbaverunt.
{77:42} Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis,
{77:43} Sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos.
{77:44} Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
{77:45} Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos.
{77:46} Et dedit ærugini fructus eorum: et labores eorum locustæ.
{77:47} Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
{77:48} Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni.
{77:49} Misit in eos iram indignationis suæ: indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos.
{77:50} Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit.
{77:51} Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
{77:52} Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
{77:53} Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
{77:54} Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem, quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum Gentes: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
{77:55} Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
{77:56} Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia eius non custodierunt.
{77:57} Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
{77:58} In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
{77:59} Audivit Deus, et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel.
{77:60} Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
{77:61} Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici.
{77:62} Et conclusit in gladio populum suum: et hereditatem suam sprevit.
{77:63} Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatæ.
{77:64} Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduæ eorum non plorabantur.
{77:65} Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
{77:66} Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.
{77:67} Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim non elegit:
{77:68} Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
{77:69} Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in sæcula.
{77:70} Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fœtantes accepit eum.
{77:71} Pascere Iacob servum suum, et Israel hereditatem suam:
{77:72} Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

[Psalmus 78]
{78:1} Psalmus Asaph. Deus venerunt Gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam.
{78:2} Posuerunt morticina servorum tuorum, escas volatilibus cæli: carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
{78:3} Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem: et non erat qui sepeliret.
{78:4} Facti sumus opprobrium vicinis nostris: subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.
{78:5} Usquequo Domine irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus?
{78:6} Effunde iram tuam in Gentes, quæ te non noverunt: et in regna, quæ nomen tuum non invocaverunt:
{78:7} Quia comederunt Iacob: et locum eius desolaverunt.
{78:8} Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiæ tuæ: quia pauperes facti sumus nimis.
{78:9} Adiuva nos Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui Domine libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum:
{78:10} Ne forte dicant in Gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris. Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est:
{78:11} introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios mortificatorum.
{78:12} Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi Domine.
{78:13} Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum: In generationem et generationem annunciabimus laudem tuam.

[Psalmus 79]
{79:1} In finem, Pro iis, qui commutabuntur, testimonium Asaph, Psalmus.
{79:2} Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
{79:3} coram Ephraim, Beniamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
{79:4} Deus converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
{79:5} Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?
{79:6} Cibabis nos pane lacrymarum: et potum dabis nobis in lacrymis in mensura?
{79:7} Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: et inimici nostri subsannaverunt nos.
{79:8} Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus.
{79:9} Vineam de Ægypto transtulisti: eiecisti Gentes, et plantasti eam.
{79:10} Dux itineris fuisti in conspectu eius: plantasti radices eius, et implevit terram.
{79:11} Operuit montes umbra eius: et arbusta eius cedros Dei.
{79:12} Extendit palmites suos usque ad mare: et usque ad flumen propagines eius.
{79:13} Ut quid destruxisti maceriam eius: et vindemiant eam omnes, qui prætergrediuntur viam?
{79:14} Exterminavit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam.
{79:15} Deus virtutum convertere: respice de cælo, et vide, et visita vineam istam.
{79:16} Et perfice eam, quam plantavit dextera tua: et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
{79:17} Incensa igni, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt.
{79:18} Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ: et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
{79:19} Et non discedimus a te, vivificabis nos: et nomen tuum invocabimus.
{79:20} Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

[Psalmus 80]
{80:1} In finem, Pro torcularibus, Psalmus ipsi Asaph.
{80:2} Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
{80:3} Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
{80:4} Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:
{80:5} Quia præceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
{80:6} Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Ægypti: linguam, quam non noverat, audivit.
{80:7} Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
{80:8} In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
{80:9} Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
{80:10} non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
{80:11} Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti: dilata os tuum, et implebo illud.
{80:12} Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
{80:13} Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
{80:14} Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
{80:15} Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
{80:16} Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in sæcula.
{80:17} Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.

[Psalmus 81]
{81:1} Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat.
{81:2} Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?
{81:3} Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate.
{81:4} Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate.
{81:5} Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
{81:6} Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes.
{81:7} Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis.
{81:8} Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus Gentibus.

[Psalmus 82]
{82:1} Canticum Psalmi Asaph.
{82:2} Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris Deus:
{82:3} Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: et qui oderunt te, extulerunt caput.
{82:4} Super populum tuum malignaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
{82:5} Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: et non memoretur nomen Israel ultra.
{82:6} Quoniam cogitaverunt unanimiter: simul adversum te testamentum disposuerunt,
{82:7} tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ: Moab, et Agareni,
{82:8} Gebal, et Ammon, et Amalec: alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
{82:9} Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adiutorium filiis Lot.
{82:10} Fac illis sicut Madian et Sisaræ: sicut Iabin in torrente Cisson.
{82:11} Disperierunt in Endor: facti sunt ut stercus terræ.
{82:12} Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: Omnes principes eorum:
{82:13} qui dixerunt: Hereditate possideamus Sanctuarium Dei.
{82:14} Deus meus pone illos ut rotam: et sicut stipulam ante faciem venti.
{82:15} Sicut ignis, qui comburit silvam: et sicut flamma comburens montes:
{82:16} Ita persequeris illos in tempestate tua: et in ira tua turbabis eos.
{82:17} Imple facies eorum ignominia: et quærent nomen tuum, Domine.
{82:18} Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi: et confundantur, et pereant.
{82:19} Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.

[Psalmus 83]
{83:1} In finem, Pro torcularibus filiis Core, Psalmus.
{83:2} Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum:
{83:3} concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini: Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
{83:4} Etenim passer invenit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua Domine virtutum: rex meus, et Deus meus.
{83:5} Beati, qui habitant in domo tua Domine: in sæcula sæculorum laudabunt te.
{83:6} Beatus vir, cuius est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit,
{83:7} in valle lacrymarum in loco, quem posuit.
{83:8} Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.
{83:9} Domine Deus virtutum exaudi orationem meam: auribus percipe Deus Iacob.
{83:10} Protector noster aspice Deus: et respice in faciem Christi tui.
{83:11} Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
{83:12} Quia misericordiam, et veritatem diligit Deus: gratiam, et gloriam dabit Dominus.
{83:13} Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.

[Psalmus 84]
{84:1} In finem, filiis Core, Psalmus.
{84:2} Benedixisti Domine terram tuam: avertisti captivitatem Iacob.
{84:3} Remisisti iniquitatem plebis tuæ: operuisti omnia peccata eorum.
{84:4} Mitigasti omnem iram tuam: avertisti ab ira indignationis tuæ.
{84:5} Converte nos Deus salutaris noster: et averte iram tuam a nobis.
{84:6} Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
{84:7} Deus tu conversus vivificabis nos: et plebs tua lætabitur in te.
{84:8} Ostende nobis Domine misericordiam tuam: et salutare tuum da nobis.
{84:9} Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos: et in eos, qui convertuntur ad cor.
{84:10} Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra.
{84:11} Misericordia, et veritas obviaverunt sibi: iustitia, et pax osculatæ sunt.
{84:12} Veritas de terra orta est: et iustitia de cælo prospexit.
{84:13} Etenim Dominus dabit benignitatem: et terra nostra dabit fructum suum.
{84:14} Iustitia ante eum ambulabit: et ponet in via gressus suos.

[Psalmus 85]
{85:1} Oratio ipsi David. Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me: quoniam inops, et pauper sum ego.
{85:2} Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
{85:3} Miserere mei Domine, quoniam ad te clamavi tota die:
{85:4} lætifica animam servi tui, quoniam ad te Domine animam meam levavi.
{85:5} Quoniam tu Domine suavis, et mitis: et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
{85:6} Auribus percipe Domine orationem meam: et intende voci deprecationis meæ.
{85:7} In die tribulationis meæ clamavi ad te: quia exaudisti me,
{85:8} Non est similis tui in diis Domine: et non est secundum opera tua.
{85:9} Omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te Domine: et glorificabunt nomen tuum.
{85:10} Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
{85:11} Deduc me Domine in via tua, et ingrediar in veritate tua: lætetur cor meum ut timeat nomen tuum.
{85:12} Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo. et glorificabo nomen tuum in æternum:
{85:13} Quia misericordia tua magna est super me: et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
{85:14} Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam: et non proposuerunt te in conspectu suo.
{85:15} Et tu Domine Deus miserator et misericors, patiens, et multæ misericordiæ, et verax,
{85:16} Respice in me, et miserere mei, da imperium tuum puero tuo: et salvum fac filium ancillæ tuæ.
{85:17} Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur: quoniam tu Domine adiuvisti me, et consolatus es me.

[Psalmus 86]
{86:1} Filiis Core, Psalmus Cantici. Fundamenta eius in montibus sanctis:
{86:2} diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
{86:3} Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
{86:4} Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
{86:5} Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?
{86:6} Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea.
{86:7} Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

[Psalmus 87]
{87:1} Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ.
{87:2} Domine Deus salutis meæ: in die clamavi, et nocte coram te.
{87:3} Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
{87:4} Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit.
{87:5} Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
{87:6} inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
{87:7} Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
{87:8} Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
{87:9} Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
{87:10} oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
{87:11} Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
{87:12} Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
{87:13} Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
{87:14} Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
{87:15} Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
{87:16} Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
{87:17} In me transierunt iræ tuæ: et terrores tui conturbaverunt me.
{87:18} Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
{87:19} Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.

[Psalmus 88]
{88:1} Intellectus Ethan Ezrahitæ.
{88:2} Misericordias Domini in æternum cantabo. In generationem et generationem annunciabo veritatem tuam in ore meo.
{88:3} Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis: præparabitur veritas tua in eis.
{88:4} Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo:
{88:5} usque in æternum præparabo semen tuum. Et ædificabo in generationem, et generationem sedem tuam.
{88:6} Confitebuntur cæli mirabilia tua Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
{88:7} Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino: similis erit Deo in filiis Dei?
{88:8} Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt.
{88:9} Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
{88:10} Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas.
{88:11} Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
{88:12} Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitudinem eius tu fundasti:
{88:13} aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt:
{88:14} tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
{88:15} iustitia et iudicium præparatio sedis tuæ. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam:
{88:16} beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
{88:17} et in nomine tuo exultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur.
{88:18} Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
{88:19} Quia Domini est assumptio nostra: et sancti Israel regis nostri.
{88:20} Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente: et exaltavi electum de plebe mea.
{88:21} Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum.
{88:22} Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum.
{88:23} Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
{88:24} Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes eum in fugam convertam.
{88:25} Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
{88:26} Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius.
{88:27} Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis meæ:
{88:28} Et ego primogenitum ponam illum excelsum præ regibus terræ.
{88:29} In æternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi.
{88:30} Et ponam in sæculum sæculi semen eius: et thronum eius sicut dies cæli.
{88:31} Si autem dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint:
{88:32} Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint:
{88:33} Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum.
{88:34} Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea:
{88:35} Neque profanabo testamentum meum: et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
{88:36} Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar:
{88:37} semen eius in æternum manebit. Et thronus eius sicut Sol in conspectu meo,
{88:38} et sicut Luna perfecta in æternum: et testis in cælo fidelis.
{88:39} Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum.
{88:40} Evertisti testamentum servi tui: profanasti in terra Sanctuarium eius.
{88:41} Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem.
{88:42} Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis.
{88:43} Exaltasti dexteram deprimentium eum: lætificasti omnes inimicos eius.
{88:44} Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello.
{88:45} Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terram collisisti.
{88:46} Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione.
{88:47} Usquequo Domine avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
{88:48} Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
{88:49} Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi?
{88:50} Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
{88:51} Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.
{88:52} Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.
{88:53} Benedictus Dominus in æternum: fiat, fiat.

[Psalmus 89]
{89:1} Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem.
{89:2} Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
{89:3} Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum.
{89:4} Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quæ præteriit, Et custodia in nocte,
{89:5} quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
{89:6} Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.
{89:7} Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
{89:8} Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
{89:9} Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:
{89:10} dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.
{89:11} Quis novit potestatem iræ tuæ: et præ timore tuo iram tuam
{89:12} dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.
{89:13} Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
{89:14} Repleti sumus mane misericordia tua: et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
{89:15} Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.
{89:16} Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.
{89:17} Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.

[Psalmus 90]
{90:1} Laus Cantici David. Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
{90:2} Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum: Deus meus sperabo in eum.
{90:3} Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
{90:4} Scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis eius sperabis:
{90:5} Scuto circumdabit te veritas eius: non timebis a timore nocturno,
{90:6} A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: ab incursu, et dæmonio meridiano.
{90:7} Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit.
{90:8} Verumtamen oculis tuis considerabis: et retributionem peccatorum videbis.
{90:9} Quoniam tu es Domine spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum.
{90:10} Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
{90:11} Quoniam angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis.
{90:12} In manibus portabunt te: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
{90:13} Super aspidem, et basiliscum ambulabis: et conculcabis leonem et draconem.
{90:14} Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
{90:15} Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum.
{90:16} Longitudine dierum replebo eum: et ostendam illi salutare meum.

[Psalmus 91]
{91:1} Psalmus Cantici, In die sabbati.
{91:2} Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
{91:3} Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
{91:4} In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
{91:5} Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
{91:6} Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ:
{91:7} Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc.
{91:8} Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi:
{91:9} tu autem Altissimus in æternum Domine.
{91:10} Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
{91:11} Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
{91:12} Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
{91:13} Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
{91:14} Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
{91:15} Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
{91:16} ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.

[Psalmus 92]
Laus Cantici ipsi David in die ante sabbatum, quando fundata est terra.
{92:1} Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
{92:2} Parata sedes tua ex tunc: a sæculo tu es.
{92:3} Elevaverunt flumina Domine: elevaverunt flumina vocem suam. Elevaverunt flumina fluctus suos,
{92:4} a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus.
{92:5} Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum.

[Psalmus 93]
{93:1} Psalmus ipsi David, Quarta sabbati. Deus ultionum Dominus: Deus ultionum libere egit.
{93:2} Exaltare qui iudicas terram: redde retributionem superbis.
{93:3} Usquequo peccatores Domine: usquequo peccatores gloriabuntur:
{93:4} Effabuntur, et loquentur iniquitatem: loquentur omnes, qui operantur iniustitiam?
{93:5} Populum tuum Domine humiliaverunt: et hereditatem tuam vexaverunt.
{93:6} Viduam, et advenam interfecerunt: et pupillos occiderunt.
{93:7} Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob.
{93:8} Intelligite insipientes in populo: et stulti aliquando sapite.
{93:9} Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat?
{93:10} Qui corripit gentes, non arguet: qui docet hominem scientiam?
{93:11} Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.
{93:12} Beatus homo, quem tu erudieris Domine: et de lege tua docueris eum.
{93:13} Ut mitiges ei a diebus malis: donec fodiatur peccatori fovea.
{93:14} Quia non repellet Dominus plebem suam: et hereditatem suam non derelinquet.
{93:15} Quoadusque iustitia convertatur in iudicium: et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde.
{93:16} Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
{93:17} Nisi quia Dominus adiuvit me: paulominus habitasset in inferno anima mea.
{93:18} Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua Domine adiuvabat me.
{93:19} Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
{93:20} Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis: qui fingis laborem in præcepto?
{93:21} Captabunt in animam iusti: et sanguinem innocentem condemnabunt.
{93:22} Et factus est mihi Dominus in refugium: et Deus meus in adiutorium spei meæ.
{93:23} Et reddet illis iniquitatem ipsorum: et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.

[Psalmus 94]
{94:1} Laus Cantici ipsi David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro:
{94:2} Præoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei.
{94:3} Quoniam Deus magnus Dominus: et rex magnus super omnes deos.
{94:4} Quia in manu eius sunt omnes fines terræ: et altitudines montium ipsius sunt.
{94:5} Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt.
{94:6} Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
{94:7} Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuæ eius, et oves manus eius.
{94:8} Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra;
{94:9} Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
{94:10} Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
{94:11} Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

[Psalmus 95]
{95:1} Canticum ipsi David, Quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra.
{95:2} Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius.
{95:3} Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
{95:4} Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
{95:5} Quoniam omnes dii Gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit.
{95:6} Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.
{95:7} Afferte Domino patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem:
{95:8} afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:
{95:9} adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:
{95:10} dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ qui non commovebitur: iudicabit populos in æquitate.
{95:11} Lætentur cæli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:
{95:12} gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum
{95:13} a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.

[Psalmus 96]
{96:1} Huic David, Quando terra eius restituta est. Dominus regnavit, exultet terra: lætentur insulæ multæ.
{96:2} Nubes, et caligo in circuitu eius: iustitia, et iudicium correctio sedis eius.
{96:3} Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius.
{96:4} Illuxerunt fulgura eius orbi terræ: vidit, et commota est terra.
{96:5} Montes, sicut cera fluxerunt a facie Domini: a facie Domini omnis terra.
{96:6} Annunciaverunt cæli iustitiam eius: et viderunt omnes populi gloriam eius.
{96:7} Confundantur omnes, qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli eius:
{96:8} audivit, et lætata est Sion. Et exultaverunt filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine:
{96:9} Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram: nimis exaltatus es super omnes deos.
{96:10} Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
{96:11} Lux orta est iusto, et rectis corde lætitia.
{96:12} Lætamini iusti in Domino: et confitemini memoriæ sanctificationis eius.

[Psalmus 97]
{97:1} Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius: et brachium sanctum eius.
{97:2} Notum fecit Dominus salutare suum: in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
{97:3} Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israel. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
{97:4} Iubilate Deo omnis terra: cantate, et exultate, et psallite.
{97:5} Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi:
{97:6} in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Iubilate in conspectu regis Domini:
{97:7} moveatur mare, et plenitudo eius: orbis terrarum, et qui habitant in eo.
{97:8} Flumina plaudent manu, simul montes exultabunt
{97:9} a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in æquitate.

[Psalmus 98]
{98:1} Psalmus ipsi David. Dominus regnavit, irascantur populi: qui sedet super cherubim, moveatur terra.
{98:2} Dominus in Sion magnus: et excelsus super omnes populos.
{98:3} Confiteantur nomini tuo magno: quoniam terribile, et sanctum est:
{98:4} et honor regis iudicium diligit. Tu parasti directiones: iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
{98:5} Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius: quoniam sanctum est.
{98:6} Moyses et Aaron in sacerdotibus eius: et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius: Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos:
{98:7} in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius, et præceptum quod dedit illis.
{98:8} Domine Deus noster tu exaudiebas eos: Deus tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
{98:9} Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius: quoniam sanctus Dominus Deus noster.

[Psalmus 99]
{99:1} Psalmus in confessione.
{99:2} Iubilate Deo omnis terra: servite Domino in lætitia. Introite in conspectu eius, in exultatione.
{99:3} Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos: Populus eius, et oves pascuæ eius:
{99:4} introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen eius:
{99:5} quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.

[Psalmus 100]
{100:1} Psalmus ipsi David. Misericordiam, et iudicium cantabo tibi Domine: Psallam,
{100:2} et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
{100:3} Non proponebam ante oculos meos rem iniustam: facientes prævaricationes odivi. Non adhæsit mihi
{100:4} cor pravum: declinantem a me malignum non cognoscebam.
{100:5} Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
{100:6} Oculi mei ad fideles terræ ut sedeant mecum: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
{100:7} Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam: qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.
{100:8} In matutino interficiebam omnes peccatores terræ: ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

[Psalmus 101]
{101:1} Oratio pauperis, Cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
{101:2} Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
{101:3} Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
{101:4} Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.
{101:5} Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
{101:6} A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
{101:7} Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.
{101:8} Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
{101:9} Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant.
{101:10} Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.
{101:11} A facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.
{101:12} Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui.
{101:13} Tu autem Domine in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem.
{101:14} Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
{101:15} Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terræ eius miserebuntur.
{101:16} Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.
{101:17} Quia ædificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.
{101:18} Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.
{101:19} Scribantur hæc in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum:
{101:20} Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit:
{101:21} Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum:
{101:22} Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem.
{101:23} In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
{101:24} Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi.
{101:25} Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.
{101:26} Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
{101:27} Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:
{101:28} tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
{101:29} Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.

[Psalmus 102]
{102:1} Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
{102:2} Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:
{102:3} Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
{102:4} Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.
{102:5} Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua:
{102:6} Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
{102:7} Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.
{102:8} Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
{102:9} Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur.
{102:10} Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
{102:11} Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se.
{102:12} Quantum distat Ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.
{102:13} Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:
{102:14} quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:
{102:15} homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.
{102:16} Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
{102:17} Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,
{102:18} his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.
{102:19} Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.
{102:20} Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
{102:21} Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
{102:22} Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.

[Psalmus 103]
{103:1} Ipsi David. Benedic anima mea Domino: Domine Deus meus magnificatus es vehementer. Confessionem, et decorem induisti:
{103:2} amictus lumine sicut vestimento: Extendens cælum sicut pellem:
{103:3} qui tegis aquis superiora eius. Qui ponis nubem ascensum tuum: qui ambulas super pennas ventorum.
{103:4} Qui facis angelos tuos, spiritus: et ministros tuos ignem urentem.
{103:5} Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in sæculum sæculi.
{103:6} Abyssus, sicut vestimentum, amictus eius: super montes stabunt aquæ.
{103:7} Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt.
{103:8} Ascendunt montes: et descendunt campi in locum, quem fundasti eis.
{103:9} Terminum posuisti, quem non transgredientur: neque convertentur operire terram.
{103:10} Qui emittis fontes in convallibus: inter medium montium pertransibunt aquæ.
{103:11} Potabunt omnes bestiæ agri: expectabunt onagri in siti sua.
{103:12} Super ea volucres cæli habitabunt: de medio petrarum dabunt voces.
{103:13} Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra:
{103:14} Producens fœnum iumentis, et herbam servituti hominum: Ut educas panem de terra:
{103:15} et vinum lætificet cor hominis: Ut exhilaret faciem in oleo: et panis cor hominis confirmet.
{103:16} Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani, quas plantavit:
{103:17} illic passeres nidificabunt. Herodii domus dux est eorum:
{103:18} montes excelsi cervis: petra refugium herinaciis.
{103:19} Fecit lunam in tempora: sol cognovit occasum suum.
{103:20} Posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ.
{103:21} Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
{103:22} Ortus est sol, et congregati sunt: et in cubilibus suis collocabuntur.
{103:23} Exibit homo ad opus suum: et ad operationem suam usque ad vesperum.
{103:24} Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti: impleta est terra possessione tua.
{103:25} Hoc mare magnum, et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis:
{103:26} illic naves pertransibunt. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei:
{103:27} omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
{103:28} Dante te illis, colligent: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
{103:29} Avertente autem te faciem, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
{103:30} Emittes spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terræ.
{103:31} Sit gloria Domini in sæculum: lætabitur Dominus in operibus suis:
{103:32} Qui respicit terram, et facit eam tremere: qui tangit montes, et fumigant.
{103:33} Cantabo Domino in vita mea: psallam Deo meo quamdiu sum.
{103:34} Iucundum sit ei eloquium meum: ego vero delectabor in Domino.
{103:35} Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint: benedic anima mea Domino.

[Psalmus 104]
{104:1} Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius.
{104:2} Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius.
{104:3} Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum.
{104:4} Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper.
{104:5} Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius.
{104:6} Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius.
{104:7} Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
{104:8} Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes:
{104:9} Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac:
{104:10} Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum:
{104:11} Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ.
{104:12} Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius:
{104:13} Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
{104:14} Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
{104:15} Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
{104:16} Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit.
{104:17} Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph.
{104:18} Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius,
{104:19} donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum:
{104:20} misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
{104:21} Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ:
{104:22} Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret.
{104:23} Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham.
{104:24} Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius.
{104:25} Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius.
{104:26} Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum.
{104:27} Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham.
{104:28} Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos.
{104:29} Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum.
{104:30} Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
{104:31} Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum.
{104:32} Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
{104:33} Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum.
{104:34} Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus:
{104:35} Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum.
{104:36} Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum.
{104:37} Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus.
{104:38} Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos.
{104:39} Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
{104:40} Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos.
{104:41} Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina;
{104:42} Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
{104:43} Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia.
{104:44} Et dedit illis regiones gentium: et labores populorum possederunt:
{104:45} Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.

[Psalmus 105]
{105:1} Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
{105:2} Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?
{105:3} Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore.
{105:4} Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo:
{105:5} Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hereditate tua.
{105:6} Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
{105:7} Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, Mare rubrum.
{105:8} Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam.
{105:9} Et increpuit Mare rubrum, et exiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
{105:10} Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici.
{105:11} Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
{105:12} Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius.
{105:13} Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius.
{105:14} Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso
{105:15} Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum.
{105:16} Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini.
{105:17} Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron.
{105:18} Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
{105:19} Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile.
{105:20} Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
{105:21} Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
{105:22} mirabilia in Terra Cham: terribilia in mari rubro.
{105:23} Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius: Ut averteret iram eius ne disperderet eos:
{105:24} et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem: Non crediderunt verbo eius,
{105:25} et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini.
{105:26} Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto:
{105:27} Et ut deiiceret semen eorum in Nationibus: et dispergeret eos in regionibus.
{105:28} Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum.
{105:29} Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina.
{105:30} Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio.
{105:31} Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
{105:32} Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos:
{105:33} quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis:
{105:34} non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.
{105:35} Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum:
{105:36} et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum.
{105:37} Et immolaverunt filios suos, et filias suas dæmoniis.
{105:38} Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
{105:39} et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
{105:40} Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est hereditatem suam.
{105:41} Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
{105:42} Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum:
{105:43} sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
{105:44} Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum.
{105:45} Et memor fuit testamenti sui: et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ.
{105:46} Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos.
{105:47} Salvos nos fac Domine Deus noster: et congrega nos de Nationibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua.
{105:48} Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo et usque in sæculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat.

[Psalmus 106]
{106:1} Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
{106:2} Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:
{106:3} A solis ortu, et occasu: ab aquilone, et mari.
{106:4} Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,
{106:5} Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
{106:6} Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.
{106:7} Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
{106:8} Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
{106:9} Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
{106:10} Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro.
{106:11} Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.
{106:12} Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
{106:13} Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
{106:14} Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit.
{106:15} Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
{106:16} Quia contrivit portas æreas: et vectes ferreos confregit.
{106:17} Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
{106:18} Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
{106:19} Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
{106:20} Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
{106:21} Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
{106:22} Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione.
{106:23} Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
{106:24} Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
{106:25} Dixit, et stetit spiritus procellæ: et exaltati sunt fluctus eius.
{106:26} Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
{106:27} Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
{106:28} Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
{106:29} Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.
{106:30} Et lætati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
{106:31} Confiteantur Domino misericordiæ eius: et mirabilia eius filiis hominum.
{106:32} Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
{106:33} Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
{106:34} Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
{106:35} Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
{106:36} Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
{106:37} Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
{106:38} Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.
{106:39} Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.
{106:40} Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
{106:41} Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
{106:42} Videbunt recti, et lætabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
{106:43} Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?

[Psalmus 107]
{107:1} Canticum Psalmi ipsi David.
{107:2} Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam in gloria mea.
{107:3} Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara: exurgam diluculo.
{107:4} Confitebor tibi in populis Domine: et psallam tibi in nationibus.
{107:5} Quia magna est super cælos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua:
{107:6} Exaltare super cælos Deus, et super omnem terram gloria tua:
{107:7} ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me:
{107:8} Deus locutus est in sancto suo: Exultabo, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar.
{107:9} Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim susceptio capitis mei. Iuda rex meus:
{107:10} Moab lebes spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ amici facti sunt.
{107:11} Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?
{107:12} Nonne tu Deus, qui repulisti nos, et non exibis Deus in virtutibus nostris?
{107:13} Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
{107:14} In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

[Psalmus 108]
{108:1} In finem, Psalmus David.
{108:2} Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.
{108:3} Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
{108:4} Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.
{108:5} Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.
{108:6} Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.
{108:7} Cum iudicatur, exeat condemnatus. et oratio eius fiat in peccatum.
{108:8} Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter.
{108:9} Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua.
{108:10} Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis.
{108:11} Scrutetur fœnerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius.
{108:12} Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius.
{108:13} Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius.
{108:14} In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.
{108:15} Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
{108:16} pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.
{108:17} Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.
{108:18} Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
{108:19} Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper præcingitur.
{108:20} Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.
{108:21} Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. Libera me
{108:22} quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.
{108:23} Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustæ.
{108:24} Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum.
{108:25} Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua.
{108:26} Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam.
{108:27} Et sciant quia manus tua hæc: et tu Domine fecisti eam.
{108:28} Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus lætabitur.
{108:29} Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.
{108:30} Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.
{108:31} Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

[Psalmus 109]
{109:1} Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis: Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.
{109:2} Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
{109:3} Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te.
{109:4} Iuravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
{109:5} Dominus a dextris tuis, confregit in die iræ suæ reges.
{109:6} Iudicabit in nationibus, implebit ruinas: conquassabit capita in terra multorum.
{109:7} De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput.

[Psalmus 110]
{110:1} Alleluia. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: in consilio iustorum, et congregatione.
{110:2} Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates eius.
{110:3} Confessio et magnificentia opus eius: et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
{110:4} Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus:
{110:5} escam dedit timentibus se. Memor erit in sæculum testamenti sui:
{110:6} virtutem operum suorum annunciabit populo suo:
{110:7} Ut det illis hereditatem gentium: opera manuum eius veritas, et iudicium.
{110:8} Fidelia omnia mandata eius: confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
{110:9} Redemptionem misit populo suo: mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum, et terribile nomen eius:
{110:10} initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio eius manet in sæculum sæculi.

[Psalmus 111]
{111:1} Alleluia, Reversionis Aggæi, et Zachariæ. Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis.
{111:2} Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur.
{111:3} Gloria, et divitiæ in domo eius: et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
{111:4} Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et iustus.
{111:5} Iucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio:
{111:6} quia in æternum non commovebitur.
{111:7} In memoria æterna erit iustus: ab auditione mala non timebit. Paratum cor eius sperare in Domino,
{111:8} confirmatum est cor eius: non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
{111:9} Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in sæculum sæculi, cornu eius exaltabitur in gloria.
{111:10} Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.

[Psalmus 112]
{112:1} Alleluia. Laudate pueri Dominum: laudate nomen Domini.
{112:2} Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc, et usque in sæculum.
{112:3} A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini.
{112:4} Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria eius.
{112:5} Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
{112:6} et humilia respicit in cælo et in terra?
{112:7} Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:
{112:8} Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
{112:9} Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.

[Psalmus 113]
{113:1} Alleluia. In exitu Israel de Ægypto, domus Iacob de populo barbaro:
{113:2} Facta est Iudæa sanctificatio eius, Israel potestas eius.
{113:3} Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum.
{113:4} Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.
{113:5} Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?
{113:6} Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium?
{113:7} A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.
{113:8} Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
{113:9} NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam.
{113:10} Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?
{113:11} Deus autem noster in cælo: omnia quæcumque voluit, fecit.
{113:12} Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
{113:13} Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
{113:14} Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
{113:15} Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.
{113:16} Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.
{113:17} Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
{113:18} Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
{113:19} Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
{113:20} Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.
{113:21} Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.
{113:22} Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros.
{113:23} Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum, et terram.
{113:24} Cælum cæli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
{113:25} Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum.
{113:26} Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

[Psalmus 114]
{114:1} Alleluia. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
{114:2} Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo.
{114:3} Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni:
{114:4} et nomen Domini invocavi. O Domine libera animam meam:
{114:5} misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur.
{114:6} Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me.
{114:7} Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi.
{114:8} Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
{114:9} Placebo Domino in regione vivorum.

[Psalmus 115]
{115:1} Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.
{115:2} Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
{115:3} Quid retribuam Domino, pro omnibus, quæ retribuit mihi?
{115:4} Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.
{115:5} Vota mea Domino reddam coram omni populo eius:
{115:6} pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius:
{115:7} O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
{115:8} tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
{115:9} Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius:
{115:10} in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.

[Psalmus 116]
{116:1} Alleluia. Laudate Dominum omnes Gentes: laudate eum omnes populi:
{116:2} Quoniam confirmata est super nos misericordia eius: et veritas Domini manet in æternum.

[Psalmus 117]
{117:1} Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
{117:2} Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
{117:3} Dicat nunc domus Aaron: quoniam in sæculum misericordia eius.
{117:4} Dicant nunc qui timent Dominum: quoniam in sæculum misericordia eius.
{117:5} De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus.
{117:6} Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.
{117:7} Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos.
{117:8} Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:
{117:9} Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
{117:10} Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
{117:11} Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
{117:12} Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
{117:13} Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.
{117:14} Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.
{117:15} Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum.
{117:16} Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.
{117:17} Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini.
{117:18} Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.
{117:19} Aperite mihi portas iustitiæ, ingressus in eas confitebor Domino:
{117:20} hæc porta Domini, iusti intrabunt in eam.
{117:21} Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
{117:22} Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli.
{117:23} A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.
{117:24} Hæc est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et lætemur in ea.
{117:25} O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare:
{117:26} benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:
{117:27} Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
{117:28} Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.
{117:29} Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.

[Psalmus 118]
{118:1} Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
{118:2} Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum.
{118:3} Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.
{118:4} Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
{118:5} Utinam dirigantur viæ meæ, ad custodiendas iustificationes tuas.
{118:6} Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
{118:7} Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ.
{118:8} Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque.
{118:9} BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
{118:10} In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis.
{118:11} In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.
{118:12} Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas.
{118:13} In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui.
{118:14} In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
{118:15} In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas.
{118:16} In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
{118:17} GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos.
{118:18} Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua.
{118:19} Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
{118:20} Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore.
{118:21} Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis.
{118:22} Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi.
{118:23} Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.
{118:24} Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuæ.
{118:25} DALETH. Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
{118:26} Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas.
{118:27} Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis.
{118:28} Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.
{118:29} Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei.
{118:30} Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus.
{118:31} Adhæsi testimoniis tuis Domine: noli me confundere.
{118:32} Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
{118:33} HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper.
{118:34} Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo.
{118:35} Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui.
{118:36} Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam.
{118:37} Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me.
{118:38} Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo.
{118:39} Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda.
{118:40} Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me.
{118:41} VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum.
{118:42} Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis.
{118:43} Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi.
{118:44} Et custodiam legem tuam semper: in sæculum et in sæculum sæculi.
{118:45} Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi.
{118:46} Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar.
{118:47} Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
{118:48} Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi: et exercebar in iustificationibus tuis.
{118:49} ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
{118:50} Hæc me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me.
{118:51} Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi.
{118:52} Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo Domine: et consolatus sum.
{118:53} Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
{118:54} Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ, in loco peregrinationis meæ.
{118:55} Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam.
{118:56} Hæc facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi.
{118:57} HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam.
{118:58} Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.
{118:59} Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.
{118:60} Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.
{118:61} Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.
{118:62} Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuæ.
{118:63} Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.
{118:64} Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.
{118:65} TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum.
{118:66} Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.
{118:67} Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.
{118:68} Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.
{118:69} Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
{118:70} Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.
{118:71} Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas.
{118:72} Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti.
{118:73} IOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.
{118:74} Qui timent te videbunt me, et lætabuntur: quia in verba tua supersperavi.
{118:75} Cognovi Domine quia æquitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me.
{118:76} Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
{118:77} Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.
{118:78} Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.
{118:79} Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.
{118:80} Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.
{118:81} CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi.
{118:82} Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
{118:83} Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus.
{118:84} Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium?
{118:85} Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua.
{118:86} Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me.
{118:87} Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua.
{118:88} Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui.
{118:89} LAMED. In æternum Domine, verbum tuum permanet in cælo.
{118:90} In generationem et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet.
{118:91} Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi.
{118:92} Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea.
{118:93} In æternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
{118:94} Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.
{118:95} Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi.
{118:96} Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis.
{118:97} MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est.
{118:98} Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in æternum mihi est.
{118:99} Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est.
{118:100} Super senes intellexi: quia mandata tua quæsivi.
{118:101} Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
{118:102} A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi.
{118:103} Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo!
{118:104} A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis.
{118:105} NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
{118:106} Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ.
{118:107} Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum.
{118:108} Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me.
{118:109} Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus.
{118:110} Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi.
{118:111} Hereditate acquisivi testimonia tua in æternum: quia exultatio cordis mei sunt.
{118:112} Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, propter retributionem.
{118:113} SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
{118:114} Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi.
{118:115} Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei.
{118:116} Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea.
{118:117} Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper.
{118:118} Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum.
{118:119} Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ: ideo dilexi testimonia tua.
{118:120} Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui.
{118:121} AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.
{118:122} Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
{118:123} Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiæ tuæ.
{118:124} Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me.
{118:125} Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
{118:126} Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam.
{118:127} Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion.
{118:128} Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.
{118:129} PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.
{118:130} Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.
{118:131} Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.
{118:132} Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.
{118:133} Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia.
{118:134} Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.
{118:135} Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas.
{118:136} Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.
{118:137} SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum.
{118:138} Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.
{118:139} Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei.
{118:140} Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud.
{118:141} Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus.
{118:142} Iustitia tua, iustitia in æternum: et lex tua veritas.
{118:143} Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est.
{118:144} Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam.
{118:145} COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram.
{118:146} Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua.
{118:147} Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
{118:148} Prævenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.
{118:149} Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me.
{118:150} Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.
{118:151} Prope es tu Domine: et omnes viæ tuæ veritas.
{118:152} Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in æternum fundasti ea.
{118:153} RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus.
{118:154} Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
{118:155} Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt.
{118:156} Misericordiæ tuæ multæ Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
{118:157} Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi.
{118:158} Vidi prævaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt.
{118:159} Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me.
{118:160} Principium verborum tuorum, veritas: in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ.
{118:161} SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum.
{118:162} Lætabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa.
{118:163} Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi.
{118:164} Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiæ tuæ.
{118:165} Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum.
{118:166} Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi.
{118:167} Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer.
{118:168} Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
{118:169} TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
{118:170} Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me.
{118:171} Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.
{118:172} Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua æquitas.
{118:173} Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi.
{118:174} Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est.
{118:175} Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me.
{118:176} Erravi, sicut ovis, quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

[Psalmus 119]
{119:1} Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi: et exaudivit me.
{119:2} Domine libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa.
{119:3} Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
{119:4} Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.
{119:5} Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar:
{119:6} multum incola fuit anima mea.
{119:7} Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus: cum loquebar illis, impugnabant me gratis.

[Psalmus 120]
{120:1} Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
{120:2} Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
{120:3} Non det in commotionem pedem tuum: neque dormitet qui custodit te.
{120:4} Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.
{120:5} Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.
{120:6} Per diem sol non uret te: neque luna per noctem.
{120:7} Dominus custodit te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus.
{120:8} Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum: ex hoc nunc, et usque in sæculum.

[Psalmus 121]
{121:1} Canticum graduum. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
{121:2} Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem.
{121:3} Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.
{121:4} Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
{121:5} Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.
{121:6} Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.
{121:7} Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
{121:8} Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:
{121:9} Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

[Psalmus 122]
{122:1} Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.
{122:2} Ecce sicut oculi servorum, in manibus dominorum suorum, Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri.
{122:3} Miserere nostri Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione:
{122:4} Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

[Psalmus 123]
{123:1} Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel:
{123:2} nisi quia Dominus erat in nobis, Cum exurgerent homines in nos,
{123:3} forte vivos deglutissent nos: Cum irasceretur furor eorum in nos,
{123:4} forsitan aqua absorbuisset nos.
{123:5} Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
{123:6} Benedictus Dominus qui non dedit nos, in captionem dentibus eorum.
{123:7} Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
{123:8} Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.

[Psalmus 124]
{124:1} Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
{124:2} in Ierusalem. Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
{124:3} Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
{124:4} Benefac Domine bonis, et rectis corde.
{124:5} Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.

[Psalmus 125]
{125:1} Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati:
{125:2} Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
{125:3} Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus lætantes.
{125:4} Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in Austro.
{125:5} Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent.
{125:6} Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.

[Psalmus 126]
{126:1} Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
{126:2} Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum:
{126:3} ecce hereditas Domini filii: merces, fructus ventris.
{126:4} Sicut sagittæ in manu potentis: ita filii excussorum.
{126:5} Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.

[Psalmus 127]
{127:1} Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
{127:2} Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
{127:3} Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ. Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ.
{127:4} Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.
{127:5} Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
{127:6} Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.

[Psalmus 128]
{128:1} Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel.
{128:2} Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea: etenim non potuerunt mihi.
{128:3} Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: prolongaverunt iniquitatem suam.
{128:4} Dominus iustus concidit cervices peccatorum:
{128:5} confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
{128:6} Fiant sicut fœnum tectorum: quod priusquam evellatur, exaruit:
{128:7} De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
{128:8} Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini.

[Psalmus 129]
{129:1} Canticum graduum. De profundis clamavi ad te Domine:
{129:2} Domine exaudi vocem meam: Fiant aures tuæ intendentes, in vocem deprecationis meæ.
{129:3} Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?
{129:4} Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius:
{129:5} speravit anima mea in Domino.
{129:6} A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.
{129:7} Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.
{129:8} Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.

[Psalmus 130]
{130:1} Canticum graduum David. Domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis: neque in mirabilibus super me.
{130:2} Si non humiliter sentiebam: sed exaltavi animam meam: Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
{130:3} Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

[Psalmus 131]
{131:1} Canticum graduum. Memento Domine David, et omnis mansuetudinis eius:
{131:2} Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob:
{131:3} Si introiero in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei:
{131:4} Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem:
{131:5} Et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob.
{131:6} Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvæ.
{131:7} Introibimus in tabernaculum eius: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius.
{131:8} Surge Domine in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.
{131:9} Sacerdotes tui induantur iustitiam: et sancti tui exultent.
{131:10} Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui.
{131:11} Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
{131:12} Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc, quæ docebo eos: Et filii eorum usque in sæculum, sedebunt super sedem tuam.
{131:13} Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi.
{131:14} Hæc requies mea in sæculum sæculi: hic habitabo quoniam elegi eam.
{131:15} Viduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus.
{131:16} Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exultatione exultabunt.
{131:17} Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo.
{131:18} Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

[Psalmus 132]
{132:1} Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:
{132:2} Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, Quod descendit in oram vestimenti eius:
{132:3} sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.

[Psalmus 133]
{133:1} Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri,
{133:2} In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
{133:3} Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.

[Psalmus 134]
{134:1} Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum:
{134:2} Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
{134:3} Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave.
{134:4} Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.
{134:5} Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
{134:6} Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cælo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
{134:7} Educens nubes ab extremo terræ: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis:
{134:8} qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus.
{134:9} Et misit signa, et prodigia in medio tui Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.
{134:10} Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes:
{134:11} Sehon regem Amorrhæorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
{134:12} Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
{134:13} Domine nomen tuum in æternum: Domine memoriale tuum in generationem et generationem.
{134:14} Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.
{134:15} Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
{134:16} Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
{134:17} Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
{134:18} Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis.
{134:19} Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino.
{134:20} Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.
{134:21} Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.

[Psalmus 135]
{135:1} Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:2} Confitemini Deo deorum: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:3} Confitemini Domino dominorum: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:4} Qui facit mirabilia magna solus: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:5} Qui fecit cælos in intellectu: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:6} Qui firmavit terram super aquas: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:7} Qui fecit luminaria magna: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:8} Solem in potestatem diei: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:9} Lunam, et stellas in potestatem noctis: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:10} Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:11} Qui eduxit Israel de medio eorum: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:12} In manu potenti, et brachio excelso: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:13} Qui divisit Mare rubrum in divisiones: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:14} Et eduxit Israel per medium eius: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:15} Et excussit Pharaonem, et virtutem eius in Mari rubro: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:16} Qui traduxit populum suum per desertum: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:17} Qui percussit reges magnos: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:18} Et occidit reges fortes: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:19} Sehon regem Amorrhæorum: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:20} Et Og regem Basan: quoniam in æternum misericordia eius:
{135:21} Et dedit terram eorum hereditatem: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:22} Hereditatem Israel servo suo: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:23} Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:24} Et redemit nos ab inimicis nostris: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:25} Qui dat escam omni carni: quoniam in æternum misericordia eius.
{135:26} Confitemini Deo cæli: quoniam in æternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum: quoniam in æternum misericordia eius.

[Psalmus 136]
{136:1} Psalmus David, Hieremiæ. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus: cum recordaremur Sion:
{136:2} In salicibus in medio eius, suspendimus organa nostra.
{136:3} Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum: Et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
{136:4} Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
{136:5} Si oblitus fuero tui Ierusalem, oblivioni detur dextera mea.
{136:6} Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui: Si non proposuero Ierusalem, in principio lætitiæ meæ.
{136:7} Memor esto Domine filiorum Edom, in die Ierusalem: Qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
{136:8} Filia Babylonis misera: beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis.
{136:9} Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.

[Psalmus 137]
{137:1} Ipsi David. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi:
{137:2} adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Super misericordia tua, et veritate tua: quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
{137:3} In quacumque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem.
{137:4} Confiteantur tibi Domine omnes reges terræ: quia audierunt omnia verba oris tui:
{137:5} Et cantent in viis Domini: quoniam magna est gloria Domini.
{137:6} Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit: et alta a longe cognoscit.
{137:7} Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
{137:8} Dominus retribuet pro me: Domine misericordia tua in sæculum: opera manuum tuarum ne despicias.

[Psalmus 138]
{138:1} In finem, Psalmus David. Domine probasti me, et cognovisti me:
{138:2} tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.
{138:3} Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.
{138:4} Et omnes vias meas prævidisti: quia non est sermo in lingua mea.
{138:5} Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
{138:6} Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.
{138:7} Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
{138:8} Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades.
{138:9} Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:
{138:10} Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.
{138:11} Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.
{138:12} Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ eius, ita et lumen eius.
{138:13} Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meæ.
{138:14} Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
{138:15} Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terræ.
{138:16} Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.
{138:17} Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
{138:18} Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum.
{138:19} Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me:
{138:20} Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas.
{138:21} Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam?
{138:22} Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.
{138:23} Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
{138:24} Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via æterna.

[Psalmus 139]
{139:1} In finem, Psalmus David.
{139:2} Eripe me Domine ab homine malo: a viro iniquo eripe me.
{139:3} Qui cogitaverunt iniquitates in corde: tota die constituebant prælia.
{139:4} Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum.
{139:5} Custodi me Domine de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
{139:6} absconderunt superbi laqueum mihi: Et funes extenderunt in laqueum: iuxta iter scandalum posuerunt mihi.
{139:7} Dixi Domino: Deus meus es tu: exaudi Domine vocem deprecationis meæ.
{139:8} Domine, Domine virtus salutis meæ: obumbrasti super caput meum in die belli:
{139:9} Ne tradas me Domine a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me, ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
{139:10} Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
{139:11} Cadent super eos carbones, in ignem deiicies eos: in miseriis non subsistent.
{139:12} Vir linguosus non dirigetur in terra: virum iniustum mala capient in interitu.
{139:13} Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis: et vindictam pauperum.
{139:14} Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo: et habitabunt recti cum vultu tuo.

[Psalmus 140]
{140:1} Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meæ, cum clamavero ad te.
{140:2} Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
{140:3} Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiæ labiis meis.
{140:4} Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.
{140:5} Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
{140:6} absorpti sunt iuncti petræ iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:
{140:7} sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:
{140:8} quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.
{140:9} Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.
{140:10} Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.

[Psalmus 141]
{141:1} Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio.
{141:2} Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum:
{141:3} Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio.
{141:4} In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
{141:5} Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
{141:6} Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
{141:7} Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.
{141:8} Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi.

[Psalmus 142]
{142:1} Psalmus David, Quando persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.
{142:2} Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
{142:3} Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi:
{142:4} et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
{142:5} Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
{142:6} Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:
{142:7} Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
{142:8} Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
{142:9} Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi:
{142:10} doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:
{142:11} propter nomen tuum Domine vivificabis me, in æquitate tua. Educes de tribulatione animam meam:
{142:12} et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.

[Psalmus 143]
{143:1} Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
{143:2} Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me.
{143:3} Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?
{143:4} Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra prætereunt.
{143:5} Domine inclina cælos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt.
{143:6} Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
{143:7} Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum.
{143:8} Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis.
{143:9} Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi.
{143:10} Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno:
{143:11} eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis:
{143:12} Quorum filii, sicut novellæ plantationes in iuventute sua. Filiæ eorum compositæ: circumornatæ ut similitudo templi.
{143:13} Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis:
{143:14} boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus: neque clamor in plateis eorum.
{143:15} Beatum dixerunt populum, cui hæc sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.

[Psalmus 144]
{144:1} Laudatio ipsi David. Exaltabo te Deus meus rex: et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
{144:2} Per singulos dies benedicam tibi: et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
{144:3} Magnus Dominus et laudabilis nimis: et magnitudinis eius non est finis.
{144:4} Generatio et generatio laudabit opera tua: et potentiam tuam pronunciabunt.
{144:5} Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur: et mirabilia tua narrabunt.
{144:6} Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt.
{144:7} Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt: et iustitia tua exultabunt.
{144:8} Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors.
{144:9} Suavis Dominus universis: et miserationes eius super omnia opera eius.
{144:10} Confiteantur tibi Domine omnia opera tua: et sancti tui benedicant tibi.
{144:11} Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur:
{144:12} Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: et gloriam magnificentiæ regni tui.
{144:13} Regnum tuum regnum omnium sæculorum: et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
{144:14} Allevat Dominus omnes, qui corruunt: et erigit omnes elisos.
{144:15} Oculi omnium in te sperant Domine: et tu das escam illorum in tempore opportuno.
{144:16} Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.
{144:17} Iustus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis.
{144:18} Prope est Dominus omnibus invocantibus eum: omnibus invocantibus eum in veritate.
{144:19} Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet: et salvos faciet eos.
{144:20} Custodit Dominus omnes diligentes se: et omnes peccatores disperdet.
{144:21} Laudationem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomini sancto eius in sæculum, et in sæculum sæculi.

[Psalmus 145]
{145:1} Alleluia, Aggæi, et Zachariæ.
{145:2} Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:
{145:3} in filiis hominum, in quibus non est salus.
{145:4} Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
{145:5} Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:
{145:6} qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.
{145:7} Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:
{145:8} Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.
{145:9} Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.
{145:10} Regnabit Dominus in sæcula Deus tuus Sion, in generationem et generationem.

[Psalmus 146]
{146:1} Alleluia. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio.
{146:2} Ædificans Ierusalem Dominus: dispersiones Israelis congregabit.
{146:3} Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum.
{146:4} Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat.
{146:5} Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapientiæ eius non est numerus.
{146:6} Suscipiens mansuetos Dominus: humilians autem peccatores usque ad terram.
{146:7} Præcinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara.
{146:8} Qui operit cælum nubibus: et parat terræ pluviam. Qui producit in montibus fœnum: et herbam servituti hominum.
{146:9} Qui dat iumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum.
{146:10} Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
{146:11} Beneplacitum est Domino super timentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.

[Psalmus 147]
{147:1} Alleluia. Lauda Ierusalem Dominum: lauda Deum tuum Sion.
{147:2} Quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te.
{147:3} Qui posuit fines tuos pacem: et adipe frumenti satiat te.
{147:4} Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo eius.
{147:5} Qui dat nivem sicut lanam: nebulam sicut cinerem spargit,
{147:6} Mittit crystallum suum sicut buccellas: ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
{147:7} Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus eius, et fluent aquæ.
{147:8} Qui annunciat verbum suum Iacob: iustitias, et iudicia sua Israel.
{147:9} Non fecit taliter omni nationi: et iudicia sua non manifestavit eis. Alleluia.

[Psalmus 148]
{148:1} Alleluia. Laudate Dominum de cælis: laudate eum in excelsis.
{148:2} Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes virtutes eius.
{148:3} Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ, et lumen.
{148:4} Laudate eum cæli cælorum: et aquæ omnes, quæ super cælos sunt,
{148:5} laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
{148:6} Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit.
{148:7} Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
{148:8} Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: quæ faciunt verbum eius:
{148:9} Montes, et omnes colles: ligna fructifera, et omnes cedri.
{148:10} Bestiæ, et universa pecora: serpentes, et volucres pennatæ:
{148:11} Reges terræ, et omnes populi: principes, et omnes iudices terræ.
{148:12} Iuvenes, et virgines: senes cum iunioribus laudent nomen Domini:
{148:13} quia exaltatum est nomen eius solius.
{148:14} Confessio eius super cælum, et terram: et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius: filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluia.

[Psalmus 149]
{149:1} Alleluia. Cantate Domino canticum novum: laus eius in ecclesia sanctorum.
{149:2} Lætetur Israel in eo, qui fecit eum: et filii Sion exultent in rege suo.
{149:3} Laudent nomen eius in choro: in tympano, et psalterio psallant ei:
{149:4} Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltabit mansuetos in salutem.
{149:5} Exultabunt sancti in gloria: lætabuntur in cubilibus suis.
{149:6} Exaltationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum:
{149:7} Ad faciendam vindictam in nationibus: increpationes in populis.
{149:8} Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis.
{149:9} Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis eius. Alleluia.

[Psalmus 150]
{150:1} Alleluia. Laudate Dominum in sanctis eius: laudate eum in firmamento virtutis eius.
{150:2} Laudate eum in virtutibus eius: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
{150:3} Laudate eum in sono tubæ: laudate eum in psalterio, et cithara.
{150:4} Laudate eum in tympano, et choro: laudate eum in chordis, et organo.
{150:5} Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis iubilationis:
{150:6} omnis spiritus laudet Dominum. Alleluia.


Biblia SacraLiber Psalmorum