Biblia SacraLiber Sapientię
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
[Sapientia 1]
{1:1} Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quęrite illum:
{1:2} quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum:
{1:3} perversę enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes.
{1:4} quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
{1:5} Spiritus enim sanctus disciplinę effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quę sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
{1:6} Benignus est enim spiritus sapientię, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguę eius auditor.
{1:7} Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.
{1:8} Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec pręteriet illum corripiens iudicium.
{1:9} In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
{1:10} Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
{1:11} Custodite ergo vos a murmuratione, quę nihil prodest, et a detractione parcite linguę, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occidit animam.
{1:12} Nolite zelare mortem in errore vitę vestrę, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
{1:13} Quoniam Deus mortem non fecit, nec lętatur in perditione vivorum.
{1:14} Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarium: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
{1:15} Iustitia enim perpetua est, et immortalis.
{1:16} Impii autem manibus et verbis accersierunt illam: et ęstimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam: quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

[Sapientia 2]
{2:1} Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum tędio est tempus vitę nostrę, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis:
{2:2} quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
{2:3} qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quę fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata:
{2:4} et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
{2:5} Umbrę enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur.
{2:6} Venite ergo, et fruamur bonis quę sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter.
{2:7} Vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non prętereat nos flos temporis.
{2:8} Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.
{2:9} Nemo nostrum exors sit luxurię nostrę: ubique relinquamus signa lętitię: quoniam hęc est pars nostra, et hęc est sors.
{2:10} Opprimamus pauperem iustum, et non parcamus viduę, nec veterani revereamur canos multi temporis.
{2:11} Sit autem fortitudo nostra lex iustitię: quod enim infirmum est, inutile invenitur.
{2:12} Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinę nostrę.
{2:13} Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
{2:14} Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
{2:15} Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatę sunt vię eius.
{2:16} Tamquam nugaces ęstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et pręfert novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
{2:17} Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quę ventura sunt illi, et sciemus quę erunt novissima illius.
{2:18} Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
{2:19} Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius, et probemus patientiam illius.
{2:20} Morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
{2:21} Hęc cogitaverunt, et erraverunt: excęcavit enim illos malitia eorum.
{2:22} Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustitię, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
{2:23} Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suę fecit illum.
{2:24} Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
{2:25} imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

[Sapientia 3]
{3:1} Iustorum autem animę in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
{3:2} Visi sunt oculis insipientium mori: et ęstimata est afflictio exitus illorum:
{3:3} et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem sunt in pace.
{3:4} Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
{3:5} In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
{3:6} Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
{3:7} Fulgebunt iusti et tamquam scintillę in arundineto discurrent.
{3:8} Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
{3:9} Qui confidunt in illo, intelligent veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis eius.
{3:10} Impii autem secundum quę cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt iustum, et a Domino recesserunt.
{3:11} Sapientiam enim, et disciplinam qui abiicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
{3:12} Mulieres eorum insensatę sunt, et nequissimi filii eorum.
{3:13} Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis: et incoinquinata, quę nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum:
{3:14} et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
{3:15} Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quę non concidat radix sapientię.
{3:16} Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
{3:17} Et si quidem longę vitę erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
{3:18} Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
{3:19} Nationis enim iniquę dirę sunt consummationes.

[Sapientia 4]
{4:1} O quam pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
{4:2} Cum pręsens est, imitantur illam: et desiderant eam cum se eduxerit, et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum pręmium vincens.
{4:3} Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
{4:4} Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
{4:5} Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
{4:6} Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitię adversus parentes in interrogatione sua.
{4:7} Iustus autem si morte pręoccupatus fuerit, in refrigerio erit.
{4:8} Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,
{4:9} et ętas senectutis vita immaculata.
{4:10} Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
{4:11} raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius.
{4:12} Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentię transvertit sensum sine malitia.
{4:13} Consummatus in brevi explevit tempora multa:
{4:14} placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum: populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in pręcordiis talia:
{4:15} quoniam gratia Dei, et misericordia est in sanctos eius, et respectus in electos illius.
{4:16} Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
{4:17} Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
{4:18} Videbunt et contemnent eum: illos autem Dominus irridebit.
{4:19} et erunt post hęc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
{4:20} Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.

[Sapientia 5]
{5:1} Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
{5:2} Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatę salutis,
{5:3} dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et prę angustia spiritus gementes. Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
{5:4} Nos insensati vitam illorum ęstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore:
{5:5} ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
{5:6} Ergo erravimus a via veritatis, et iustitię lumen non luxit nobis, et Sol intelligentię non est ortus nobis.
{5:7} Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.
{5:8} Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum iactantia quid contulit nobis?
{5:9} Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuncius percurrens,
{5:10} et tamquam navis, quę pertransit fluctuantem aquam: cuius, cum pręterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinę illius in fluctibus:
{5:11} aut tamquam avis, quę transvolat in aere, cuius nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineris aerem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius:
{5:12} aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:
{5:13} sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus.
{5:14} Talia dixerunt in inferno hi, qui peccaverunt:
{5:15} quoniam spes impii tamquam lanugo est, quę a vento tollitur: et tamquam spuma gracilis, quę a procella dispergitur: et tamquam fumus, qui a vento diffusus est: et tamquam memoria hospitis unius diei prętereuntis.
{5:16} Iusti autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
{5:17} Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
{5:18} Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
{5:19} Induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum.
{5:20} sumet scutum inexpugnabile ęquitatem:
{5:21} acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
{5:22} Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
{5:23} Et a petrosa ira plenę mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
{5:24} Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos: et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.

[Sapientia 6]
{6:1} Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam fortis.
{6:2} Audite ergo reges, et intelligite, discite iudices finium terrę.
{6:3} Prębete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum:
{6:4} quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur:
{6:5} quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem iustitię, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
{6:6} Horrende et cito aparebit vobis: quoniam iudicium durissimum his, qui pręsunt, fiet.
{6:7} Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur.
{6:8} Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et ęqualiter cura est illi de omnibus.
{6:9} Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
{6:10} Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
{6:11} Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur: et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
{6:12} Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam.
{6:13} Clara est, et quę numquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quęrunt illam.
{6:14} Pręoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
{6:15} Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet.
{6:16} Cogitare ergo de illa sensus est consummatus: et qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.
{6:17} Quoniam dignos se ipsa circuit quęrens, et in viis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
{6:18} Initium enim illius verissima est disciplinę concupiscentia.
{6:19} Cura ergo disciplinę, dilectio est: et dilectio, custodia legum illius est: custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est:
{6:20} incorruptio autem facit esse proximum Deo.
{6:21} Concupiscentia itaque sapientię deducit ad regnum perpetuum.
{6:22} Si ergo delectamini sedibus, et sceptris o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
{6:23} diligite lumen sapientię omnes qui pręestis populis.
{6:24} quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam: et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non pręteribo veritatem:
{6:25} neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam talis homo non erit particeps sapientię.
{6:26} Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens stabilimentum populi est.
{6:27} Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.

[Sapientia 7]
{7:1} Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro,
{7:2} decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
{7:3} Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
{7:4} in involumentis nutritus sum, et curis magnis.
{7:5} Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
{7:6} Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
{7:7} Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientię:
{7:8} et pręposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
{7:9} nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum ęstimabitur argentum in conspectu illius.
{7:10} Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inextinguibile est lumen illius.
{7:11} Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius,
{7:12} et lętatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
{7:13} Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
{7:14} Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitię Dei, propter disciplinę dona commendati.
{7:15} Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et pręsumere digna horum, quę mihi dantur: quoniam ipse sapientię dux est, et sapientium emendator:
{7:16} in manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina.
{7:17} Ipse enim dedit mihi horum, quę sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
{7:18} initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
{7:19} anni cursus, et stellarum dispositiones,
{7:20} naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum,
{7:21} et quęcumque sunt absconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
{7:22} est enim in illa spiritus intelligentię, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
{7:23} humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus: intelligibilis, mundus, subtilis.
{7:24} Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.
{7:25} Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quędam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit.
{7:26} candor est enim lucis ęternę, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius.
{7:27} Et cum sit una, omnia potest: et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
{7:28} Neminem enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.
{7:29} Est enim hęc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior.
{7:30} Illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia.

[Sapientia 8]
{8:1} Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
{8:2} Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea, et quęsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formę illius.
{8:3} Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei: sed et omnium Dominus dilexit illam.
{8:4} doctrix enim est disciplinę Dei, et electrix operum illius.
{8:5} Et si divitię appetuntur in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia?
{8:6} Si autem sensus operatur: quis horum, quę sunt, magis quam illa est artifex?
{8:7} Et si iustitiam quis diligit: labores huius magnas habent virtutes: sobrietatem enim, et prudentiam docet, et iustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
{8:8} Et si multitudinem scientię desiderat quis, scit pręterita, et de futuris ęstimat: scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sęculorum.
{8:9} Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tędii mei.
{8:10} Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores iuvenis:
{8:11} et acutus inveniar in iudicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:
{8:12} tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
{8:13} Pręterea habebo per hanc immortalitatem: et memoriam ęternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.
{8:14} Disponam populos: et nationes mihi erunt subditę.
{8:15} Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
{8:16} Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tędium convictus illius, sed lętitiam et gaudium.
{8:17} Hęc cogitans apud me, et commemorans in corde meo: quoniam immortalitas est in cognatione sapientię,
{8:18} et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelę illius sapientia, et pręclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quęrens, ut mihi illam assumerem.
{8:19} Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
{8:20} Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.
{8:21} Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientię, scire cuius esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis pręcordiis meis.

[Sapientia 9]
{9:1} Deus patrum meorum, et Domine misericordię, qui fecisti omnia verbo tuo,
{9:2} et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturę, quę a te facta est,
{9:3} ut disponat orbem terrarum in ęquitate et iustitia, et in directione cordis iudicium iudicet:
{9:4} da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis:
{9:5} quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillę tuę, homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum.
{9:6} Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
{9:7} Tu elegisti me regem populo tuo, et iudicem filiorum tuorum et filiarum:
{9:8} et dixisti me ędificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuę altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod pręparasti ab initio:
{9:9} et tecum sapientia tua, quę novit opera tua, quę et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in pręceptis tuis.
{9:10} Mitte illam de cęlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuę, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:
{9:11} scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
{9:12} Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum iuste, et ero dignus sedium patris mei.
{9:13} Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
{9:14} Cogitationes enim mortalium timidę, et incertę providentię nostrę.
{9:15} Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
{9:16} Et difficile ęstimamus quę in terra sunt: et quę in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quę autem in cęlis sunt quis investigabit?
{9:17} Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis:
{9:18} et sic correctę sint semitę eorum, qui sunt in terris, et quę tibi placent didicerint homines?
{9:19} Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio.

[Sapientia 10]
{10:1} Hęc illum, qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
{10:2} et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
{10:3} Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
{10:4} Propter quem, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans.
{10:5} Hęc et in consensu nequitię cum se nationes contulissent, scivit iustum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.
{10:6} Hęc iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in pentapolim:
{10:7} quibus in testimonium nequitię fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animę memoria stans figmentum salis.
{10:8} Sapientiam enim prętereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientię suę reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quę peccaverunt, nec latere potuissent.
{10:9} Sapientia autem hos, qui se observant, a doloribus liberavit.
{10:10} Hęc profugum irę fratris iustum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
{10:11} In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
{10:12} Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
{10:13} Hęc venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam,
{10:14} et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem ęternam.
{10:15} Hęc populum iustum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quę illum deprimebant.
{10:16} Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
{10:17} Et reddidit iustis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem:
{10:18} transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
{10:19} Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum,
{10:20} et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:
{10:21} quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.

[Sapientia 11]
{11:1} Direxit opera eorum in manibus prophetę sancti.
{11:2} Iter fecerunt per deserta, quę non habitabantur: et in locis desertis fixerunt casas.
{11:3} Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
{11:4} Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
{11:5} Per quę enim pœnas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, lętati sunt;
{11:6} per hęc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
{11:7} Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti iniustis.
{11:8} Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
{11:9} ostendens per sitim, quę tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.
{11:10} Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.
{11:11} Hos quidem tamquam pater monens probasti: illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
{11:12} Absentes enim et pręsentes similiter torquebantur.
{11:13} Duplex enim illos acceperat tędium, et gemitus cum memoria pręteritorum.
{11:14} Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
{11:15} Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt: non similiter iustis sitientes.
{11:16} Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam:
{11:17} ut scirent quia per quę peccat quis, per hęc et torquetur.
{11:18} Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quę creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
{11:19} aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes:
{11:20} quarum non solum lęsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
{11:21} Sed et sine his uno spiritu poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuę: sed omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.
{11:22} Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet?
{11:23} Quoniam tamquam momentum staterę, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quę descendit in terram.
{11:24} Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter pœnitentiam.
{11:25} Diligis enim omnia quę sunt, et nihil odisti eorum quę fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
{11:26} Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?
{11:27} Parcis autem omnibus: quoniam tua sunt Domine, qui amas animas.

[Sapientia 12]
{12:1} O quam bonus, et suavis est Domine spiritus tuus in omnibus!
{12:2} Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia credant in te Domine.
{12:3} Illos enim antiquos inhabitatores terrę sanctę tuę, quos exhorruisti,
{12:4} quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia iniusta,
{12:5} et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
{12:6} et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,
{12:7} ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quę tibi omnium charior est terra.
{12:8} Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
{12:9} Non quia impotens eras in bello subiicere impios iustis, aut bestiis sęvis, aut verbo duro simul exterminare:
{12:10} sed partibus iudicans dabas locum pœnitentię, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
{12:11} Semen enim erat maledictum ab initio: nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
{12:12} Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra iudicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti?
{12:13} Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium.
{12:14} Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his, quos perdidisti.
{12:15} Cum ergo sis iustus, iuste omnia disponis: ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum ęstimas a tua virtute.
{12:16} Virtus enim tua iustitię initium est: et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
{12:17} Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
{12:18} Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
{12:19} Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet iustum esse et humanum, et bonę spei fecisti filios tuos: quoniam iudicans das locum in peccatis pœnitentię.
{12:20} Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum, per quę possent mutari a malitia;
{12:21} cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum?
{12:22} Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes: et cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam tuam.
{12:23} Unde et illis, qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt, per hęc, quę coluerunt, dedisti summa tormenta.
{12:24} Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos ęstimantes hęc, quę in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
{12:25} Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
{12:26} Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei iudicium experti sunt.
{12:27} In quibus enim patientes indignabantur, per hęc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.

[Sapientia 13]
{13:1} Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei: et de his, quę videntur bona, non potuerunt intelligere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:
{13:2} sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
{13:3} Quorum si specie delectati, deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Speciei enim generator hęc omnia constituit.
{13:4} Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui hęc fecit, fortior est illis:
{13:5} a magnitudine enim speciei, et creaturę cognoscibiliter poterit creator horum videri.
{13:6} Sed tamen adhuc in his minor est querela. Et hi enim fortasse errant, Deum quęrentes, et volentes invenire.
{13:7} Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt: et persuasum habent quoniam bona sunt quę videntur.
{13:8} Iterum autem nec his debet ignosci.
{13:9} Si enim tantum potuerunt scire, ut possent ęstimare sęculum: quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?
{13:10} Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquę.
{13:11} Aut siquis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et huius docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitę,
{13:12} reliquiis autem eius operis, ad pręparationem escę abutatur:
{13:13} et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum, et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suę artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
{13:14} aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quę in illo est, perliniens:
{13:15} et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
{13:16} ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adiuvare se: imago enim est, et opus est illi adiutorium.
{13:17} Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est:
{13:18} et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adiutorium inutilem invocat:
{13:19} et pro itinere petit ab eo, qui ambulare non potest: et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.

[Sapientia 14]
{14:1} Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
{14:2} Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
{14:3} Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
{14:4} ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
{14:5} Sed ut non essent vacua sapientię tuę opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt:
{14:6} sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sęculo semen nativitatis, quę manu tua erat gubernata.
{14:7} Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia.
{14:8} Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
{14:9} Similiter autem odio sunt Deo impius, et impietas eius.
{14:10} Etenim quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
{14:11} Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturę Dei in odium factę sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
{14:12} Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum: et adinventio illorum corruptio vitę est.
{14:13} neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
{14:14} Supervacuitas enim hominum hęc advenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus.
{14:15} Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem: et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
{14:16} Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
{14:17} Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tanquam pręsentem colerent sua sollicitudine.
{14:18} Provexit autem ad horum culturam et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia.
{14:19} Ille enim volens placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
{14:20} Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum, qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum ęstimaverunt.
{14:21} Et hęc fuit vitę humanę deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
{14:22} Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientię bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
{14:23} Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insanię plenas vigilias habentes,
{14:24} neque vitam, neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat:
{14:25} et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, tumultus bonorum,
{14:26} Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchię et impudicitię.
{14:27} Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis.
{14:28} Aut enim dum lętantur, insaniunt: aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt iniuste, aut peierant cito.
{14:29} Dum enim confidunt in idolis, quę sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
{14:30} Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et iuraverunt iniuste, in dolo contemnentes iustitiam.
{14:31} Non enim iuratorum virtus, sed peccantium pœna perambulat semper iniustorum pręvaricationem.

[Sapientia 15]
{15:1} Tu autem Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
{15:2} Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
{15:3} Nosse enim te, consummata iustitia est: et scire iustitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
{15:4} Non enim in errorem induxit nos hominum malę artis excogitatio, nec umbra picturę labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,
{15:5} cuius aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuę imaginis effigiem sine anima.
{15:6} Malorum amatores, digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
{15:7} Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quę munda sunt in usum vasa, et similiter quę his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, iudex est figulus.
{15:8} Et cum labore vano deum fingit de eodem luto: ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animę debitum quam habebat.
{15:9} Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et ęrarios imitatur, et gloriam pręfert, quoniam res supervacuas fingit.
{15:10} Cinis est enim cor eius, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita eius:
{15:11} quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam, quę operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
{15:12} Sed et ęstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitę compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
{15:13} Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrę materia fragilia vasa, et sculptilia fingit.
{15:14} Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animę superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi:
{15:15} quoniam omnia idola nationum deos ęstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
{15:16} Homo enim fecit illos: et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere.
{15:17} Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
{15:18} Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
{15:19} Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem eius.

[Sapientia 16]
{16:1} Propter hęc, et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
{16:2} Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram:
{16:3} ut illi quidem concupiscentes escam propter ea, quę illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
{16:4} Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
{16:5} Etenim cum illis supervenit sęva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
{16:6} Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuę.
{16:7} Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem:
{16:8} in hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui liberas ab omni malo.
{16:9} Illos enim locustarum, et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animę illorum: quia digni erant ab huiusmodi exterminari.
{16:10} Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
{16:11} In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adiutorio.
{16:12} Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
{16:13} Tu es enim, Domine, qui vitę et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis:
{16:14} homo autem occidit quidem per malitiam, et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quę recepta est:
{16:15} sed tuam manum effugere impossibile est.
{16:16} Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
{16:17} Quod enim mirabile erat, in aqua, quę omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis iustorum.
{16:18} Quodam enim tempore, mansuetabatur ignis, ne comburerentur quę ad impios missa erant animalia: sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
{16:19} Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis, exardescebat undique, ut iniquę terrę nationem exterminaret.
{16:20} Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cęlo pręstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
{16:21} Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat: et deserviens uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.
{16:22} Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans.
{16:23} Hic autem iterum ut nutrirentur iusti, etiam suę virtutis oblitus est.
{16:24} Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus iniustos: et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.
{16:25} Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratię tuę deserviebat, ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant:
{16:26} ut scirent filii tui, quos dilexisti Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderint, conservat.
{16:27} Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:
{16:28} ut notum omnibus esset, quoniam oportet pręvenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.
{16:29} Ingrati enim spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.

[Sapientia 17]
{17:1} Magna sunt enim iudicia tua Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatę animę erraverunt.
{17:2} Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctę: vinculis tenebrarum et longę noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuę providentię iacuerunt.
{17:3} Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
{17:4} Neque enim quę continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personę tristes illis apparentes pavorem illis pręstabant.
{17:5} Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prębere, nec siderum limpidę flammę illuminare poterant illam noctem horrendam.
{17:6} Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: et timore perculsi illius quę non videbatur, faciei, ęstimabant deteriora esse quę videbantur:
{17:7} et magicę artis appositi erant derisus, et sapientię glorię correptio cum contumelia.
{17:8} Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
{17:9} Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat: transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant: et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
{17:10} Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim pręsumit sęva, perturbata conscientia.
{17:11} Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
{17:12} Et dum ab intus minor est expectatio, maiorem computat in scientiam eius causę, de qua tormentum pręstat.
{17:13} Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis, et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
{17:14} aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animę deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
{17:15} Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
{17:16} Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius pręoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem.
{17:17} Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquę decurrentis nimium,
{17:18} aut sonus validus pręcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus Echo: deficientes faciebant illos prę timore.
{17:19} Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
{17:20} Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quę superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.

[Sapientia 18]
{18:1} Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te:
{18:2} et qui ante lęsi erant, quia non lędebantur, gratias agebant: et ut esset differentia, donum petebant.
{18:3} Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotę vię, et solem sine lęsura boni hospitii pręstitisti.
{18:4} Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sęculo dari.
{18:5} Cum cogitarent iustorum occidere infantes: et uno expositio filio, et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
{18:6} Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt, animęquiores essent.
{18:7} Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio.
{18:8} Sicut enim lęsisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti.
{18:9} Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et iustitię legem in concordia disposuerunt: similiter et bona et mala recepturos iustos, patrum iam decantantes laudes.
{18:10} Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
{18:11} Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
{18:12} Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quę erat pręclarior natio illorum, exterminata est.
{18:13} De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
{18:14} Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
{18:15} omnipotens sermo tuus de cęlo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
{18:16} gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad cęlum attingebat stans in terra.
{18:17} Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
{18:18} Et alius alibi proiectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis.
{18:19} Visiones enim, quę illos turbaverunt, hęc pręmonebant, ne inscii, quare mala patiebantur, perirent.
{18:20} Tetigit autem tunc et iustos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua.
{18:21} Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suę scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irę, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
{18:22} Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armaturę potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum, et testamentum commemorans.
{18:23} Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quę ad vivos ducebat viam.
{18:24} In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
{18:25} His autem cessit qui exterminabat, et hęc extimuit. Erat enim sola tentatio irę sufficiens.

[Sapientia 19]
{19:1} Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Pręsciebat enim et futura illorum:
{19:2} quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna solicitudine pręmisissent illos, consequebantur illos pœnitentia acti.
{19:3} Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientię: et quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur:
{19:4} ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: et horum, quę acciderant, commemorationem amittebant, ut quę deerant tormentis, repleret punitio:
{19:5} et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
{19:6} Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis pręceptis, ut pueri tui custodirentur illęsi.
{19:7} Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua, quę ante erat, terra arida apparuit, et in mari rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio:
{19:8} per quem omnis natio transivit, quę tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
{19:9} Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exultaverunt, magnificantes te Domine, qui liberasti illos.
{19:10} Memores enim erant adhuc eorum, quę in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
{19:11} Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia postulaverunt escas epulationis.
{19:12} In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quę ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias.
{19:13} Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
{19:14} Et non solum hęc, sed et alius quidam respectus illorum erat: quoniam inviti recipiebant extraneos.
{19:15} Qui autem cum lętitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, sęvissimis afflixerunt doloribus.
{19:16} Percussi sunt autem cęcitate: sicut illi in foribus iusti, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quęrebat.
{19:17} In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde ęstimari ex ipso visu certo potest.
{19:18} Agrestia enim in aquatica convertebantur: et quęcumque erant natantia, in terram transibant.
{19:19} Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturę obliviscebatur.
{19:20} Flammę econtrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quę facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore, et in omni loco assistens eis.


Biblia SacraLiber Sapientię