Biblia SacraEpistola Ad Philippenses
1 2 3 4
[Philippenses 1]
{1:1} Paulus, et Timotheus servi Iesu Christi, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis, et diaconibus.
{1:2} Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
{1:3} Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
{1:4} semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
{1:5} super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
{1:6} Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu.
{1:7} Sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
{1:8} Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi.
{1:9} Et hoc oro ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
{1:10} ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
{1:11} repleti fructu iustitiæ per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
{1:12} Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:
{1:13} ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
{1:14} et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore Verbum Dei loqui.
{1:15} Quidam quidem et propter invidiam, et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:
{1:16} quidam ex charitate: scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
{1:17} Quidam autem ex contentione Christum annunciant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
{1:18} Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
{1:19} Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
{1:20} secundum expectationem, et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
{1:21} Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
{1:22} Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
{1:23} Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
{1:24} permanere autem in carne, necessarium propter vos.
{1:25} Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:
{1:26} ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
{1:27} Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
{1:28} et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:
{1:29} quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:
{1:30} idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

[Philippenses 2]
{2:1} Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
{2:2} implete gaudium meum ut idem sapiatis, eandem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
{2:3} nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
{2:4} non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea, quæ aliorum.
{2:5} Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
{2:6} qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
{2:7} sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
{2:8} Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
{2:9} Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:
{2:10} ut in nomine Iesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum,
{2:11} et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
{2:12} Itaque charissimi mei (sicut semper obedistis): non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
{2:13} Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
{2:14} Omnia autem facite sine murmurationibus, et hæsitationibus:
{2:15} ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ, et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
{2:16} verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
{2:17} Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
{2:18} Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
{2:19} Spero autem in Domino Iesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
{2:20} Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis solicitus sit.
{2:21} Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Iesu Christi.
{2:22} Experimentum autem eius cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
{2:23} Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
{2:24} Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
{2:25} Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem Apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos:
{2:26} quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
{2:27} Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est eius: non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
{2:28} Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
{2:29} Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et eiusmodi cum honore habetote.
{2:30} Quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id, quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

[Philippenses 3]
{3:1} De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
{3:2} Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
{3:3} Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes,
{3:4} quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
{3:5} circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem Pharisæus,
{3:6} secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela:
{3:7} Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
{3:8} Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
{3:9} et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Iesu: quæ ex Deo est iustitia in fide
{3:10} ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem Passionum illius: configuratus morti eius:
{3:11} si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis:
{3:12} non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu.
{3:13} Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quæ sunt priora, extendens meipsum,
{3:14} ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Iesu.
{3:15} Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
{3:16} Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
{3:17} Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
{3:18} Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
{3:19} quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
{3:20} Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum,
{3:21} qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia.

[Philippenses 4]
{4:1} Itaque fratres mei charissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, charissimi:
{4:2} Evodiam rogo, et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.
{4:3} Etiam rogo et te germane compar, adiuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
{4:4} Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.
{4:5} Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.
{4:6} Nihil soliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
{4:7} Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu.
{4:8} De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque iusta, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
{4:9} Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
{4:10} Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.
{4:11} Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
{4:12} Scio et humiliari, scio et abundare: (ubique et in omnibus institutus sum) et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
{4:13} Omnia possum in eo, qui me confortat.
{4:14} Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
{4:15} Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:
{4:16} quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
{4:17} Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
{4:18} Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
{4:19} Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.
{4:20} Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum: Amen.
{4:21} Salutate omnem sanctum in Christo Iesu.
{4:22} Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
{4:23} Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Philippenses