Biblia SacraEpistola Ad Timotheum Prima
1 2 3 4 5 6
[I Timotheus 1]
{1:1} Paulus Apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostræ:
{1:2} Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
{1:3} Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denunciares quibusdam ne aliter docerent,
{1:4} neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
{1:5} Finis autem præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
{1:6} A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
{1:7} volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
{1:8} Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur:
{1:9} sciens hoc quia lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
{1:10} fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
{1:11} quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
{1:12} Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:
{1:13} qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
{1:14} Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Iesu.
{1:15} Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum:
{1:16} Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
{1:17} Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
{1:18} Hoc præceptum commendo tibi fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
{1:19} habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
{1:20} ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

[I Timotheus 2]
{2:1} Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:
{2:2} pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate.
{2:3} Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
{2:4} qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
{2:5} Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus:
{2:6} qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
{2:7} in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor Gentium in fide, et veritate.
{2:8} Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione.
{2:9} Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
{2:10} sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
{2:11} Mulier in silentio discat cum omni subiectione.
{2:12} Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
{2:13} Adam enim primus formatus est: deinde Heva.
{2:14} Et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
{2:15} Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

[I Timotheus 3]
{3:1} Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
{3:2} Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
{3:3} non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum,
{3:4} sed suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
{3:5} Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
{3:6} Non neophytum: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli.
{3:7} Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
{3:8} Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
{3:9} habentes mysterium fidei in conscientia pura.
{3:10} Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
{3:11} Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
{3:12} Diaconi sint unius uxoris viri: qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
{3:13} Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Iesu.
{3:14} Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito.
{3:15} Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
{3:16} Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

[I Timotheus 4]
{4:1} Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,
{4:2} in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
{4:3} prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis, qui cognoverunt veritatem.
{4:4} Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
{4:5} sanctificatur enim per Verbum Dei, et orationem.
{4:6} Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
{4:7} Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
{4:8} Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
{4:9} Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
{4:10} In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
{4:11} Præcipe hæc, et doce.
{4:12} Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate.
{4:13} Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
{4:14} Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
{4:15} Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
{4:16} Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

[I Timotheus 5]
{5:1} Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres:
{5:2} anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate:
{5:3} Viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
{5:4} Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
{5:5} Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
{5:6} Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
{5:7} Et hoc præcipe ut irreprehensibiles sint.
{5:8} Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
{5:9} Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
{5:10} in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
{5:11} Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:
{5:12} habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.
{5:13} Simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
{5:14} Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
{5:15} Iam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
{5:16} Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
{5:17} Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
{5:18} Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
{5:19} Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
{5:20} Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
{5:21} Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis Angelis, ut hæc custodias sine præiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
{5:22} Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
{5:23} Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
{5:24} Quorundam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur.
{5:25} Similiter et facta bona manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

[I Timotheus 6]
{6:1} Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
{6:2} Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.
{6:3} Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
{6:4} superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
{6:5} conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
{6:6} Est autem quæstus magnus pietas cum sufficentia.
{6:7} Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
{6:8} Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
{6:9} Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
{6:10} Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
{6:11} Tu autem, o homo Dei hæc fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.
{6:12} Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
{6:13} Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem:
{6:14} ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
{6:15} quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
{6:16} qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum: Amen.
{6:17} Divitibus huius sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)
{6:18} bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
{6:19} thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
{6:20} O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,
{6:21} quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Timotheum Prima