Biblia Sacra: Epistola Ad Titum
[Titus 1]
{1:1} Paulus servus Dei, Apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
{1:2} in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia:
{1:3} manifestavit autem temporibus suis Verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei:
{1:4} Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Salvatore nostro.
{1:5} Huius rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea, quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi.
{1:6} Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
{1:7} Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
{1:8} sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem,
{1:9} amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere.
{1:10} Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:
{1:11} quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
{1:12} Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
{1:13} Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
{1:14} non intendentes Iudaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
{1:15} Omnia munda mundis: coinquinatis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens, et conscientia.
{1:16} Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
[Titus 2]
{2:1} Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam:
{2:2} Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
{2:3} Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
{2:4} ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
{2:5} prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis: ut non blasphemetur Verbum Dei.
{2:6} Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint.
{2:7} In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
{2:8} verbum sanum, irreprehensibile: ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis:
{2:9} Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
{2:10} non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
{2:11} Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
{2:12} erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc sæculo,
{2:13} expectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi:
{2:14} qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
{2:15} Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
[Titus 3]
{3:1} Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
{3:2} neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
{3:3} Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
{3:4} Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei:
{3:5} non ex operibus iustitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus Sancti,
{3:6} quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum:
{3:7} ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitæ æternæ.
{3:8} Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
{3:9} Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. Sunt enim inutiles, et vanæ.
{3:10} Hæreticum hominem post unam, et secundam correptionem devita:
{3:11} sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus.
{3:12} Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
{3:13} Zenam legisperitum, et Apollo solicite præmitte, ut nihil illis desit.
{3:14} Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
{3:15} Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Biblia Sacra: Epistola Ad Titum