Biblia SacraEpistola Ad Philemonem
[Philemon 1]
{1:1} Paulus vinctus Christi Iesu, et Timotheus frater: Philemoni dilecto, et adiutori nostro,
{1:2} et Appiæ sorori charissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiæ, quæ in domo tua est.
{1:3} Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
{1:4} Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
{1:5} audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Iesu, et in omnes sanctos:
{1:6} ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Iesu.
{1:7} Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
{1:8} Propter quod multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
{1:9} propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Iesu Christi:
{1:10} Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
{1:11} qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi, et tibi utilis,
{1:12} quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
{1:13} quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
{1:14} sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
{1:15} Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:
{1:16} iam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
{1:17} Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
{1:18} Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet: hoc mihi imputa.
{1:19} Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
{1:20} ita frater. Ego te fruar in Domino: Refice viscera mea in Christo.
{1:21} Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
{1:22} Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
{1:23} Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu,
{1:24} Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adiutores mei.
{1:25} Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.


Biblia SacraEpistola Ad Philemonem