Biblia SacraEpistola Joannis Secunda
[II Ioannes 1]
{1:1} Senior Electæ dominæ, et natis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui cognoverunt veritatem,
{1:2} propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.
{1:3} Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Iesu Filio Patris in veritate, et charitate.
{1:4} Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
{1:5} Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
{1:6} Et hæc est charitas, ut ambulemus secundum mandata eius. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis:
{1:7} quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.
{1:8} Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.
{1:9} Omnis, qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
{1:10} Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec AVE ei dixeritis.
{1:11} Qui enim dicit illi AVE, communicat operibus eius malignis.
{1:12} Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.
{1:13} Salutant te filii sororis tuæ Electæ.


Biblia SacraEpistola Joannis Secunda