Biblia Sacra: Epistola Joannis Tertia
[III Ioannes 1]
{1:1} Senior Gaio charissimo, quem ego diligo in veritate.
{1:2} Charissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere, sicut prospere agit anima tua.
{1:3} Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuĉ, sicut tu in veritate ambulas.
{1:4} Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
{1:5} Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
{1:6} qui testimonium reddiderunt charitati tuĉ in conspectu Ecclesiĉ: quos, benefaciens, deduces digne Deo.
{1:7} Pro nomine enim eius profecti sunt, nihil accipientes a Gentibus.
{1:8} Nos ergo debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
{1:9} Scripsissem forsitan Ecclesiĉ: sed is, qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos.
{1:10} propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quĉ facit: verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficient: neque ipse suscipit fratres: et eos, qui suscipiunt, prohibet, et de Ecclesia eiicit.
{1:11} Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.
{1:12} Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
{1:13} Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
{1:14} Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
Biblia Sacra: Epistola Joannis Tertia