[Iosue 1]
{1:1} Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:
{1:2} Moyses servus meus mortuus est: Surge, et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum, in Terram, quam ego dabo filiis Israel.
{1:3} Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
{1:4} A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
{1:5} Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.
{1:6} Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic Terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis.
{1:7} Confortare igitur, et esto robustus valde: ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
{1:8} Non recedat volumen legis huius ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
{1:9} Ecce præcipio tibi, confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.
{1:10} Præcepitque Iosue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite:
{1:11} Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Iordanem, et intrabitis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
{1:12} Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse ait:
{1:13} Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem Terram.
{1:14} Uxores vestræ, et filii, ac iumenta manebunt in Terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
{1:15} donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque Terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in Terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum.
{1:16} Responderuntque ad Iosue, atque dixerunt: Omnia, quæ præcepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus.
{1:17} Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
{1:18} Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
[Iosue 2]
{2:1} Misit igitur Iosue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate Terram, urbemque Iericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.
{2:2} Nunciatumque est regi Iericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent Terram.
{2:3} Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem Terram considerare venerunt.
{2:4} Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
{2:5} cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos.
{2:6} Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ, operuitque eos stipula lini, quæ ibi erat.
{2:7} Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Iordanis: illisque egressis statim porta clausa est.
{2:8} Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait:
{2:9} Novi quod Dominus tradiderit vobis Terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores Terræ.
{2:10} Audivimus quod siccaverit Dominus aquas Maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto: et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Iordanem: Sehon et Og, quos interfecistis.
{2:11} Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum, et in terra deorsum.
{2:12} Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,
{2:13} ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte.
{2:14} Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos. Cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
{2:15} Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim eius hærebat muro.
{2:16} Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram.
{2:17} Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos:
{2:18} si ingredientibus nobis Terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
{2:19} Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
{2:20} Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos.
{2:21} Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat. Dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
{2:22} Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
{2:23} Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi,
{2:24} atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius.
[Iosue 3]
{3:1} Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Iordanem ipse, et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies.
{3:2} Quibus evolutis, transierunt præcones per castrorum medium,
{3:3} et clamare cperunt: Quando videritis arcam fderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes:
{3:4} sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
{3:5} Dixitque Iosue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
{3:6} Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam fderis, et præcedite populum. Qui iussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
{3:7} Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
{3:8} Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fderis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquæ Iordanis, state in ea.
{3:9} Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
{3:10} Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Iebusæum, et Amorrhæum.
{3:11} Ecce, arca fderis Domini omnis terræ antecedet vos per Iordanem.
{3:12} Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
{3:13} Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Iordanis, aquæ, quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
{3:14} Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam fderis, pergebant ante eum.
{3:15} Ingressisque eis Iordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat)
{3:16} steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe, quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferiores erant, in Mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
{3:17} Populus autem incedebat contra Iericho: et sacerdotes qui portabant arcam fderis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
[Iosue 4]
{4:1} Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue:
{4:2} Elige duodecim viros singulos per singulas tribus:
{4:3} et præcipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
{4:4} Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus,
{4:5} et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, iuxta numerum filiorum Israel,
{4:6} ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
{4:7} Respondebitis eis: Defecerunt aquæ Iordanis ante arcam fderis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in æternum.
{4:8} Fecerunt ergo filii Israel sicut præcepit eis Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, iuxta numerum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
{4:9} Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam fderis: et sunt ibi usque in præsentem diem.
{4:10} Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Iosue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
{4:11} Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
{4:12} Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israel, sicut eis præceperat Moyses:
{4:13} et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Iericho.
{4:14} In die illo magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
{4:15} Dixitque ad eum:
{4:16} Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fderis, ut ascendant de Iordane.
{4:17} Qui præcepit eis, dicens: Ascendite de Iordane.
{4:18} Cumque ascendissent portantes arcam fderis Domini, et siccam humum calcare cpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
{4:19} Populus autem ascendit de Iordane, decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra Orientalem plagam urbis Iericho.
{4:20} Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis,
{4:21} et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
{4:22} Docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum,
{4:23} siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis:
{4:24} sicut fecerat prius in Mari Rubro, quod siccavit donec transiremus:
{4:25} ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
[Iosue 5]
{5:1} Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Iordanem ad Occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel.
{5:2} Eo tempore ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel.
{5:3} Fecit quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle præputiorum.
{5:4} Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: Omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus,
{5:5} qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
{5:6} per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit: donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante iuraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
{5:7} Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Iosue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
{5:8} Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
{5:9} Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in præsentem diem.
{5:10} Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase, quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho:
{5:11} et comederunt de frugibus Terræ die altero, azymos panes, et polentam eiusdem anni.
{5:12} Defecitque manna postquam comederunt de frugibus Terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus præsentis anni Terræ Chanaan.
{5:13} Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?
{5:14} Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
{5:15} Cecidit Iosue pronus in terram. Et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
{5:16} Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum.
[Iosue 6]
{6:1} Iericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.
{6:2} Dixitque Dominus ad Iosue: Ecce dedi in manu tua Iericho, et regem eius, omnesque fortes viros.
{6:3} Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
{6:4} Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in iubilæo, et præcedant arcam fderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
{6:5} Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
{6:6} Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fderis: et septem alii sacerdotes tollant septem iubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
{6:7} Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini.
{6:8} Cumque Iosue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fderis Domini,
{6:9} omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
{6:10} Præceperat autem Iosue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur: donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini.
{6:11} Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra, mansit ibi.
{6:12} Igitur Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
{6:13} et septem ex eis septem buccinas, quarum in iubileo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
{6:14} Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
{6:15} Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
{6:16} Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem:
{6:17} sitque civitas hæc anathema: et omnia quæ in ea sunt, Domino. Sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuncios quos direximus.
{6:18} Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur.
{6:19} Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris eius.
{6:20} Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat: ceperuntque civitatem,
{6:21} et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
{6:22} Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi iuramento firmastis.
{6:23} Ingressique iuvenes, eduxerunt Rahab, et parentes eius, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt.
{6:24} Urbem autem, et omnia, quæ erant in ea, succenderunt; absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt.
{6:25} Rahab vero meretricem, et domum patris eius, et omnia quæ habebat, fecit Iosue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuncios, quos miserat ut explorarent Iericho. In tempore illo, imprecatus est Iosue, dicens:
{6:26} Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Iericho. In primogenito suo fundamenta illius iaciat, et in novissimo liberorum ponat portas eius.
{6:27} Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius vulgatum est in omni terra.
[Iosue 7]
{7:1} Filii autem Israel prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Iuda, tulit aliquid de anathemate: iratusque est Dominus contra filios Israel.
{7:2} Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quæ est iuxta Bethaven, ad Orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate Terram. Qui præcepta complentes exploraverunt Hai.
{7:3} Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos?
{7:4} Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes,
{7:5} percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est.
{7:6} Iosue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israel: miseruntque pulverem super capita sua,
{7:7} et dixit Iosue: Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? Utinam ut cpimus, mansissemus trans Iordanem.
{7:8} Mi Domine Deus quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem?
{7:9} Audient Chananæi, et omnes habitatores Terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
{7:10} Dixitque Dominus ad Iosue: Surge, cur iaces pronus in terra?
{7:11} Peccavit Israel, et prævaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.
{7:12} Nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum, qui huius sceleris reus est.
{7:13} Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israel: Anathema in medio tui est Israel: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
{7:14} Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros.
{7:15} Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israel.
{7:16} Surgens itaque Iosue mane, applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iuda.
{7:17} Quæ cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi:
{7:18} cuius domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi, filii Zabdi: filii Zare de tribu Iuda.
{7:19} Et ait Iosue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
{7:20} Responditque Achan Iosue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israel, et sic et sic feci.
{7:21} Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
{7:22} Misit ergo Iosue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.
{7:23} Auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue, et ad omnes filios Israel, proieceruntque ante Dominum.
{7:24} Tollens itaque Iosue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias eius, boves et asinos, et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem: (et omnis Israel cum eo) duxerunt eos ad Vallem Achor:
{7:25} ubi dixit Iosue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel: et cuncta quæ illius erant, igne consumpta sunt.
{7:26} Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, Vallis Achor, usque hodie.
[Iosue 8]
{8:1} Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem eius, et populum, urbemque et terram.
{8:2} Faciesque urbi Hai, et regi eius, sicut fecisti Iericho, et regi illius: prædam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam.
{8:3} Surrexitque Iosue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,
{8:4} præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati.
{8:5} Ego autem, et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus:
{8:6} donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius.
{8:7} Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
{8:8} Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut iussi.
{8:9} Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel, et Hai, ad Occidentalem plagam urbis Hai: Iosue autem nocte illa in medio mansit populi,
{8:10} surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum.
{8:11} Cumque venissent, et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad Septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media.
{8:12} Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis:
{8:13} omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis Occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Iosue nocte illa, et stetit in vallis medio.
{8:14} Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ.
{8:15} Iosue vero, et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.
{8:16} At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,
{8:17} et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israel (sicut eruperant aperta oppida relinquentes,)
{8:18} dixit Dominus ad Iosue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.
{8:19} Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant, surrexerunt confestim: et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.
{8:20} Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi, qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
{8:21} Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
{8:22} Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire cperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,
{8:23} regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Iosue.
{8:24} Igitur omnibus interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem.
{8:25} Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai.
{8:26} Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
{8:27} Iumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut præceperat Dominus Iosue.
{8:28} Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum:
{8:29} regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Iosue, et deposuerunt cadaver eius de cruce: proieceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem.
{8:30} Tunc ædificavit Iosue altare Domino Deo Israel in monte Hebal:
{8:31} sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi: Altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.
{8:32} Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israel.
{8:33} Omnis autem populus, et maiores natu, ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fderis Domini, ut advena ita et indigena. Media pars eorum iuxta montem Garizim, et media iuxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israel.
{8:34} Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine.
{8:35} Nihil ex his, quæ Moyses iusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.
[Iosue 9]
{9:1} Quibus auditis, cuncti reges trans Iordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant iuxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Iebusæus
{9:2} congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo, eademque sententia.
{9:3} At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quæ fecerat Iosue, Iericho et Hai:
{9:4} et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,
{9:5} calceamentaque perantiqua quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti:
{9:6} perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israeli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israel ad eos, atque dixerunt:
{9:7} Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fdus inire vobiscum.
{9:8} At illi ad Iosue, Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Iosue ait: Qui nam estis vos? Et unde venistis?
{9:9} Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ eius, cuncta quæ fecit in Ægypto,
{9:10} et duobus regibus Amorrhæorum qui fuerunt trans Iordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth:
{9:11} dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terræ nostræ: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus, fdus inite nobiscum.
{9:12} En, panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.
{9:13} Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viæ trita sunt, et pene consumpta.
{9:14} Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.
{9:15} Fecitque Iosue cum eis pacem, et inito fdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis iuraverunt eis.
{9:16} Post dies autem tres initi fderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.
{9:17} Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
{9:18} Et non percusserunt eos, eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.
{9:19} Qui responderunt eis: Iuravimus illis in nomine Domini Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere.
{9:20} Sed hoc faciemus eis: Reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus:
{9:21} sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis ligna cædant, aquasque comportent. Quibus hæc loquentibus:
{9:22} vocavit Gabaonitas Iosue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis?
{9:23} Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei.
{9:24} Qui responderunt: Nunciatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem Terram, et disperderet cunctos habitatores eius. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
{9:25} Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.
{9:26} Fecit ergo Iosue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur.
{9:27} Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco, quem Dominus elegisset.
[Iosue 10]
{10:1} Quæ cum audisset Adonisedec rex Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai, et regi illius) et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israel, et essent fderati eorum,
{10:2} timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et maior oppido Hai, omnesque bellatores eius fortissimi.
{10:3} Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:
{10:4} Ad me ascendite, et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Iosue, et ad filios Israel.
{10:5} Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
{10:6} Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis.
{10:7} Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
{10:8} Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit.
{10:9} Irruit itaque Iosue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis:
{10:10} Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Beth horon, et percussit usque Azeca et Maceda.
{10:11} Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Beth horon, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel.
{10:12} Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis, et Luna contra vallem Aialon.
{10:13} Steteruntque Sol et Luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro iustorum? Stetit itaque Sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
{10:14} Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel.
{10:15} Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalæ.
{10:16} Fugerant enim quinque reges, et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
{10:17} Nunciatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
{10:18} Qui præcepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant:
{10:19} vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.
{10:20} Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi, qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
{10:21} Reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
{10:22} Præcepitque Iosue, dicens: Aperite os speluncæ, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.
{10:23} Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon.
{10:24} Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subiectorum colla pedibus calcarent,
{10:25} rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis, confortamini et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
{10:26} Percussitque Iosue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum.
{10:27} Cumque occumberet Sol, præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens.
{10:28} Eodem quoque die Macedam cepit Iosue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores eius: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho.
{10:29} Transivit autem cum omni Israel de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam:
{10:30} quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israel: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores eius. Non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Iericho.
{10:31} De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel: et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam.
{10:32} Tradiditque Dominus Lachis in manus Israel, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
{10:33} Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem.
{10:34} Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,
{10:35} atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas, quæ erant in ea iuxta omnia quæ fecerat Lachis.
{10:36} Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam:
{10:37} cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque eius, et omnia oppida regionis illius, universasque animas, quæ in ea fuerant commoratæ: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio.
{10:38} Inde reversus in Dabir,
{10:39} cepit eam atque vastavit: regem quoque eius atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
{10:40} Percussit itaque Iosue omnem Terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israel,
{10:41} a Cadesbarne usque Gazam. Omnem Terram Gosen usque Gabaon,
{10:42} universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israel pugnavit pro eo.
{10:43} Reversusque est cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
[Iosue 11]
{11:1} Quæ cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph:
{11:2} ad reges quoque Aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare:
{11:3} Chananæum quoque ab Oriente et Occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Iebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in Terra Maspha.
{11:4} Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quæ est in littore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis.
{11:5} Conveneruntque omnes reges isti in unum ad Aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
{11:6} Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
{11:7} Venitque Iosue, et omnis exercitus cum eo adversus illos ad Aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
{11:8} tradiditque illos Dominus in manus Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et Aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad Orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias:
{11:9} fecitque sicut præceperat ei Dominus, equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
{11:10} Reversusque statim cepit Asor: et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat.
{11:11} Percussitque omnes animas, quæ ibidem morabantur: non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.
{11:12} Et omnes per circuitum civitates, regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini.
{11:13} Absque urbibus, quæ erant in collibus, et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israel: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
{11:14} Omnemque prædam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis.
{11:15} Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Iosue, et ille universa complevit: non præteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod iusserat Dominus Moysi.
{11:16} Cepit itaque Iosue omnem Terram montanam, et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et Occidentalem plagam, montemque Israel, et campestria eius:
{11:17} et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
{11:18} Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
{11:19} Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israel, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit.
{11:20} Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi.
{11:21} In illo tempore venit Iosue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Iuda et Israel, urbesque eorum delevit.
{11:22} Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in Terra filiorum Israel: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
{11:23} Cepit ergo Iosue omnem Terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas. Quievitque Terra a præliis.
[Iosue 12]
{12:1} Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt Terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem Orientalem plagam, quæ respicit solitudinem.
{12:2} Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
{12:3} Et a solitudine usque ad Mare Ceneroth contra Orientem, et usque ad Mare deserti, quod est mare salsissimum, ad Orientalem plagam per viam quæ ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quæ subiacet Asedoth, Phasga.
{12:4} Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
{12:5} Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.
{12:6} Moyses famulus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque Terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse.
{12:7} Hi sunt reges Terræ, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad Occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem, cuius pars ascendit in Seir: tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,
{12:8} tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus et Pherezæus, Hevæus et Iebusæus.
{12:9} Rex Iericho unus: rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus:
{12:10} rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,
{12:11} rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,
{12:12} rex Eglon unus, rex Gazer unus,
{12:13} rex Dabir unus, rex Gader unus,
{12:14} rex Herma unus, rex Hered unus,
{12:15} rex Lebna unus, rex Odullam unus,
{12:16} rex Maceda unus, rex Bethel unus,
{12:17} rex Taphua unus, rex Opher unus,
{12:18} rex Aphec unus, rex Saron unus,
{12:19} rex Madon unus, rex Asor unus,
{12:20} rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
{12:21} rex Thenac unus, rex Mageddo unus,
{12:22} rex Cades unus, rex Iachanan Carmeli unus,
{12:23} rex Dor, et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus,
{12:24} rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
[Iosue 13]
{13:1} Iosue senex, provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est:
{13:2} omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.
{13:3} A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra Aquilonem: Terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.
{13:4} Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis Terra Chanaan, et Maara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorrhæi,
{13:5} eiusque confinia. Libani quoque regio contra Orientem a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath.
{13:6} Omnium qui habitant in monte a Libano usque ad Aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem hereditatis Israel, sicut præcepi tibi.
{13:7} Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,
{13:8} cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis, ad orientalem plagam.
{13:9} Ab Aroer, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon:
{13:10} et cunctas civitates Sehon, regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon usque ad terminos filiorum Ammon:
{13:11} et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
{13:12} omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit.
{13:13} Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati: et habitaverunt in medio Israel usque in præsentem diem.
{13:14} Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israel, ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi.
{13:15} Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas.
{13:16} Fuitque terminus eorum ab Aroer, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle eiusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba,
{13:17} et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque, et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
{13:18} et Iassa, et Cedimoth, et Mephaath,
{13:19} et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
{13:20} Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
{13:21} et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores Terræ.
{13:22} Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris interfectis.
{13:23} Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
{13:24} Deditque Moyses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem, cuius hæc divisio est.
{13:25} Terminus Iaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroer, quæ est contra Rabba:
{13:26} et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim: et a Manaim usque ad terminos Dabir:
{13:27} in valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: huius quoque finis, Iordanis est usque ad extremam partem maris Cenereth trans Iordanem ad orientalem plagam.
{13:28} Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates, et villæ earum.
{13:29} Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem,
{13:30} cuius hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida:
{13:31} et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir iuxta cognationes suas.
{13:32} Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad Orientalem plagam.
{13:33} Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio eius, ut locutus est illi.
[Iosue 14]
{14:1} Hoc est, quod possederunt filii Israel in Terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israel:
{14:2} sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui.
{14:3} Duabus enim tribubus, et dimidiæ dederat Moyses trans Iordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos:
{14:4} sed in eorum successerunt locum filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitæ aliam in Terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.
{14:5} Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel, et diviserunt Terram.
{14:6} Accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Iephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.
{14:7} Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem Terram, nunciavique ei quod mihi verum videbatur.
{14:8} Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
{14:9} Iuravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum.
{14:10} Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum,
{14:11} sic valens, ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.
{14:12} Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos: sicut promisit mihi.
{14:13} Benedixitque ei Iosue: et tradidit ei Hebron in possessionem.
{14:14} Atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Iephone Cenezæo usque in præsentem diem: quia secutus est Dominum Deum Israel.
{14:15} Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et Terra cessavit a præliis.
[Iosue 15]
{15:1} Igitur sors filiorum Iudæ per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
{15:2} Initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quæ respicit Meridiem.
{15:3} Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
{15:4} atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem Ægypti: eruntque termini eius mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.
{15:5} Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quæ respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis fluvium.
{15:6} Ascenditque terminus in Beth-hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben.
{15:7} Et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur Fons Solis: et erunt exitus eius ad Fontem Rogel.
{15:8} Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusæi ad Meridiem, hæc est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem.
{15:9} Pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
{15:10} Et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
{15:11} Et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra Occidentem fine concluditur.
{15:12} Hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
{15:13} Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
{15:14} Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
{15:15} Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
{15:16} Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
{15:17} Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
{15:18} Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit?
{15:19} At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
{15:20} Hæc est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
{15:21} Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur,
{15:22} et Cyna et Dimona et Adada,
{15:23} et Cades, et Asor, et Iethnam,
{15:24} Ziph et Telem et Baloth,
{15:25} Asor nova et Carioth Hesron, hæc est Asor,
{15:26} Amam, Sama, et Molada,
{15:27} et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
{15:28} et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
{15:29} et Baala et Iim et Esem,
{15:30} et Eltholad et Cesil et Harma,
{15:31} et Siceleg et Medemena et Sensenna,
{15:32} Lebaoth et Selim et Aen et Remon. Omnes civitates vigintinovem, et villæ earum.
{15:33} In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
{15:34} et Zanoe et Ængannim et Taphua et Enaim,
{15:35} et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca,
{15:36} et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et villæ earum.
{15:37} Sanan et Hadassa et Magdalgad,
{15:38} Delean et Masepha et Iecthel,
{15:39} Lachis et Bascath et Eglon,
{15:40} Chebbon et Leheman et Cethlis,
{15:41} et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum.
{15:42} Labana et Ether et Asan,
{15:43} Iephtha et Esna et Nesib,
{15:44} et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
{15:45} Accaron cum vicis et villulis suis.
{15:46} Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos eius.
{15:47} Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus eius.
{15:48} Et in monte: Samir et Iether et Socoth,
{15:49} et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir:
{15:50} Anab et Istemo et Anim,
{15:51} Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum.
{15:52} Arab et Ruma et Esaan,
{15:53} et Ianum et Beththaphua et Apheca,
{15:54} Athmatha et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum.
{15:55} Maon et Carmel et Ziph et Iota,
{15:56} Iezrael et Iucadam et Zanoe,
{15:57} Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem, et villæ earum.
{15:58} Halhul, et Besur, et Gedor,
{15:59} Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villæ earum.
{15:60} Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum.
{15:61} In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
{15:62} et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
{15:63} Iebusæum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusæus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in præsentem diem.
[Iosue 16]
{16:1} Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab Oriente: solitudo quæ ascendit de Iericho ad montem Bethel:
{16:2} et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth.
{16:3} Et descendit ad Occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno:
{16:4} possederuntque filii Ioseph, Manasses et Ephraim.
{16:5} Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Ataroth addar usque Beth horon superiorem.
{16:6} Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Ianoe.
{16:7} Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem.
{16:8} De Taphua pertransit contra mare in Vallem Arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
{16:9} Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.
{16:10} Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
[Iosue 17]
{17:1} Cecidit autem sors tribui Manasse: (ipse enim est primogenitus Ioseph) Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
{17:2} et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares, per cognationes suas.
{17:3} Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solæ filiæ: quarum ista sunt nomina, Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
{17:4} Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Iosue filii Nun, et principum dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
{17:5} Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque Terra Galaad et Basan trans Iordanem.
{17:6} Filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
{17:7} Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem: et egreditur ad dexteram iuxta habitatores Fontis Taphuæ.
{17:8} Etenim in sorte Manasse ceciderat Terra Taphuæ, quæ est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
{17:9} Descenditque terminus Vallis Arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quæ in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab Aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare:
{17:10} ita ut possessio Ephraim sit ab Austro, et ab Aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et coniungantur sibi in tribu Aser ab Aquilone, et in tribu Issachar ab Oriente.
{17:11} Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi eius, et Ieblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
{17:12} Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed cpit Chananæus habitare in terra sua.
{17:13} Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananæos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
{17:14} Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?
{17:15} Ad quos Iosue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in Terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
{17:16} Cui responderunt filii Ioseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant in terra campestri, in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, et Iezrael mediam possidens vallem.
{17:17} Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnæ fortitudinis, non habebis sortem unam,
{17:18} sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
[Iosue 18]
{18:1} Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis Terra subiecta.
{18:2} Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.
{18:3} Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
{18:4} Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant Terram, et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint.
{18:5} Dividite vobis Terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Ioseph ab Aquilone.
{18:6} Mediam inter hos Terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:
{18:7} quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad Orientalem plagam: quas dedit eis Moyses famulus Domini.
{18:8} Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Iosue, dicens: Circuite Terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
{18:9} Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
{18:10} Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque Terram filiis Israel in septem partes.
{18:11} Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent Terram inter filios Iuda et filios Ioseph.
{18:12} Fuitque terminus eorum contra Aquilonem a Iordane: pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagæ, et inde contra Occidentem ad montana conscendens, et perveniens ad solitudinem Bethaven,
{18:13} atque pertransiens iuxta Luzam ad Meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth addar in montem, qui est ad Meridiem Beth horon inferioris:
{18:14} Et inclinatur circuiens contra mare ad Meridiem montis qui respicit Beth horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. Hæc est plaga contra mare, ad Occidentem.
{18:15} A Meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
{18:16} Descenditque in partem montis, qui respicit Vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte Vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, Vallem Ennom) iuxta latus Iebusæi ad Austrum: et pervenit ad Fontem Rogel,
{18:17} transiens ad Aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, Fontem Solis:
{18:18} et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione Ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere Aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,
{18:19} et prætergreditur contra Aquilonem Beth hagla: suntque exitus eius contra linguam maris salsissimi ab Aquilone in fine Iordanis ad australem plagam:
{18:20} qui est terminus illius ab Oriente. Hæc est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
{18:21} Fueruntque civitates eius, Iericho et Beth hagla et Vallis Casis,
{18:22} Beth Araba et Samaraim et Bethel,
{18:23} et Avim et Aphara et Ophera,
{18:24} villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum.
{18:25} Gabaon et Rama et Beroth,
{18:26} et Mesphe et Caphara et Amosa,
{18:27} et Recem, Iarephel, et Tharela,
{18:28} et Sela, Eleph, et Iebus, quæ est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
[Iosue 19]
{19:1} Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hereditas eorum
{19:2} in medio possessionis filiorum Iuda: Bersabee et Sabee et Molada,
{19:3} et Hasersual, Bala et Asem,
{19:4} et Eltholad, Bethul et Harma,
{19:5} et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa,
{19:6} et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim, et villæ earum.
{19:7} Ain et Remmon et Athar et Asan: civitates quattuor, et villæ earum:
{19:8} omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Hæc est hereditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas,
{19:9} in possessione et funiculo filiorum Iuda: quia maior erat, et idcirco filii Simeon possederunt in medio hereditatis eorum.
{19:10} Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.
{19:11} Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Ieconam.
{19:12} Et revertitur de Sared contra Orientem in fines Ceseleththabor: et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Iaphie.
{19:13} Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethhepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.
{19:14} Et circuit ad Aquilonem Hanathon: suntque egressus eius Vallis Iephthael,
{19:15} et Cateth et Naalol et Semeron et Ierala et Bethlehem: civitates duodecim, et villæ earum.
{19:16} Hæc est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
{19:17} Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas.
{19:18} Fuitque eius hereditas Iezrael et Casaloth et Sunem
{19:19} et Hapharaim et Seon, et Anaharath
{19:20} et Rabboth et Cesion, Abes,
{19:21} et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses.
{19:22} Et pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames: eruntque exitus eius Iordanis: civitates sedecim, et villæ earum.
{19:23} Hæc est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes, et viculi earum.
{19:24} Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas:
{19:25} fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph
{19:26} et Elmelech et Amaad et Messal: et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath.
{19:27} Ac revertitur contra orientem Bethdagon: et pertransit usque Zabulon et Vallem Iephthael contra Aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad lævam Cabul,
{19:28} et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam.
{19:29} Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus eius in mare de funiculo Achziba:
{19:30} et Amma et Aphec et Rohob: civitates viginti duæ, et villæ earum.
{19:31} Hæc est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.
{19:32} Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas:
{19:33} et cpit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quæ est Neceb, et Iebnael usque Lecum: et egressus eorum usque ad Iordanem:
{19:34} revertiturque terminus contra Occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra Meridiem, et in Aser contra Occidentem, et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis.
{19:35} Civitates munitissimæ, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth,
{19:36} et Edema et Arama, Asor
{19:37} et Cedes et Edrai, Enhasor
{19:38} et Ieron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem, et villæ earum.
{19:39} Hæc est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
{19:40} Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:
{19:41} et fuit terminus possessionis eius Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis.
{19:42} Selebin et Aialon et Iethela,
{19:43} Elon et Themna et Acron,
{19:44} Elthece, Gebbethon et Balaath,
{19:45} et Iud et Bane et Barach et Gethremmon:
{19:46} et Meiarcon et Arecon, cum termino qui respicit Ioppen,
{19:47} et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen eius Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.
{19:48} Hæc est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.
{19:49} Cumque complesset sorte dividere Terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Iosue filio Nun in medio sui,
{19:50} iuxta præceptum Domini, urbem quam postulavit, Thamnath Saraa in monte Ephraim: et ædificavit civitatem, habitavitque in ea.
{19:51} Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et principes familiarum, ac tribuum filiorum Israel in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii, partitique sunt Terram.
[Iosue 20]
{20:1} Et locutus est Dominus ad Iosue, dicens: Loquere filiis Israel, et dic eis:
{20:2} Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi;
{20:3} ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius: et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis:
{20:4} cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea, quæ se comprobent innocentem: sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.
{20:5} Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus eius: quia ignorans percussit proximum eius, nec ante biduum, triduumve eius probatur inimicus.
{20:6} Et habitabit in civitate illa, donec stet ante iudicium causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
{20:7} Decreveruntque Cedes in Galilæa montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Iuda.
{20:8} Et trans Iordanem contra Orientalem plagam Iericho, statuerunt Bosor, quæ sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
{20:9} Hæ civitates constitutæ sunt cunctis filiis Israel, et advenis, qui habitabant inter eos: ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
[Iosue 21]
{21:1} Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Iosue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel:
{21:2} locutique sunt ad eos in Silo Terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda iumenta.
{21:3} Dederuntque filii Israel de possessionibus suis iuxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
{21:4} Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda, et Simeon, et Beniamin, civitates tredecim:
{21:5} Et reliquis filiorum Caath, id est, Levitis, qui superfuerant de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
{21:6} Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim.
{21:7} Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
{21:8} Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
{21:9} De tribubus filiorum Iuda et Simeon dedit Iosue civitates: quarum ista sunt nomina,
{21:10} filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est)
{21:11} Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Iuda, et suburbana eius per circuitum.
{21:12} Agros vero, et villas eius dederat Caleb filio Iephone ad possidendum.
{21:13} Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana eius: et Lobnam cum suburbanis suis:
{21:14} et Iether, et Esthemo,
{21:15} et Holon, et Dabir,
{21:16} et Ain, et Ieta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
{21:17} De tribu autem filiorum Beniamin, Gabaon, et Gabæ,
{21:18} et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quattuor.
{21:19} Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
{21:20} Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis hæc est data possessio.
{21:21} De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
{21:22} et Cibsaim et Beth horon, cum suburbanis suis, civitates quattuor.
{21:23} De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,
{21:24} et Aialon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quattuor.
{21:25} Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis civitates duæ.
{21:26} Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.
{21:27} Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
{21:28} Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
{21:29} et Iaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quattuor.
{21:30} De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
{21:31} et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quattuor.
{21:32} De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
{21:33} Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
{21:34} Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Iecnam et Cartha
{21:35} et Damna et Naalol, civitates quattuor cum suburbanis suis.
{21:36} De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Iaser et Iethson et Mephaath, civitates quattuor cum suburbanis suis.
{21:37} De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Iazer, civitates quattuor cum suburbanis suis.
{21:38} Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
{21:39} Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadragintaocto
{21:40} cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.
{21:41} Deditque Dominus Deus Israeli omnem Terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
{21:42} Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
{21:43} Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
[Iosue 22]
{22:1} Eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,
{22:2} dixitque ad eos: Fecistis omnia quæ præcepit vobis Moyses famulus Domini: mihi quoque in omnibus obedistis,
{22:3} nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.
{22:4} Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est: revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem:
{22:5} ita dumtaxat, ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
{22:6} Benedixitque eis Iosue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
{22:7} Dimidiæ autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediæ, quæ superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad Occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,
{22:8} dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris.
{22:9} Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo, quæ sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad Terram possessionis suæ, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi.
{22:10} Cumque venissent ad tumulos Iordanis in Terram Chanaan, ædificaverunt iuxta Iordanem altare infinitæ magnitudinis.
{22:11} Quod cum audissent filii Israel, et ad eos certi nuncii detulissent ædificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, altare in Terra Chanaan, super Iordanis tumulos, contra filios Israel:
{22:12} convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.
{22:13} Et interim miserunt ad illos in Terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,
{22:14} et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.
{22:15} Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse in Terram Galaad, dixeruntque ad eos:
{22:16} Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum Deum Israel, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?
{22:17} An parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in præsentem diem macula huius sceleris in nobis permanet? Multique de populo corruerunt.
{22:18} Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israel ira eius desæviet.
{22:19} Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestræ, transite ad Terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino, et a nostro consortio non recedatis, ædificato altari præter altare Domini Dei nostri.
{22:20} Nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira eius incubuit? Et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
{22:21} Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse principibus legationis Israel:
{22:22} Fortissimus Deus Dominus, Fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israel simul intelliget: si prævaricationis animo, hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti:
{22:23} et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quærat et iudicet:
{22:24} et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel?
{22:25} Terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Iordanem fluvium: et idcirco partem non habetis in Domino. Et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,
{22:26} et diximus: Extruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,
{22:27} sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et iuris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias: et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino.
{22:28} Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.
{22:29} Absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino, et eius vestigia relinquamus, extructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, præter altare Domini Dei nostri, quod extructum est ante tabernaculum eius.
{22:30} Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, libentissime susceperunt.
{22:31} Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a prævaricatione hac, et liberastis filios Israel de manu Domini.
{22:32} Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de Terra Galaad, finium Chanaan ad filios Israel, et retulit eis.
{22:33} Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent Terram possessionis eorum.
{22:34} Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad altare, quod extruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.
[Iosue 23]
{23:1} Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israeli, subiectis in gyro nationibus universis, et Iosue iam longævo, et persenilis ætatis:
{23:2} vocavit Iosue omnem Israelem, maioresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris ætatis sum:
{23:3} vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quo modo pro vobis ipse pugnaverit:
{23:4} et nunc quia vobis sorte divisit omnem Terram, ab Orientali parte Iordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes:
{23:5} Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis Terram, sicut vobis pollicitus est.
{23:6} Tantum confortamini, et estote soliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram:
{23:7} ne postquam intraveritis ad Gentes, quæ inter vos futuræ sunt, iuretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos:
{23:8} sed adhæreatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc.
{23:9} Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
{23:10} Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
{23:11} Hoc tantum diligentissime præcavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum.
{23:12} Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare:
{23:13} iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de Terra hac optima, quam tradidit vobis.
{23:14} En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.
{23:15} Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de Terra hac optima, quam tradidit vobis,
{23:16} eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac Terra optima, quam tradidit vobis.
[Iosue 24]
{24:1} Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit maiores natu, ac principes, et iudices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini:
{24:2} et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham, et Nachor: servieruntque diis alienis.
{24:3} Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus: et adduxi eum in Terram Chanaan: multiplicavique semen eius,
{24:4} et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Iacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Iacob vero, et filii eius descenderunt in Ægyptum.
{24:5} Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis atque portentis.
{24:6} Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad Mare Rubrum.
{24:7} Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:
{24:8} et introduxi vos in Terram Amorrhæi, qui habitabat trans Iordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis Terram eorum, atque interfecistis eos.
{24:9} Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis:
{24:10} et ego nolui audire eum, sed econtrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu eius.
{24:11} Transistisque Iordanem, et venistis ad Iericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius, Amorrhæus, et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Iebusæus: et tradidi illos in manus vestras.
{24:12} Misique ante vos crabrones: et eieci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo.
{24:13} Dedique vobis Terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis: vineas et oliveta, quæ non plantastis.
{24:14} Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino.
{24:15} Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum Terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
{24:16} Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
{24:17} Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros de Terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus.
{24:18} Et eiecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem Terræ, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
{24:19} Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus, et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
{24:20} Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis præstiterit bona.
{24:21} Dixitque populus ad Iosue: Nequaquam ita ut loqueris, erit, sed Domino serviemus.
{24:22} Et Iosue ad populum, Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes.
{24:23} Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.
{24:24} Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis eius.
{24:25} Percussit ergo Iosue in die illo fdus, et proposuit populo præcepta atque iudicia in Sichem.
{24:26} Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in Sanctuario Domini:
{24:27} et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
{24:28} Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
{24:29} Et post hæc mortuus est Iosue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum:
{24:30} sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a Septentrionali parte montis Gaas.
{24:31} Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israel.
{24:32} Ossa quoque Ioseph, quæ tulerant filii Israel de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Ioseph.
{24:33} Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii eius, quæ data est ei in monte Ephraim.