Biblia SacraLiber Ruth
1 2 3 4
[Ruth 1]
{1:1} In diebus unius iudicis, quando iudices prĉerant, facta est fames in Terra. Abiitque homo de Bethlehem Iuda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua, ac duobus liberis.
{1:2} Ipse vocabatur Elimelech, et uxor eius Noemi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathĉi de Bethlehem Iuda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.
{1:3} Et mortuus est Elimelech maritus Noemi: remansitque ipsa cum filiis.
{1:4} Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,
{1:5} et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
{1:6} Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
{1:7} Egressa est itaque de loco peregrinationis suĉ, cum utraque nuru: et iam in via revertendi posita in Terram Iuda,
{1:8} dixit ad eas: Ite in domum matris vestrĉ, faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum.
{1:9} Det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturĉ estis. Et osculata est eas. Quĉ elevata voce flere cœperunt,
{1:10} et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum.
{1:11} Quibus illa respondit: Revertimini filiĉ meĉ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?
{1:12} Revertimini filiĉ meĉ, et abite: iam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo coniugali. Etiam si possem hac nocte concipere, et parere filios,
{1:13} si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulĉ quam nubatis. Nolite, quĉso, filiĉ meĉ: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
{1:14} Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt, Orpha osculata est socrum, ac reversa est: Ruth adhĉsit socrui suĉ.
{1:15} Cui dixit Noemi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
{1:16} Quĉ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam: et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.
{1:17} Quĉ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturĉ. Hĉc mihi faciat Dominus, et hĉc addat, si non sola mors me et te separaverit.
{1:18} Videns ergo Noemi, quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere:
{1:19} profectĉque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hĉc est illa Noemi.
{1:20} Quibus ait: Ne vocetis me Noemi (id est, pulchram) sed vocate me Mara (id est, amaram) quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
{1:21} Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens?
{1:22} Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suĉ: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.

[Ruth 2]
{2:1} Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz.
{2:2} Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si iubes, vadam in agrum, et colligam spicas quĉ fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patris familias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade filia mea.
{2:3} Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
{2:4} Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus.
{2:5} Dixitque Booz iuveni, qui messoribus prĉerat: Cuius est hĉc puella?
{2:6} Cui respondit: Hĉc est Moabitis, quĉ venit cum Noemi, de regione Moabitide,
{2:7} et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est.
{2:8} Et ait Booz ad Ruth: Audi filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed iungere puellis meis,
{2:9} et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt.
{2:10} Quĉ cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?
{2:11} Cui ille respondit: Nunciata sunt mihi omnia, quĉ feceris socrui tuĉ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.
{2:12} Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti, et sub cuius confugisti alas.
{2:13} Quĉ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillĉ tuĉ, quĉ non sum similis unius puellarum tuarum.
{2:14} Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias.
{2:15} Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Prĉcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam:
{2:16} et de vestris quoque manipulis proiicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat.
{2:17} Collegit ergo in agro usque ad vesperam: et quĉ collegerat virga cĉdens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios.
{2:18} Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suĉ: insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.
{2:19} Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.
{2:20} Cui respondit Noemi: Benedictus sit a Domino: quoniam eandem gratiam, quam prĉbuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait: Propinquus noster est homo.
{2:21} Et Ruth, Hoc quoque, inquit, prĉcepit mihi, ut tamdiu messoribus eius iungerer, donec omnes segetes meterentur.
{2:22} Cui dixit socrus: Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi.
{2:23} Iuncta est itaque puellis Booz: et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur.

[Ruth 3]
{3:1} Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quĉram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi.
{3:2} Booz iste, cuius puellis in agro iuncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.
{3:3} Lavare igitur, et undere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream. Non te videat homo, donec esum potumque finierit.
{3:4} Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et proiicies te, et ibi iacebis: ipse autem dicet tibi quid agere debeas.
{3:5} Quĉ respondit: Quidquid prĉceperis, faciam.
{3:6} Descenditque in aream, et fecit omnia, quĉ sibi imperaverat socrus.
{3:7} Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio a pedibus eius, se proiecit.
{3:8} Et ecce, nocte iam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem iacentem ad pedes suos,
{3:9} et ait illi: Quĉ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es.
{3:10} Et ille, Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta iuvenes pauperes, sive divites.
{3:11} Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meĉ, mulierem te esse virtutis.
{3:12} Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
{3:13} Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis iure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.
{3:14} Dormivit itaque ad pedes eius, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris.
{3:15} Et rursum, Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quĉ portans ingressa est civitatem,
{3:16} et venit ad socrum suam. Quĉ dixit ei: Quid egisti filia? Narravitque ei omnia, quĉ sibi fecisset homo.
{3:17} Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam.
{3:18} Dixitque Noemi: Expecta filia donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo nisi compleverit quod locutus est.

[Ruth 4]
{4:1} Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum prĉterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
{4:2} Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic.
{4:3} Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noemi, quĉ reversa est de regione Moabitide:
{4:4} quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere iure propinquitatis: eme, et posside. Sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es: et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
{4:5} Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quĉ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua.
{4:6} Qui respondit: Cedo iuri propinquitatis: neque enim posteritatem familiĉ meĉ delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
{4:7} Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut si quando alter alteri suo iuri cedebat: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo. Hoc erat testmonium cessionis in Israel.
{4:8} Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.
{4:9} At ille maioribus natu, et universo populo, Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quĉ fuerunt Elimelech; et Chelion, et Mahalon, tradente Noemi:
{4:10} et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis.
{4:11} Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quĉ ingreditur domum tuam, sicut Rachel, et Liam, quĉ ĉdificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:
{4:12} fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudĉ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.
{4:13} Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.
{4:14} Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiĉ tuĉ, et vocaretur nomen eius in Israel.
{4:15} Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est, quĉ te diligit: et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
{4:16} Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulĉ fungebatur officio.
{4:17} Vicinĉ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen eius Obed: hic est pater Isai, patris David.
{4:18} Hĉ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,
{4:19} Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
{4:20} Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,
{4:21} Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
{4:22} Obed genuit Isai, Isai genuit David.


Biblia SacraLiber Ruth