Biblia Sacra: Canticum Canticorum Salomonis
[Canticum Canticorum Salomonis 1]
{1:1} Osculetur me osculo oris sui.
{1:2} Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis.
{1:3}Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulĉ dilexerunt te. Trahe me.
{1:4} Post te curremus in odorem unguentorum tuorum.
{1:5} Introduxit me rex in cellaria sua.
{1:6} Exultabimus et lĉtabimur in te, memores uberum tuorum super vinum.
{1:7} Recti diligunt te.
{1:8} Nigra sum, sed formosa, filiĉ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
{1:9} Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
{1:10} Filii matris meĉ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
{1:11} Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
{1:12} Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hdos tuos iuxta tabernacula pastorum.
{1:13} Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
{1:14} Pulchrĉ sunt genĉ tuĉ sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
{1:15} Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
{1:16} Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
{1:17} Fasciculus myrrhĉ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
{1:18} Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
{1:19} Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
{1:20} Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus.
{1:21} Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
[Canticum Canticorum Salomonis 2]
{2:1} Ego flos campi, et lilium convallium.
{2:2} Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
{2:3} Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo.
{2:4} Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
{2:5} Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.
{2:6} Lĉva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
{2:7} Adiuro vos filiĉ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
{2:8} Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:
{2:9} similis est dilectus meus capreĉ, hinnuloque cervorum.
{2:10} En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
{2:11} En dilectus meus loquitur mihi:
{2:12} Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
{2:13} Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.
{2:14} Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:
{2:15} ficus protulit grossos suos: vineĉ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
{2:16} columba mea in foraminibus petrĉ, in caverna maceriĉ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
{2:17} Capite nobis vulpes parvulas, quĉ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
{2:18} Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia donec aspiret dies, et inclinentur umbrĉ.
{2:19} Revertere: similis esto, dilecte mi, capreĉ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
[Canticum Canticorum Salomonis 3]
{3:1} In lectulo meo per noctes quĉsivi quem diligit anima mea: quĉsivi illum, et non inveni.
{3:2} Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quĉram quem diligit anima mea: quĉsivi illum, et non inveni.
{3:3} Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea, vidistis?
{3:4} Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meĉ, et in cubiculum genetricis meĉ.
{3:5} Adiuro vos filiĉ Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
{3:6} Quĉ est ista, quĉ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhĉ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?
{3:7} En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel:
{3:8} omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
{3:9} Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani:
{3:10} columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit propter filias Ierusalem:
{3:11} Egredimini et videte filiĉ Sion regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lĉtitiĉ cordis eius.
[Canticum Canticorum Salomonis 4]
{4:1} Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quĉ ascenderunt de monte Galaad.
{4:2} Dentes tui sicut greges tonsarum, quĉ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis ftibus, et sterilis non est inter eas.
{4:3} Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali Punici, ita genĉ tuĉ, absque eo, quod intrinsecus latet.
{4:4} Sicut turris David collum tuum, quĉ ĉdificata est cum propugnaculis: mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium.
{4:5} Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreĉ gemelli, qui pascuntur in liliis,
{4:6} donec aspiret dies, et inclinentur umbrĉ, vadam ad montem myrrhĉ, et ad collem thuris.
{4:7} Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te.
{4:8} Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
{4:9} Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
{4:10} Quam pulchrĉ sunt mammĉ tuĉ soror mea sponsa! Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
{4:11} Favus distillans labia tua sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
{4:12} Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
{4:13} Emissiones tuĉ paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo,
{4:14} nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
{4:15} Fons hortorum: puteus aquarum viventium, quĉ fluunt impetu de Libano.
{4:16} Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
[Canticum Canticorum Salomonis 5]
{5:1} Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum.
{5:2} Veni in hortum meum soror mea sponsa: messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite amici, et bibite, et inebriamini charissimi.
{5:3} Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis:
{5:4} Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
{5:5} Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?
{5:6} Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum eius.
{5:7} Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus meĉ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
{5:8} Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: quĉsivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi.
{5:9} Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
{5:10} Adiuro vos filiĉ Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei quia amore langueo.
{5:11} Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? Qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos?
{5:12} Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
{5:13} Caput eius aurum optimum: Comĉ eius sicut elatĉ palmarum, nigrĉ quasi corvus.
{5:14} Oculi eius sicut columbĉ super rivulos aquarum, quĉ lacte sunt lotĉ, et resident iuxta fluenta plenissima.
{5:15} Genĉ illius sicut areolĉ aromatum consitĉ a pigmentariis. Labia eius lilia distillantia myrrham primam.
{5:16} Manus illius tornatiles aureĉ, plenĉ hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus sapphiris.
{5:17} Crura illius columnĉ marmoreĉ, quĉ fundatĉ sunt super bases aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri.
{5:18} Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiĉ Ierusalem.
{5:19} Quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, et quĉremus eum tecum?
[Canticum Canticorum Salomonis 6]
{6:1} Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
{6:2} Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
{6:3} Pulchra es amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata.
{6:4} Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quĉ apparuerunt de Galaad.
{6:5} Dentes tui sicut grex ovium, quĉ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis ftibus, et sterilis non est in eis.
{6:6} Sicut cortex mali Punici, sic genĉ tuĉ absque occultis tuis.
{6:7} Sexaginta sunt reginĉ, et octoginta concubinĉ, et adolescentularum non est numerus.
{6:8} Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suĉ, electa genetrici suĉ. Viderunt eam filiĉ, et beatissimam prĉdicaverunt: reginĉ et concubinĉ, et laudaverunt eam.
{6:9} Quĉ est ista, quĉ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
{6:10} Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala Punica.
{6:11} Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.
{6:12} Revertere, revertere Sulamitis: Revertere, revertere, ut intueamur te.
[Canticum Canticorum Salomonis 7]
{7:1} Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?
{7:2} Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturĉ femorum tuorum, sicut monilia, quĉ fabricata sunt manu artificis.
{7:3} Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
{7:4} Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreĉ.
{7:5} Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinĉ in Hesebon, quĉ sunt in porta filiĉ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quĉ respicit contra Damascum.
{7:6} Caput tuum ut Carmelus: et comĉ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
{7:7} Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!
{7:8} Statura tua assimilata est palmĉ, et ubera tua botris.
{7:9} Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineĉ: et odor oris tui sicut malorum.
{7:10} Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
{7:11} Ego dilecto meo, et ad me conversio eius.
{7:12} Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
{7:13} Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala Punica: ibi dabo tibi ubera mea.
{7:14} Mandragorĉ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
[Canticum Canticorum Salomonis 8]
{8:1} Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meĉ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
{8:2} Apprehendam te, et ducam in domum matris meĉ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
{8:3} Lĉva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
{8:4} Adiuro vos filiĉ Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
{8:5} Quĉ est ista, quĉ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum?
{8:6} Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
{8:7} Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus ĉmulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum.
{8:8} Aquĉ multĉ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suĉ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
{8:9} Soror nostra parva, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostrĉ in die quando alloquenda est?
{8:10} Si murus est, ĉdificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
{8:11} Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
{8:12} Vinea fuit pacifico in ea, quĉ habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos.
{8:13} Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
{8:14} Quĉ habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam.
{8:15} Fuge dilecte mi, et assimilare capreĉ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.
Biblia Sacra: Canticum Canticorum Salomonis