Biblia Sacra: Lamentationes Jeremiæ Prophetæ
[Lamentationes Prologus]
{P:1} Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israel, et Ierusalem deserta est,
{P:2} sedit Ieremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Ierusalem,
{P:3} et amaro animo suspirans, et eiulans dixit:
[Lamentationes 1]
{1:1} ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo: facta est quasi vidua domina Gentium: princeps provinciarum facta est sub tributo.
{1:2} BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ eius in maxillis eius: non est qui consoletur eam et omnibus charis eius: omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
{1:3} GHIMEL. Migravit Iudas propter afflictionem, et multitudinem servitutis: habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
{1:4} DALETH. Viæ Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem: omnes portæ eius destructæ: sacerdotes eius gementes: virgines eius squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
{1:5} HE. Facti sunt hostes eius in capite, inimici eius locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius: parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
{1:6} VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius: facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
{1:7} ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata eius.
{1:8} HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est: omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
{1:9} TETH. Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui: deposita est vehementer, non habens consolatorem: vide Domine afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
{1:10} IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius: quia vidit Gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
{1:11} CAPH. Omnis populus eius gemens, et quærens panem: dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide Domine et considera, quoniam facta sum vilis.
{1:12} LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus: quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui.
{1:13} MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die mrore confectam.
{1:14} NUN. Vigilavit iugum iniquitatum mearum: in manu eius convolutæ sunt, et impositæ collo meo: Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
{1:15} SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei: vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos: torcular calcavit Dominus virgini filiæ Iuda.
{1:16} AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas: quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam: facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
{1:17} PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam: mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
{1:18} SADE. Iustus est Dominus, quia os eius ad iracundiam provocavi. Audite obsecro universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ, et iuvenes mei abierunt in captivitatem.
{1:19} COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me: sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt: quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
{1:20} RES. Vide Domine quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
{1:21} SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me: omnes inimici mei audierunt malum meum lætati sunt, quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
{1:22} THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mrens.
[Lamentationes 2]
{2:1} ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion: proiecit de cælo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.
{2:2} BETH. Præcipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Iacob: destruxit in furore suo muntiones virginis Iuda, et deiecit in terram: polluit regnum, et principes eius.
{2:3} GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel: avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici: et succendit in Iacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro:
{2:4} DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis: et occidit omne, quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion, effudit quasi ignem indignationem suam.
{2:5} HE. Factus est Dominus velut inimicus: præcipitavit Israel, præcipitavit omnia mnia eius: dissipavit munitiones eius, et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam.
{2:6} VAU. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum: oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et Sabbatum: et in opprobrium, et in indignationem furoris sui regem, et sacerdotem.
{2:7} ZAIN. Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium eius: vocem dederunt in domo Domini, sicut in die solemni.
{2:8} HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion: tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
{2:9} TETH. Defixæ sunt in terra portæ eius: perdidit, et contrivit vectes eius: regem eius et principes eius in Gentibus: non est lex, et prophetæ eius non invenerunt visionem a Domino.
{2:10} IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion: consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem.
{2:11} CAPH. Defecerunt præ lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum est in terra iecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi.
{2:12} LAMED. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
{2:13} MEM. Cui comparabo te? vel cui assimilabo te filia Ierusalem? cui exæquabo te, et consolabor te virgo filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?
{2:14} NUN. Prophetæ tui viderunt tibi falsa, et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pnitentiam provocarent: viderunt autem tibi assumptiones falsas, et eiectiones.
{2:15} SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ?
{2:16} PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies, quam expectabamus: invenimus, vidimus.
{2:17} AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit, complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
{2:18} SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem, et noctem: non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui.
{2:19} COPH. Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum: effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
{2:20} RES. Vide Domine, et considera quem vindemiaveris ita: ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta?
{2:21} SIN. Iacuerunt in terra foris puer, et senex: virgines meæ, et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui: percussisti, nec misertus es.
{2:22} THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi, et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
[Lamentationes 3]
{3:1} ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius.
{3:2} ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
{3:3} ALEPH. Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die.
{3:4} BETH. Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam, contrivit ossa mea.
{3:5} BETH. Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle, et labore.
{3:6} BETH. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
{3:7} GHIMEL. Circumædificavit adversum me, ut non egrediar: aggravavit compedem meum.
{3:8} GHIMEL. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
{3:9} GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit.
{3:10} DALETH. Ursus insidians factus est mihi: leo in absconditis.
{3:11} DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me: posuit me desolatam.
{3:12} DALETH. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
{3:13} HE. Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.
{3:14} HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
{3:15} HE. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio.
{3:16} VAU. Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere.
{3:17} VAU. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum.
{3:18} VAU. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.
{3:19} ZAIN. Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii, et fellis.
{3:20} ZAIN. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
{3:21} ZAIN. Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.
{3:22} HETH. Misericordiæ Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes eius.
{3:23} HETH. Novi diluculo, multa est fides tua.
{3:24} HETH. Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea expectabo eum.
{3:25} TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.
{3:26} TETH. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.
{3:27} TETH. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua.
{3:28} IOD. Sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit super se.
{3:29} IOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
{3:30} IOD. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.
{3:31} CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus.
{3:32} CAPH. Quia si abiecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum.
{3:33} CAPH. Non enim humiliavit ex corde suo, et abiecit filios hominum,
{3:34} LAMED. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ,
{3:35} LAMED. Ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi.
{3:36} LAMED. Ut perverteret hominem in iudicio suo, Dominus ignoravit.
{3:37} MEM. Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non iubente?
{3:38} MEM. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?
{3:39} MEM. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis?
{3:40} NUN. Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.
{3:41} NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos.
{3:42} NUN. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus: idcirco tu inexorabilis es.
{3:43} SAMECH. Operuisti in furore, et percussisti nos: occidisti, nec pepercisti.
{3:44} SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
{3:45} SAMECH. Eradicationem, et abiectionem posuisti me in medio populorum.
{3:46} PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.
{3:47} PHE. Formido, et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
{3:48} PHE. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei.
{3:49} AIN. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies,
{3:50} AIN. Donec respiceret et videret Dominus de cælis.
{3:51} AIN. Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ.
{3:52} SADE. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
{3:53} SADE. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
{3:54} SADE. Inundaverunt aquæ super caput meum: dixi: Perii.
{3:55} COPH. Invocavi nomen tuum Domine de lacu novissimo.
{3:56} COPH. Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus.
{3:57} COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te: dixisti: Ne timeas.
{3:58} RES. Iudicasti Domine causam animæ meæ, Redemptor vitæ meæ.
{3:59} RES. Vidisti Domine iniquitatem illorum adversum me: iudica iudicium meum.
{3:60} RES. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
{3:61} SIN. Audisti opprobrium eorum Domine, omnes cogitationes eorum adversum me:
{3:62} SIN. Labia insurgentium mihi; et meditationes eorum adversum me tota die.
{3:63} SIN. Sessionem eorum, et resurrectionem eorum vide, ego sum psalmus eorum.
{3:64} THAU. Redes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum.
{3:65} THAU. Dabis eis scutum cordis laborem tuum.
{3:66} THAU. Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis Domine.
[Lamentationes 4]
{4:1} ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum.
{4:2} BETH. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli?
{4:3} GHIMEL. Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto.
{4:4} DALETH. Adhæsit lingua lactentis ad palatum eius in siti: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
{4:5} HE. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis: qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
{4:6} VAU. Et maior effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
{4:7} ZAIN. Candidiores Nazaræi eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
{4:8} HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhæsit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum.
{4:9} TETH. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame: quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.
{4:10} IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
{4:11} CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta eius.
{4:12} LAMED. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Ierusalem:
{4:13} MEM. Propter peccata prophetarum eius, et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum.
{4:14} NUN. Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine: cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
{4:15} SAMECH. Recedite polluti, clamaverunt eis: recedite, abite, nolite tangere: iurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter Gentes: Non addet ultra ut habitet in eis.
{4:16} PHE. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos: facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
{4:17} AIN. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem, quæ salvare non poterat.
{4:18} SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum, appropinquavit finis noster: completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
{4:19} COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli: super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
{4:20} RES. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in Gentibus.
{4:21} SIN. Gaude, et lætare filia Edom, quæ habitas in Terra Hus: ad te quoque perveniet calix, inebriaberis, atque nudaberis.
{4:22} THAU. Completa est iniquitas tua filia Sion, non addet ultra ut transmigret te: visitavit iniquitatem tuam filia Edom, discooperuit peccata tua.
[Lamentationes 5]
{5:1} Recordare Domine quid acciderit nobis: intuere, et respice opprobrium nostrum.
{5:2} Hæreditas nostra versa est ad alienos: domus nostræ ad extraneos.
{5:3} Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
{5:4} Aquam nostram pecunia bibimus: ligna nostra pretio comparavimus.
{5:5} Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
{5:6} Ægypto dedimus manum, et Assyriis ut saturaremur pane.
{5:7} Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.
{5:8} Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.
{5:9} In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
{5:10} Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis.
{5:11} Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Iuda.
{5:12} Principes manu suspensi sunt: facies senum non erubuerunt.
{5:13} Adolescentibus impudice abusi sunt: et pueri in ligno corruerunt.
{5:14} Senes defecerunt de portis: iuvenes de choro psallentium.
{5:15} Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster.
{5:16} Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus.
{5:17} Propterea mstum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri.
{5:18} Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo.
{5:19} Tu autem Domine in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
{5:20} Quare in perpetuum oblivisceris nostri? derelinques nos in longitudine dierum?
{5:21} Converte nos Domine ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio.
{5:22} Sed proiiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.
Biblia Sacra: Lamentationes Jeremiæ Prophetæ