[Daniel 1]
{1:1} Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam.
{1:2} Et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui.
{1:3} Et ait rex Asphenez præposito Eunuchorum ut introduceret de filiis Israel, et de semine regio et tyrannorum,
{1:4} pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldæorum.
{1:5} Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.
{1:6} Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda, Daniel, Ananias, Misael, et Azarias.
{1:7} Et imposuit eis præpositus eunuchorum, nomina: Danieli, Baltassar: Ananiæ, Sidrach: Misaeli, Misach: et Azariæ, Abdenago.
{1:8} Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.
{1:9} Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
{1:10} Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.
{1:11} Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam:
{1:12} Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:
{1:13} et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis.
{1:14} Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
{1:15} Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
{1:16} Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.
{1:17} Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
{1:18} Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur: introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
{1:19} Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis.
{1:20} Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius.
{1:21} Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
[Daniel 2]
{2:1} In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.
{2:2} Præcepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent, steterunt coram rege.
{2:3} Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid viderim.
{2:4} Responderuntque Chaldæi regi Syriace: Rex in sempiternum vive: dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.
{2:5} Et respondens rex ait Chaldæis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.
{2:6} Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi.
{2:7} Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
{2:8} Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
{2:9} Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini.
{2:10} Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.
{2:11} Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
{2:12} Quo audito, rex in furore, et in ira magna præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
{2:13} Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quærebanturque Daniel, et socii eius, ut perirent.
{2:14} Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
{2:15} Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
{2:16} Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
{2:17} Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaeli, et Azariæ sociis suis indicavit negotium:
{2:18} ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
{2:19} Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli,
{2:20} et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt.
{2:21} Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam:
{2:22} Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
{2:23} Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo: quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
{2:24} Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.
{2:25} Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet.
{2:26} Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?
{2:27} Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:
{2:28} Sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
{2:29} Tu rex cogitare cpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.
{2:30} Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.
{2:31} Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
{2:32} Huius statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex ære:
{2:33} tibiæ autem ferreæ, pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.
{2:34} Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos.
{2:35} Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento: nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
{2:36} Hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.
{2:37} Tu rex regum es: et Deus cæli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:
{2:38} et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri: volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.
{2:39} Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.
{2:40} Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.
{2:41} Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.
{2:42} Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
{2:43} Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.
{2:44} In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc: et ipsum stabit in æternum.
{2:45} Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
{2:46} Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.
{2:47} Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
{2:48} Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis: et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
{2:49} Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera provinciæ Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem Daniel erat in foribus regis.
[Daniel 3]
{3:1} Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciæ Babylonis.
{3:2} Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex.
{3:3} Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex:
{3:4} et præco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis:
{3:5} In hora, qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
{3:6} Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
{3:7} Post hæc igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
{3:8} Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Iudæos:
{3:9} dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in æternum vive:
{3:10} tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream:
{3:11} si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
{3:12} Sunt ergo viri Iudæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
{3:13} Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
{3:14} Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis?
{3:15} Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?
{3:16} Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.
{3:17} Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
{3:18} Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
{3:19} Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
{3:20} Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
{3:21} Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis.
{3:22} Nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
{3:23} Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
{3:24} Et ambulabant in medio flammæ laudantes Deum, et benedicentes Domino.
{3:25} Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
{3:26} Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:
{3:27} quia iustus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia iudicia tua vera.
{3:28} Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
{3:29} Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:
{3:30} et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.
{3:31} Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa, quæ fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:
{3:32} et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram.
{3:33} Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te.
{3:34} Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum.
{3:35} Neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:
{3:36} quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam, quæ est in litore maris:
{3:37} quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
{3:38} Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
{3:39} ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
{3:40} Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.
{3:41} Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quærimus faciem tuam.
{3:42} Nec confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.
{3:43} Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:
{3:44} et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
{3:45} et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
{3:46} Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
{3:47} et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:
{3:48} et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldæis.
{3:49} Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
{3:50} et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.
{3:51} Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
{3:52} Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula: et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
{3:53} Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.
{3:54} Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.
{3:55} Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
{3:56} Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.
{3:57} Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:58} Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:59} Benedicite cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:60} Benedicite aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:61} Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:62} Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:63} Benedicite stellæ cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:64} Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:65} Benedicite omnes spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:66} Benedicite ignis, et æstus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:67} Benedicite frigus, et æstus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:68} Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:69} Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:70} Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:71} Benedicite noctes, et dies Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:72} Benedicite lux, et tenebræ Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:73} Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:74} Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.
{3:75} Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:76} Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:77} Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:78} Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:79} Benedicite cete, et omnia, quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:80} Benedicite omnes volucres cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:81} Benedicite omnes bestiæ, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:82} Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:83} Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.
{3:84} Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:85} Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:86} Benedicite spiritus, et animæ iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:87} Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
{3:88} Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.
{3:89} Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
{3:90} Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia eius.
{3:91} Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex.
{3:92} Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.
{3:93} Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.
{3:94} Et congregati satrapæ, et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
{3:95} Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
{3:96} A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.
{3:97} Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.
{3:98} NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
{3:99} Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare
{3:100} signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem.
[Daniel 4]
{4:1} Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo:
{4:2} somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
{4:3} Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
{4:4} Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldæi, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum: et solutionem eius non indicaverunt mihi:
{4:5} donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum.
{4:6} Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.
{4:7} Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terræ, et altitudo eius nimia.
{4:8} Magna arbor, et fortis: et proceritas eius contingens cælum: aspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ.
{4:9} Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum in ea: subter eam habitabant animalia, et bestiæ, et in ramis eius conversabantur volucres cæli: et ex ea vescebatur omnis caro.
{4:10} Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus de cælo descendit.
{4:11} Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem, et præcidite ramos eius: excutite folia eius, et dispergite fructus eius: fugiant bestiæ, quæ subter eam sunt, et volucres de ramis eius.
{4:12} Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis, quæ foris sunt, et rore cæli tingatur, et cum feris pars eius in herba terræ.
{4:13} Cor eius ab humano commutetur, et cor feræ detur ei: et septem tempora mutentur super eum.
{4:14} In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.
{4:15} Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.
{4:16} Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, cpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit.
{4:17} Arborem, quam vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo pertingit ad cælum, et aspectus illius in omnem terram:
{4:18} et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiæ agri, et in ramis eius commorantes aves cæli:
{4:19} Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad cælum, et potestas tua in terminos universæ terræ.
{4:20} Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de cælo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et ære in herbis foris, et rore cæli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum:
{4:21} Hæc est interpretatio sententiæ Altissimi, quæ pervenit super dominum meum regem:
{4:22} Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fnum ut bos comedes, et rore cæli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
{4:23} Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse cælestem.
{4:24} Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis.
{4:25} Omnia hæc venerunt super Nabuchodonosor regem.
{4:26} Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat.
{4:27} Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei?
{4:28} Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de cælo ruit: Tibi dicitur Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te,
{4:29} et ab hominibus eiicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: fnum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
{4:30} Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et fnum ut bos comedit, et rore cæli corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium.
{4:31} Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem.
{4:32} Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus cæli quam in habitatoribus terræ: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei: Quare fecisti?
{4:33} In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me: et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi.
{4:34} Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico Regem cæli: quia omnia opera eius vera, et viæ eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
[Daniel 5]
{5:1} Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.
{5:2} Præcepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius, et concubinæ.
{5:3} Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinæ illius.
{5:4} Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.
{5:5} In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ: et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
{5:6} Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum: et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur.
{5:7} Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
{5:8} Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
{5:9} Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est: sed et optimates eius turbabantur.
{5:10} Regina autem pro re, quæ acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex in æternum vive: non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.
{5:11} Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se: et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:
{5:12} quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar: nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
{5:13} Igitur introductus est Daniel coram rege. Ad quem præfatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudæ, quem adduxit pater meus rex de Iudæa?
{5:14} Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.
{5:15} Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi: et nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
{5:16} Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
{5:17} Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi.
{5:18} O rex, Deus altissimus regnum, et magnificentiam, gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
{5:19} Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.
{5:20} Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est:
{5:21} et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius: fnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
{5:22} Tu quoque filius eius Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia:
{5:23} sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
{5:24} Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc, quod exaratum est.
{5:25} Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: MANE, THECEL, PHARES.
{5:26} Et hæc est interpretatio sermonis. MANE: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
{5:27} THECEL: appensus es in statera, et inventus es minus habens.
{5:28} PHARES: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
{5:29} Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
{5:30} Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.
{5:31} Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos.
[Daniel 6]
{6:1} Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.
{6:2} Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
{6:3} Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas: quia spiritus Dei amplior erat in illo.
{6:4} Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
{6:5} Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.
{6:6} Tunc principes, et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex in æternum vive:
{6:7} consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum.
{6:8} Nunc itaque rex confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.
{6:9} Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.
{6:10} Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cnaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
{6:11} Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.
{6:12} Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod prævaricari non licet.
{6:13} Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
{6:14} Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.
{6:15} Viri autem illi intelligentes regem dixerunt ei: Scito rex, quia lex Medorum, atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.
{6:16} Tunc rex præcepit: et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.
{6:17} Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, nequid fieret contra Danielem.
{6:18} Et abiit rex in domum suam, et dormivit incnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
{6:19} Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit:
{6:20} appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?
{6:21} Et Daniel regi respondens ait: Rex in æternum vive:
{6:22} Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.
{6:23} Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
{6:24} Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
{6:25} Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: PAX vobis multiplicetur.
{6:26} A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula: et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum.
{6:27} Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in cælo, et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
{6:28} Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ.
[Daniel 7]
{7:1} Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
{7:2} Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti cæli pugnabant in mari magno.
{7:3} Et quattuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.
{7:4} Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ: aspiciebam donec evulsæ sunt alæ eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.
{7:5} Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas.
{7:6} Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.
{7:7} Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
{7:8} Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
{7:9} Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammæ ignis: rotæ eius ignis accensus.
{7:10} Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
{7:11} Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni:
{7:12} aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus, et tempus.
{7:13} Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum.
{7:14} Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas eius, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur.
{7:15} Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
{7:16} Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:
{7:17} Hæ quattuor bestiæ magnæ: quattuor sunt regna, quæ consurgent de terra.
{7:18} Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.
{7:19} Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues eius ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat:
{7:20} et de cornibus decem, quæ habebat in capite: et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.
{7:21} Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,
{7:22} donec venit Antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
{7:23} Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
{7:24} Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.
{7:25} Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
{7:26} Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
{7:27} Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
{7:28} Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi.
[Daniel 8]
{8:1} Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio,
{8:2} vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.
{8:3} Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens.
{8:4} Postea vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
{8:5} Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
{8:6} Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.
{8:7} Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius.
{8:8} Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua subter illud per quattuor ventos cæli.
{8:9} De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem.
{8:10} Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli: et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
{8:11} Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius.
{8:12} Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
{8:13} Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quæ facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?
{8:14} Et dixit ei: Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium.
{8:15} Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
{8:16} Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel fac intelligere istum visionem.
{8:17} Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
{8:18} Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
{8:19} dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.
{8:20} Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
{8:21} Porro hircus caprarum, rex Græcorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
{8:22} Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo: quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.
{8:23} Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones.
{8:24} Et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum
{8:25} secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra Principem principum consurget, et sine manu conteretur.
{8:26} Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
{8:27} Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
[Daniel 9]
{9:1} In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum:
{9:2} Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni.
{9:3} Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco, et cinere.
{9:4} Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua.
{9:5} Peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus: et declinavimus a mandatis tuis, ac iudiciis.
{9:6} Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ.
{9:7} Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul, in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
{9:8} Domine nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.
{9:9} Tibi autem Domino Deo nostro misericordia, et propitiatio, quia recessimus a te:
{9:10} et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas.
{9:11} Et omnis Israel prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.
{9:12} Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos, et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Ierusalem.
{9:13} Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.
{9:14} Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos: iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem eius.
{9:15} Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus.
{9:16} Domine in omnem iustitiam tuam: avertatur, obsecro, ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
{9:17} Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui, et preces eius: et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.
{9:18} Inclina Deus meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis:
{9:19} Exaudi Domine, placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum Deus meus: quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum.
{9:20} Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:
{9:21} adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
{9:22} Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.
{9:23} Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.
{9:24} Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
{9:25} Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.
{9:26} Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
{9:27} Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: set erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
[Daniel 10]
{10:1} Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
{10:2} In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,
{10:3} panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies.
{10:4} Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris.
{10:5} Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo:
{10:6} et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
{10:7} Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
{10:8} Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
{10:9} Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
{10:10} Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
{10:11} Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
{10:12} Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.
{10:13} Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
{10:14} Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies.
{10:15} Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui.
{10:16} Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
{10:17} Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
{10:18} Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
{10:19} et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me.
{10:20} Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prlier adversum principem Persarum; cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.
{10:21} Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.
[Daniel 11]
{11:1} Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur, et roboraretur.
{11:2} Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.
{11:3} Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei.
{11:4} Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos cæli: sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum eius etiam in externos exceptis his.
{11:5} Et confortabitur rex Austri: et de principibus eius prævalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio eius.
{11:6} Et post finem annorum fderabuntur: filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus.
{11:7} Et stabit de germine radicum eius plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit.
{11:8} Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Ægyptum: ipse prævalebit adversus regem Aquilonis.
{11:9} Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam.
{11:10} Filii autem eius provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robere eius.
{11:11} Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius.
{11:12} Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius, et deiiciet multa millia, sed non prævalebit.
{11:13} Convertetur enim rex Aquilonis, et præparabit multitudinem multo maiorem quam prius: et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
{11:14} Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri: filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
{11:15} Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo.
{11:16} Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius.
{11:17} Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit.
{11:18} Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum.
{11:19} Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.
{11:20} Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prlio.
{11:21} Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
{11:22} Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur: insuper et dux fderis.
{11:23} Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo.
{11:24} Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quæ non fecerunt patres eius, et patres patrum eius: rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus.
{11:25} Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
{11:26} Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque eius opprimetur: et cadent interfecti plurimi.
{11:27} Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus.
{11:28} Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.
{11:29} Statuto tempore revertetur, et veniet ad Austrum: et non erit priori simile novissimum.
{11:30} Et veniet super eum Trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
{11:31} Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem.
{11:32} Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
{11:33} Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
{11:34} Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
{11:35} Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum: quia adhuc aliud tempus erit.
{11:36} Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.
{11:37} Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa consurget:
{11:38} deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
{11:39} Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
{11:40} Et in tempore præfinito prliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
{11:41} Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent: hæ autem solæ salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.
{11:42} Et mittet manum suam in terras: et terra Ægypti non effugiet.
{11:43} Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti: per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.
{11:44} Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.
{11:45} Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.
[Daniel 12]
{12:1} In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
{12:2} Et multi de his, qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
{12:3} Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
{12:4} Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
{12:5} Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
{12:6} Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
{12:7} Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et iurasset per Viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
{12:8} Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc?
{12:9} Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
{12:10} Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.
{12:11} Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
{12:12} Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque.
{12:13} Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
[Daniel 13]
{13:1} Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:
{13:2} Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ pulchram nimis, et timentem Deum:
{13:3} parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
{13:4} Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium.
{13:5} Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
{13:6} Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
{13:7} Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
{13:8} Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius:
{13:9} et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.
{13:10} Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:
{13:11} erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea:
{13:12} et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
{13:13} Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
{13:14} Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
{13:15} Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: æstus quippe erat:
{13:16} et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
{13:17} Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smegmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
{13:18} Et fecerunt sicut præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ iusserat: nesciebantque senes intus esse absconditos.
{13:19} Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:
{13:20} Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
{13:21} Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
{13:22} Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.
{13:23} Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
{13:24} Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.
{13:25} Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
{13:26} Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
{13:27} Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina:
{13:28} cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
{13:29} Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt.
{13:30} Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
{13:31} Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
{13:32} At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius.
{13:33} Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
{13:34} Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius.
{13:35} Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
{13:36} Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
{13:37} Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
{13:38} Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
{13:39} Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
{13:40} hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.
{13:41} Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
{13:42} Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
{13:43} tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
{13:44} Exaudivit autem Dominus vocem eius.
{13:45} Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:
{13:46} Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.
{13:47} Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
{13:48} Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
{13:49} Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
{13:50} Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
{13:51} Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.
{13:52} Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius:
{13:53} iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
{13:54} Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.
{13:55} Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.
{13:56} Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:
{13:57} sic faciebatis filiabus Israel, et illæ timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.
{13:58} Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
{13:59} Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
{13:60} Exclamavit itaque omnis ctus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
{13:61} Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
{13:62} ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
{13:63} Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
{13:64} Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
{13:65} Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.
[Daniel 14]
{14:1} Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.
{14:2} Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.
{14:3} Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?
{14:4} Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
{14:5} Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?
{14:6} Et ait Daniel arridens: Ne erres rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.
{14:7} Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.
{14:8} Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.
{14:9} Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
{14:10} Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:
{14:11} et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
{14:12} Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
{14:13} Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt.
{14:14} Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.
{14:15} Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
{14:16} Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex.
{14:17} Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
{14:18} Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint hæc.
{14:19} Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
{14:20} Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.
{14:21} Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius.
{14:22} Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
{14:23} Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum.
{14:24} Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens.
{14:25} Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi.
{14:26} Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.
{14:27} Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
{14:28} Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
{14:29} Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.
{14:30} Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
{14:31} Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
{14:32} Erat autem Habacuc propheta in Iudæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.
{14:33} Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
{14:34} Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
{14:35} Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
{14:36} Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus.
{14:37} Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te.
{14:38} Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
{14:39} Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
{14:40} Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
{14:41} Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
{14:42} Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.