Biblia SacraProphetia Amos
1 2 3 4 5 6 7 8 9
[Amos 1]
{1:1} Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue: quæ vidit super Israel in diebus Oziæ regis Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, ante duos annos terræmotus.
{1:2} Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et luxerunt speciosa pastorum, et exiccatus est vertex Carmeli.
{1:3} Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quattuor non convertam eum: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.
{1:4} Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad.
{1:5} Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriæ Cyrenen, dicit Dominus.
{1:6} Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazæ, et super quattuor non convertam eum: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa.
{1:7} Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes eius.
{1:8} Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.
{1:9} Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quattuor non convertam eum: eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa, et non sint recordati fœderis fratrum.
{1:10} Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit ædes eius.
{1:11} Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quattuor non convertam eum: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.
{1:12} Mittam ignem in Theman: et devorabit ædes Bosræ.
{1:13} Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quattuor non convertam eum: eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.
{1:14} Et succendam ignem in muro Rabba: et devorabit ædes eius in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.
{1:15} Et ibit Melchom in captivitatem, ipse, et principes eius simul, dicit Dominus.

[Amos 2]
{2:1} Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quattuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.
{2:2} Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ:
{2:3} et disperdam iudicem de medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit Dominus.
{2:4} Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quattuor non convertam eum: eo quod abiecerit legem Domini, et mandata eius non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.
{2:5} Et mittam ignem in Iuda, et devorabit ædes Ierusalem.
{2:6} Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quattuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calceamentis.
{2:7} Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater eius ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
{2:8} Et super vestimentis pignoratis accubuerunt iuxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
{2:9} Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum: cuius altitudo, cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius desuper, et radices eius subter.
{2:10} Ego sum, qui ascendere vos feci de Terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrhæi.
{2:11} Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris Nazaræos: numquid non ita est filii Israel, dicit Dominus?
{2:12} Et propinabitis Nazaræis vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis.
{2:13} Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.
{2:14} Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:
{2:15} et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
{2:16} et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.

[Amos 3]
{3:1} Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel: super omnem cognationem, quam eduxi de Terra Ægypti, dicens:
{3:2} Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
{3:3} Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?
{3:4} Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
{3:5} Numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe? Numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?
{3:6} Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?
{3:7} Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
{3:8} Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
{3:9} Auditum facite in ædibus Azoti, et in ædibus Terræ Ægypti: et dicite: Congregamini super montes Samariæ, et videte insanias multas in medio eius, et calumniam patientes in penetralibus eius.
{3:10} Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem, et rapinas in ædibus suis.
{3:11} Propterea, hæc dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur ædes tuæ.
{3:12} Hæc dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ: sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.
{3:13} Audite, et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus Deus exercituum:
{3:14} quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel: et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram.
{3:15} Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva: et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus.

[Amos 4]
{4:1} Audite verbum hoc vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ: quæ calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes: quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.
{4:2} Iuravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.
{4:3} Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et proiiciemini in Armon, dicit Dominus.
{4:4} Venite ad Bethel, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
{4:5} Et sacrificate de fermentato laudem: et vocate voluntarias oblationes, et annunciate: sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus.
{4:6} Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris: et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
{4:7} Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est; et pars super quam non plui, aruit.
{4:8} Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ: et non redistis ad me, dicit Dominus.
{4:9} Percussi vos in vento urente, et in aurugine, multitudinem hortorum vestrorum, et vinearum vestrarum: oliveta vestra, et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus.
{4:10} Misi in vos mortem in via Ægypti, percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum: et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus.
{4:11} Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam, et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus.
{4:12} Quapropter hæc faciam tibi Israel: postquam autem hæc fecero tibi præparare in occursum Dei tui Israel.
{4:13} Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuncians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen eius.

[Amos 5]
{5:1} Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum. Domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat.
{5:2} Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
{5:3} Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum: et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel.
{5:4} Quia hæc dicit Dominus domui Israel: Quærite me, et vivetis.
{5:5} Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis: quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
{5:6} Quærite Dominum, et vivite: ne forte comburatur ut ignis domus Ioseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel.
{5:7} Qui convertitis in absinthium iudicium, et iustitiam in terra relinquitis.
{5:8} Facientem Arcturum, et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ: Dominus nomen est eius.
{5:9} Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
{5:10} Odio habuerunt corripientem in porta: et loquentem perfecte abominati sunt.
{5:11} Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo: domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis: vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
{5:12} Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes iusti accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta:
{5:13} Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
{5:14} Quærite bonum, et non malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
{5:15} Odite malum, et diligite bonum, et constituite in porta iudicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph.
{5:16} Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum Dominator, in omnibus plateis planctus: et in cunctis, quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ! Et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui sciunt plangere.
{5:17} Et in omnibus vineis erit planctus: quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
{5:18} Væ desiderantibus diem Domini: ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
{5:19} Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
{5:20} Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux: et caligo, et non splendor in ea?
{5:21} Odi, et proieci festivitates vestras: et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
{5:22} Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam: et vota pinguium vestrorum non respiciam.
{5:23} Aufer a me tumultum carminum tuorum: et cantica lyræ tuæ non audiam.
{5:24} Et revelabitur quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens fortis.
{5:25} Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
{5:26} Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.
{5:27} Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen eius.

[Amos 6]
{6:1} Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel.
{6:2} Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam: et descendite in Geth Palæsthinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est.
{6:3} Qui separati estis in diem malum: et appropinquatis solio iniquitatis.
{6:4} Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti.
{6:5} Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici.
{6:6} Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Ioseph.
{6:7} Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium.
{6:8} Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob, et domos eius odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
{6:9} Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.
{6:10} Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo: et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te?
{6:11} Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini.
{6:12} Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
{6:13} Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem iudicium, et fructum iustitiæ in absinthium.
{6:14} Qui lætamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?
{6:15} Ecce enim suscitabo super vos domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem: et conteret vos ab introitu Emath, usque ad torrentem deserti.

[Amos 7]
{7:1} Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.
{7:2} Et factum est: cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus propitius esto, obsecro: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est?
{7:3} Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus.
{7:4} Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus: et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
{7:5} Et dixi: Domine Deus quiesce, obsecro: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est?
{7:6} Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus.
{7:7} Hæc ostendit mihi Dominus: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu eius trulla cæmentarii.
{7:8} Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides Amos? Et dixi: Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel: non adiiciam ultra superinducere eum.
{7:9} Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur: et consurgam super domum Ieroboam in gladio.
{7:10} Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere universos sermones eius.
{7:11} Hæc enim dicit Amos: In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua:
{7:12} Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda: et comede ibi panem, et prophetabis ibi.
{7:13} Et in Bethel non adiicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis est, et domus regni est.
{7:14} Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.
{7:15} Et tulit me Dominus cum sequerer gregem: et dixit Dominus ad me: Vade propheta ad populum meum Israel.
{7:16} Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli.
{7:17} Propter hoc hæc dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur: et filii tui, et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.

[Amos 8]
{8:1} Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum.
{8:2} Et dixit: Quid tu vides Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israel: non adiiciam ultra ut pertranseam eum.
{8:3} Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur: in omni loco proiicietur silentium.
{8:4} Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,
{8:5} dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces: et sabbatum, et aperiemus frumentum: ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,
{8:6} ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?
{8:7} Iuravit Dominus in superbiam Iacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.
{8:8} Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius: et ascendet quasi fluvius universus, et eiicicetur, et defluet quasi rivus Ægypti?
{8:9} Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:
{8:10} et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima eius quasi diem amarum.
{8:11} Ecce dies veniunt, dicet Dominus: et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini.
{8:12} Et commovebuntur a Mari usque ad mare, et ab Aquilone usque ad Orientem: circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.
{8:13} In die illa deficient virgines pulchræ et adolescentes in siti.
{8:14} Qui iurant in delicto Samariæ, et dicunt: Vivit Deus tuus Dan: et vivit via Bersabee, et cadent, et non resurgent ultra.

[Amos 9]
{9:1} Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam: non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.
{9:2} Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos: et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos.
{9:3} Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos: et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.
{9:4} Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum.
{9:5} Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet: et lugebunt omnes habitantes in ea: et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Ægypti.
{9:6} Qui ædificat in cælo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit: qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ, Dominus nomen eius.
{9:7} Numquid non ut filii Æthiopum vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus? numquid non Israel ascendere feci de Terra Ægypti: et Palæsthinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene?
{9:8} Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terræ: verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus.
{9:9} Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro: et non cadet lapillus super terram.
{9:10} In gladio morientur omnes peccatores populi mei: qui dicunt: Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.
{9:11} In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum eius, et ea quæ corruerant, instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis.
{9:12} Ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos: dicit Dominus faciens hæc.
{9:13} Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et comprehendet arator messorem, et calcator uvæ mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt.
{9:14} Et convertam captivitatem populi mei Israel: et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt: et plantabunt vineas, et bibent vinum earum: et facient hortos, et comedent fructus eorum.
{9:15} Et plantabo eos super humum suam: et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.


Biblia SacraProphetia Amos