Biblia Sacra: Prophetia Habacuc
[Habacuc 1]
{1:1} Onus, quod vidit Habacuc propheta.
{1:2} Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?
{1:3} Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre prædam, et iniustitiam contra me? et factum est iudicium, et contradictio potentior.
{1:4} Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius prævalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
{1:5} Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
{1:6} Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.
{1:7} Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur.
{1:8} Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
{1:9} Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem.
{1:10} Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
{1:11} Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: hæc est fortitudo eius dei sui.
{1:12} Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum.
{1:13} Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se?
{1:14} Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
{1:15} Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur et exultabit.
{1:16} Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus.
{1:17} Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.
[Habacuc 2]
{2:1} Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
{2:2} Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas: ut percurrat qui legerit eum.
{2:3} Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. Si moram fecerit expecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit.
{2:4} Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso: iustus autem in fide sua vivet.
{2:5} Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
{2:6} Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum eius? et dicetur: Væ ei, qui multiplicat non sua. Usquequo et aggravat contra se densum lutum?
{2:7} Numquid non repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?
{2:8} Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terræ civitatis, et omnium habitantium in ea.
{2:9} Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali.
{2:10} Cogitasti confusionem domui tuæ, concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
{2:11} Quia lapis de pariete clamabit: et lignum, quod inter iuncturas ædificiorum est, respondebit.
{2:12} Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus, et præparat urbem in iniquitate.
{2:13} Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? Laborabunt enim populi in multo igne: et gentes in vacuum, et deficient.
{2:14} Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.
{2:15} Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius.
{2:16} Repletus es ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.
{2:17} Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
{2:18} Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta.
{2:19} Væ qui dicit ligno: Expergiscere: Surge, lapidi tacenti: numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro, et argento: et omnis spiritus non est in visceribus eius.
{2:20} Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie eius omnis terra.
[Habacuc 3]
{3:1} ORATIO HABACUC PROPHETÆ PRO IGNORANTIIS.
{3:2} Domine audivi auditionem tuam, et timui. Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud: In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
{3:3} Deus ab Austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: Operuit cælos gloria eius: et laudis eius plena est terra.
{3:4} Splendor eius ut lux erit: cornua in manibus eius: Ibi abscondita est fortitudo eius:
{3:5} ante faciem eius ibit mors. Et egredietur diabolus ante pedes eius.
{3:6} Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissolvit Gentes: et contriti sunt montes sæculi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus æterntatis eius.
{3:7} Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ, turbabuntur pelles terræ Madian.
{3:8} Numquid in fluminibus iratus es Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos: et quadrigæ tuæ salvatio.
{3:9} Suscitans suscitabis arcum tuum: iuramenta tribubus quæ locutus es: Fluvios scindes terræ:
{3:10} viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit. Dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit.
{3:11} Sol, et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum, ibunt in splendore fulgurantis hastæ tuæ.
{3:12} In fremitu conculcabis terram: in furore obstupefacies Gentes.
{3:13} Egressus es in salutem populi tui: in salutem cum Christo tuo: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum eius usque ad collum.
{3:14} Maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum eius, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exultatio eorum sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
{3:15} Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
{3:16} Audivi, et conturbatus est venter meus: a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat. Ut requiescam in die tribulationis: ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
{3:17} Ficus enim non florebit: et non erit germen in vineis. Mentietur opus olivæ: et arva non afferent cibum. Abscindetur de ovili pecus: et non erit armentum in præsepibus.
{3:18} Ego autem in Domino gaudebo: et exultabo in Deo Iesu meo.
{3:19} Deus Dominus fortitudo mea: et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.
Biblia Sacra: Prophetia Habacuc