Biblia SacraProphetia Sophonię
1 2 3
[Sophonias 1]
{1:1} Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi, filii Godolię, filii Amarię, filii Ezecię, in diebus Iosię filii Amon regis Iudę.
{1:2} Congregans congregabo omnia a facie terrę, dicit Dominus:
{1:3} congregans hominem, et pecus, congregans volatilia cęli, et pisces maris: et ruinę impiorum erunt: et disperdam homines a facie terrę, dicit Dominus.
{1:4} Et extendam manum meam super Iudam, et super omnes habitantes Ierusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ędituorum cum sacerdotibus:
{1:5} et eos, qui adorant super tecta militiam cęli, et adorant, et iurant in Domino, et iurant in Melchom.
{1:6} Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quęsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
{1:7} Silete a facie Domini Dei: quia iuxta est dies Domini, quia pręparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.
{1:8} Et erit: in die hostię Domini visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes, qui induti sunt veste peregrina:
{1:9} et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa: qui complent domum Domini Dei sui iniquitate, et dolo.
{1:10} Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
{1:11} Ululate habitatores Pilę: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
{1:12} Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis: et visitabo super viros defixos in fęcibus suis: qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
{1:13} Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ędificabunt domos, et non habitabunt: et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
{1:14} Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est et velox nimis: vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
{1:15} Dies irę dies illa, dies tribulationis et angustię, dies calamitatis et miserię, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulę et turbinis,
{1:16} dies tubę et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
{1:17} Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cęci, quia Domino peccaverunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
{1:18} Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos in die irę Domini: in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.

[Sophonias 2]
{2:1} Convenite, congregamini gens non amabilis:
{2:2} Priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.
{2:3} Quęrite Dominum omnes mansueti terrę, qui iudicium eius estis operati: quęrite iustum, quęrite mansuetum: si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
{2:4} Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum, Azotum in meridie eiicient, et Accaron eradicabitur.
{2:5} Vę qui habitatis funiculum maris, gens perditorum: verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum, et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.
{2:6} Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulę pecorum:
{2:7} et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent: quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum.
{2:8} Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon: quę exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.
{2:9} Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in ęternum: reliquię populi mei diripient eos, et residui gentis meę possidebunt illos.
{2:10} Hoc eis eveniet pro superbia sua: quia blasphemaverunt, et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
{2:11} Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrę: et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulę Gentium.
{2:12} Sed et vos Ęthiopes interfecti gladio meo eritis.
{2:13} Et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur: et ponet Speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.
{2:14} Et accubabunt in medio eius greges, omnes bestię Gentium: et onocrotalus, et ericius in liminibus eius morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur eius.
{2:15} Hęc est civitas gloriosa habitans in confidentia: quę dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestię? omnis, qui transit per eam, sibilabit, et movebit manum suam.

[Sophonias 3]
{3:1} Vę provocatrix, et redempta civitas, columba.
{3:2} Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
{3:3} Principes eius in medio eius quasi leones rugientes: iudices eius lupi vespere, non relinquebant in mane.
{3:4} Prophetę eius vesani, viri infideles: sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
{3:5} Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem: mane, mane iudicium suum dabit in lucem, et non abscondetur: nescivit autem iniquus confusionem.
{3:6} Disperdidi Gentes, et dissipati sunt anguli earum: desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat: desolatę sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
{3:7} Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam: et non peribit habitaculum eius propter omnia, in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
{3:8} Quapropter expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meę in futurum, quia iudicium meum ut congregem Gentes, et colligam regna: et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
{3:9} Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
{3:10} Ultra flumina Ęthiopię, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
{3:11} In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus pręvaricata es in me: quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbię tuę, et non adiicies exaltari amplius in monte sancto meo.
{3:12} Et derelinquam in medio tui populum pauperem, et egenum: et sperabunt in nomine Domini.
{3:13} Reliquię Israel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa: quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
{3:14} Lauda filia Sion: iubila Israel: lętare, et exulta in omni corde filia Ierusalem.
{3:15} Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos: rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra.
{3:16} In die illa dicetur Ierusalem: Noli timere: Sion, non dissolvantur manus tuę.
{3:17} Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lętitia, silebit in dilectione sua, exultabit super te in laude.
{3:18} Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant: ut non ultra habeas super eis opprobrium.
{3:19} Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem: et eam, quę eiecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum.
{3:20} In tempore illo, quo adducam vos: et in tempore, quo congregabo vos: dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terrę, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.


Biblia SacraProphetia Sophonię