[II Machabæus 1]
{1:1} Fratribus, qui sunt per Ægyptum, Iudæis, salutem dicunt fratres, qui sunt in Ierosolymis, Iudæi, et qui in regione Iudææ, et pacem bonam.
{1:2} Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Iacob servorum suorum fidelium:
{1:3} et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem corde magno, et animo volenti.
{1:4} Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in præceptis suis, et faciat pacem.
{1:5} Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.
{1:6} Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
{1:7} Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudæi scripsimus vobis in tribulatione, et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason a sancta terra, et a regno.
{1:8} Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem: et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium, et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.
{1:9} Et nunc frequentate dies scenopegiæ mensis Casleu.
{1:10} Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Ierosolymis, et in Iudæa, Senatusque et Iudas, Aristobolo magistro Ptolemæi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Ægypto sunt, Iudæis salutem, et sanitatem.
{1:11} De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
{1:12} Ipse enim ebullire fecit de Perside eos, qui pugnaverunt contra nos, et sanctam civitatem.
{1:13} Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ.
{1:14} Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus, et amici eius, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
{1:15} Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,
{1:16} cum intrasset Antiochus: apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem, et eos qui cum eo erant, et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras proiecerunt.
{1:17} Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.
{1:18} Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia.
{1:19} Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus, et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
{1:20} Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis: nepotes sacerdotum illorum, qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam.
{1:21} Et iussit eos haurire, et afferre sibi: et sacrificia, quæ imposita erant, iussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua, et ligna, et quæ erant superposita.
{1:22} Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
{1:23} Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus.
{1:24} Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: DOMINE Deus omnium creator, terribilis, et fortis, iustus, et misericors, qui solus est bonus Rex,
{1:25} solus præstans, solus iustus, et omnipotens, et æternus, qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos:
{1:26} accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel, et custodi partem tuam, et sanctifica.
{1:27} Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt Gentibus, et contemptos et abominatos respice: ut sciant Gentes quia tu es Deus noster.
{1:28} Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.
{1:29} Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
{1:30} Sacerdotes autem psallebant hymnos, usquequo consumptum esset sacrificium.
{1:31} Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi.
{1:32} Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine, quod refulsit ab altari, consumpta est.
{1:33} Ut vero manifestata est res, renunciatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderent hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.
{1:34} Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat.
{1:35} Et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera, et accipiens manu sua, tribuebat eis.
{1:36} Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio. Vocatur autem apud plures Nephi.
[II Machabæus 2]
{2:1} Invenitur autem in descriptionibus Ieremiæ prophetæ, quod iussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.
{2:2} Et dedit illis legem ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea, et argentea, et ornamenta eorum.
{2:3} Et alia huius modi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo.
{2:4} Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum, et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hereditatem.
{2:5} Et veniens ibi Ieremias invenit locum speluncæ: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.
{2:6} Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire.
{2:7} Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos, dixit: Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat:
{2:8} et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc.
{2:9} Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis, et consummationis templi.
{2:10} Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum.
{2:11} Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.
{2:12} Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.
{2:13} Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et Prophetarum, et David, et epistolas Regum, et de donariis.
{2:14} Similiter autem et Iudas ea, quæ deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
{2:15} Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis.
{2:16} Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
{2:17} Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,
{2:18} sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum.
{2:19} Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.
{2:20} De Iuda vero Machabæo, et fratribus eius, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione:
{2:21} sed et de præliis, quæ pertinent ad Antiochum Nobilem, et filium eius Eupatorem:
{2:22} et de illuminationibus, quæ de cælo factæ sunt ad eos, qui pro Iudæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,
{2:23} et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.
{2:24} Itemque ab Iasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.
{2:25} Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,
{2:26} curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
{2:27} Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum, et sudoris assumpsimus.
{2:28} Sicut hi, qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.
{2:29} Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.
{2:30} Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est: ei vero, qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt: ita æstimandum est et in nobis.
{2:31} Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori:
{2:32} brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est.
{2:33} Hinc ergo narrationem incipiemus: de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
[II Machabæus 3]
{3:1} Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
{3:2} fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent:
{3:3} ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.
{3:4} Simon autem de tribu Beniamin præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
{3:5} Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsææ filium, qui eo tempore erat dux Clesyriæ, et Phnicis:
{3:6} et nunciavit ei, pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Ierosolymis, et communes copias immensas esse, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.
{3:7} Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis, quæ delatæ erant, illæ accitum Heliodorum, qui erat super negotia eius, misit cum mandatis, ut prædictam pecuniam transportaret.
{3:8} Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Clesyriam et Phnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
{3:9} Sed, cum venisset Ierosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum: et, cuius rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem, si vere hæc ita essent.
{3:10} Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum, et pupillorum:
{3:11} quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his, quæ detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta.
{3:12} Decipi vero eos, qui credidissent loco, et templo, quod per universum mundum honoratur, pro sui veneratione, et sanctitate omnino impossibile esse.
{3:13} At ille pro his, quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.
{3:14} Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
{3:15} Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se, et invocabant de cælo eum, qui de depositis legem posuit, ut his, qui deposuerant ea, salva custodiret.
{3:16} Iam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim, et color immutatus declarabat internum animi dolorem.
{3:17} Circumfusa enim erat mstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur.
{3:18} Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
{3:19} Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant. Sed et virgines, quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant:
{3:20} universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur.
{3:21} Erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti expectatio.
{3:22} Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his, qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.
{3:23} Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens.
{3:24} Sed Spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem, et formidinem converterentur.
{3:25} Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit. Qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.
{3:26} Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.
{3:27} Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum eiecerunt.
{3:28} Et is, qui cum multis cursoribus, et satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute:
{3:29} et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
{3:30} Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est.
{3:31} Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus.
{3:32} Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
{3:33} Cumque summus sacerdos exoraret, iidem iuvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
{3:34} Tu autem a Deo flagellatus, nuncia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
{3:35} Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
{3:36} Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei.
{3:37} Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Ierosolymam mitti, ait:
{3:38} Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus.
{3:39} Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator, et adiutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac perdit.
{3:40} Igitur de Heliodoro, et ærarii custodia ita res se habet.
[II Machabæus 4]
{4:1} Simon autem prædictus pecuniarum, et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum:
{4:2} provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suæ, et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere.
{4:3} Sed cum inimicitiæ in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent:
{4:4} considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Clesyriæ, et Phnicis, ad augendam malitiam Simonis, ad regem se contulit,
{4:5} non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans.
{4:6} Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.
{4:7} Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Iason frater Oniæ summum sacerdotium:
{4:8} adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta,
{4:9} super hæc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati eius concederetur gymnasium, et ephebiam sibi constituere, et eos, qui in Ierosolymis erant, Antiochenos scribere.
{4:10} Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Gentilem ritum contribules suos transferre cpit.
{4:11} et amotis his, quæ humanitatis causa Iudæis a regibus fuerant constituta, per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate, functus est legatione legitima, civium iura destituens, prava instituta sanciebat.
{4:12} Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere.
{4:13} Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis, et alienigenæ conversationis, propter impii, et non sacerdotis Iasonis nefarium, et inauditum scelus:
{4:14} ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palæstræ, et præbitionis eius iniustæ, et in exercitiis disci.
{4:15} Et patrios quidem honores nihil habentes, Græcas glorias optimas arbitrabantur:
{4:16} quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant.
{4:17} In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit.
{4:18} Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex præsens esset,
{4:19} misit Iason facinorosus ab Ierosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis, quas postulaverunt hi, qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari.
{4:20} Sed hæ oblatæ sunt quidem ab eo, qui miserat, in sacrificium Herculis: propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremium.
{4:21} Misso autem in Ægyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemæi Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Ioppen, et inde Ierosolymam.
{4:22} Et magnifice ab Iasone, et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phnicen exercitum convertit.
{4:23} Et post triennii tempus misit Iason Menelaum, supradicti Simonis fratrem, portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum.
{4:24} At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis eius, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Iasoni talenta argenti trecenta.
{4:25} Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et feræ beluæ iram gerens.
{4:26} Et Iason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
{4:27} Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat præpositus.
{4:28} Nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati.
{4:29} Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem prælatus est Cypriis.
{4:30} Et cum hæc agerentur, contigit, Tharsenses, et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinæ dono essent dati.
{4:31} Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico.
{4:32} Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quædam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates.
{4:33} Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiæ secus Daphnem.
{4:34} Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum iureiurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus iustitiam.
{4:35} Ob quam causam non solum Iudæi, sed aliæ quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta.
{4:36} Sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Iudæi apud Antiochiam, simul et Græci: conquerentes de iniqua nece Oniæ.
{4:37} Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrymas fudit, recordatus defuncti sobrietatem, et modestiam.
{4:38} Accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem iubet circumduci: et in eodem loco, in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente pnam.
{4:39} Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo iam auro exportato.
{4:40} Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti cpit, duce quodam tyranno, ætate pariter, et dementia provecto.
{4:41} Sed, ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum iecere.
{4:42} Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt.
{4:43} De his ergo cpit iudicium adversus Menelaum agitari.
{4:44} Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.
{4:45} Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo multas pecunias dare ad suadendum regi.
{4:46} Itaque Ptolemæus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia:
{4:47} et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit: miseros autem, qui, etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit.
{4:48} Cito ergo iniustam pnam dederunt, qui pro civitate et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt.
{4:49} Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt.
{4:50} Menelaus autem, propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.
[II Machabæus 5]
{5:1} Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum.
{5:2} Contigit autem per universam Ierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et hastis, quasi cohortes, armatos,
{5:3} et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum iactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum.
{5:4} Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.
{5:5} Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris, repente agressus est civitatem: et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem:
{5:6} Iason vero non parcebat in cæde civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophæa capturum.
{5:7} Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem.
{5:8} Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriæ et civium hostis, in Ægyptum extrusus est:
{5:9} et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedæmonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus:
{5:10} et qui insepultos multos abiecerat, ipse et illamentatus, et insepultus abiicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans.
{5:11} His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Iudæos: et ob hoc profectus ex Ægypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit.
{5:12} Iussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare.
{5:13} Fiebant ergo cædes iuvenum, ac seniorum, et mulierum, et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.
{5:14} Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati.
{5:15} Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum, et patriæ fuit proditor:
{5:16} et scelestis manibus sumens sancta vasa, quæ ab aliis regibus, et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat.
{5:17} Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus: propter quod et accidit circa locum despectio:
{5:18} alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia.
{5:19} Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elegit.
{5:20} Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum. Postea autem fiet socius bonorum. Et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
{5:21} Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem.
{5:22} Reliquit autem et præpositos ad affligendam gentem: Ierosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso, a quo constitutus est:
{5:23} in Garizim autem Andronicum, et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus.
{5:24} Cumque appositus esset contra Iudæos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere, mulieres, ac iuvenes vendere.
{5:25} Qui cum venisset Ierosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Iudæis arma capere suis præcepit.
{5:26} Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit: et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit.
{5:27} Iudas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
[II Machabæus 6]
{6:1} Sed non post multum temporis misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Iudæos ut se transferrent a patriis, et Dei legibus:
{6:2} contaminare etiam quod in Ierosolymis erat templum, et cognominare Iovis Olympii: et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis.
{6:3} Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio:
{6:4} nam templum luxuria, et comessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus: sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea, quæ non licebat.
{6:5} Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur.
{6:6} Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudæum se esse quisquam confitebatur.
{6:7} Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia: et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.
{6:8} Decretum autem exiit in proximas Gentilium civitates, suggerentibus Ptolemæis, ut pari modo et ipsi adversus Iudæos agerent, ut sacrificarent:
{6:9} eos autem, qui nollent transire ad instituta Gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam.
{6:10} Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt.
{6:11} Alii vero, ad proximas coeuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam, manu sibimet auxilium ferre.
{6:12} Obsecro autem eos, qui hunc Librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent, ea, quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
{6:13} Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
{6:14} Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter expectat, ut eas, cum Iudicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat:
{6:15} ita et in nobis statuit, ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.
{6:16} Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis populum suum non dereliquit.
{6:17} Sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Iam enim veniendum est ad narrationem.
{6:18} Igitur Eleazarus unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
{6:19} At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium.
{6:20} Intuens autem, quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem.
{6:21} Hi autem, qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes, quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus:
{6:22} ut, hoc facto, a morte liberaretur: et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.
{6:23} At ille cogitare cpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens, præmitti se velle in infernum.
{6:24} Non enim ætati nostræ dignum est, inquit, fingere: ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum:
{6:25} et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam, atque execrationem meæ senectuti conquiram.
{6:26} Nam, etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus effugiam.
{6:27} Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo:
{6:28} adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
{6:29} Hi autem, qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.
{6:30} Sed, cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia, cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior.
{6:31} Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.
[II Machabæus 7]
{7:1} Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris, et taureis cruciatos.
{7:2} Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis, quam patrias Dei leges prævaricari.
{7:3} Iratus itaque rex iussit sartagines, et ollas æneas succendi: quibus statim succensis,
{7:4} iussit, ei, qui prior fuerat locutus, amputari linguam: et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei præscindi, ceteris eius fratribus, et matre inspicientibus.
{7:5} Et, cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,
{7:6} dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur.
{7:7} Mortuo itaque illo primo, hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et, cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius, quam toto corpore per membra singula puniretur.
{7:8} At ille, respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:
{7:9} et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit.
{7:10} Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit:
{7:11} et cum fiducia ait: E cælo ista possideo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero:
{7:12} ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.
{7:13} Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes.
{7:14} Et, cum iam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
{7:15} Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille, respiciens in eum,
{7:16} dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum.
{7:17} Tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te, et semen tuum torquebit.
{7:18} Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
{7:19} tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris.
{7:20} Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem, quam in Deum habebat:
{7:21} singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia: et, femineæ cogitationi masculinum animum inserens,
{7:22} dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi,
{7:23} sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius.
{7:24} Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum.
{7:25} Sed ad hæc cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem.
{7:26} Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo.
{7:27} Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam perduxi.
{7:28} Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram, et ad omnia quæ in eis sunt: et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus:
{7:29} ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam.
{7:30} Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen.
{7:31} Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manum Dei.
{7:32} Nos enim pro peccatis nostris hæc patimur.
{7:33} Et si nobis propter increpationem, et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis.
{7:34} Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus.
{7:35} Nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, iudicium effugisti.
{7:36} Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt: tu vero iudicio Dei iustas superbiæ tuæ pnas exolves.
{7:37} Ego autem, sicut fratres mei, animam, et corpus meum trado pro patriis legibus: invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.
{7:38} In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum iuste superducta est.
{7:39} Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum.
{7:40} Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.
{7:41} Novissime autem post filios et mater consumpta est.
{7:42} Igitur de sacrificiis, et de nimiis crudelitatibus satis dictum est.
[II Machabæus 8]
{8:1} Iudas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos, et amicos, et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum.
{8:2} Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur: et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis:
{8:3} misereretur etiam exterminio civitatis, quæ esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret:
{8:4} memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his.
{8:5} At Machabæus, congregata multitudine, intolerabilis Gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est.
{8:6} Et superveniens castellis, et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat:
{8:7} maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis eius ubique diffundebatur.
{8:8} Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemæum ducem Clesyriæ, et Phnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis.
{8:9} At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis Gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Iudæorum genus deleret, adiuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo.
{8:10} Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Iudæorum suppleret:
{8:11} statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam, quæ eum ab Omnipotente esset consecutura.
{8:12} Iudas autem ubi comperit, indicavit his, qui secum erant, Iudæis Nicanoris adventum.
{8:13} Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei iustitiæ, in fugam vertebantur:
{8:14} alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos prius quam cominus veniret, vendiderat:
{8:15} et si non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos.
{8:16} Convocatis autem Machabæus septem millibus, qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem, sed fortiter contenderent,
{8:17} ante oculos habentes contumeliam, quæ loco sancto ab his iniuste esset illata, itemque et ludibrio habitæ civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
{8:18} Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum uno nutu delere, confidimus.
{8:19} Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quæ facta sunt erga parentes: et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt:
{8:20} et de prælio, quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt.
{8:21} His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus, et patria mori parati.
{8:22} Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Iosephum, et Ionathan, subiectis unicuique millenis et quingentenis.
{8:23} Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adiutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore.
{8:24} Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum: maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt.
{8:25} Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt,
{8:26} sed reversi sunt hora conclusi: nam erat ante Sabbatum: quam ob causam non perseveraverunt insequentes.
{8:27} Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, Sabbatum agebant: benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos.
{8:28} Post Sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia: et residua ipsi cum suis habuere.
{8:29} His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur.
{8:30} Et ex his, qui cum Timotheo, et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt: et plures prædas diviserunt, æquam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes.
{8:31} Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis, residua vero spolia Ierosolymam detulerunt:
{8:32} et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Iudæos afflixerat.
{8:33} Et cum epinicia agerent Ierosolymis, eum, qui sacras ianuas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita.
{8:34} Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudæorum venditionem adduxerat,
{8:35} humiliatus auxilio Domini ab his, quos nullos existimaverat, deposita veste gloriæ, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus.
{8:36} Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Ierosolymorum, prædicabat nunc protectorem Deum habere Iudæos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
[II Machabæus 9]
{9:1} Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside.
{9:2} Intraverat enim in eam, quæ dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere: sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret.
{9:3} Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quæ erga Nicanorem, et Timotheum gesta sunt.
{9:4} Elatus autem in ira, arbitrabatur se iniuriam illorum, qui se fugaverant, posse in Iudæos retorquere: ideoque iussit agitari currum suum, sine intermissione agens iter, cælesti eum iudicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Ierosolymam, et congeriem sepulchri Iudæorum eam facturum.
{9:5} Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israel, percussit eum insanabili, et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta:
{9:6} et quidem satis iuste, quippe qui multis, et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.
{9:7} Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Iudæos, et præcipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari.
{9:8} Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans:
{9:9} ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes eius effluerent, odore etiam illius et ftore exercitus gravaretur.
{9:10} Et qui paulo ante sidera cæli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam ftoris portare.
{9:11} Hinc igitur cpit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus.
{9:12} Et cum nec ipse iam ftorem suum ferre posset, ita ait: Iustum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.
{9:13} Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.
{9:14} Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret, ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere:
{9:15} et Iudæos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, æquales nunc Atheniensibus facturum pollicetur:
{9:16} templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis præstaturum:
{9:17} super hæc, et Iudæum se futurum, et omnem locum terræ perambulaturum, et prædicaturum Dei potestatem.
{9:18} Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium) desperans scripsit ad Iudæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem:
{9:19} OPTIMIS civibus Iudæis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus.
{9:20} Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.
{9:21} Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere:
{9:22} non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem.
{9:23} Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum:
{9:24} ut si quid contrarium accideret, aut difficile nunciaretur, scientes hi, qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.
{9:25} Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque, et vicinos temporibus insidiantes, et eventum expectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subiecta sunt.
{9:26} Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum.
{9:27} Confido enim, eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore.
{9:28} Igitur homicida, et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
{9:29} Transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemæum Philometorem in Ægyptum abiit.
[II Machabæus 10]
{10:1} Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit:
{10:2} aras autem, quas alienigenæ per plateas extruxerant, itemque delubra demolitus est.
{10:3} Et purgato templo, aliud altare fecerunt: et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.
{10:4} Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, si quando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris, ac blasphemis hominibus traderentur.
{10:5} Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis, qui fuit Casleu.
{10:6} Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus, et in speluncis more bestiarum egerant.
{10:7} Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.
{10:8} Et decreverunt communi præcepto, et decreto, universæ genti Iudæorum omnibus annis agere dies istos.
{10:9} Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit.
{10:10} Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio, quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala, quæ in bellis gesta sunt.
{10:11} Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phnicis, et Syriæ militiæ principem.
{10:12} Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, iusti tenax, erga Iudæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem, quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.
{10:13} Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.
{10:14} Gorgias autem, cum esset dux locorum, assumptis advenis frequenter Iudæos debellabat.
{10:15} Iudæi vero, qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.
{10:16} Hi vero, qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum:
{10:17} multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.
{10:18} Quidam autem, cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,
{10:19} Machabæus ad eorum expugnationem, relicto Simone, et Iosepho, itemque Zachæo: eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas, quæ amplius perurgebant, pugnas conversus est.
{10:20} Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
{10:21} Cum autem Machabæo nunciatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
{10:22} Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.
{10:23} Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.
{10:24} At Timotheus, qui prius a Iudæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Iudæam capturus.
{10:25} Machabæus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti,
{10:26} ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.
{10:27} Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.
{10:28} Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ, et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant.
{10:29} Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Iudæis præstantes:
{10:30} ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela, et fulmina iaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione cadebant.
{10:31} Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.
{10:32} Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.
{10:33} Machabæus autem, et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.
{10:34} At hi, qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos iactabant.
{10:35} Sed cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant:
{10:36} sed et alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.
{10:37} Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream, et Apollophanem occiderunt.
{10:38} Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit illis.
[II Machabæus 11]
{11:1} Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his, quæ acciderant,
{11:2} congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Iudæos, existimans se civitatem quidem captam Gentibus habitaculum facturum,
{11:3} templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos vænale sacerdotium:
{11:4} nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
{11:5} Ingressus autem Iudæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Ierosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat.
{11:6} Ut autem Machabæus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum Angelum mitteret ad salutem Israel.
{11:7} Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.
{11:8} Cumque pariter prompto animo procederent, Ierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
{11:9} Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
{11:10} Ibant igitur prompti, de cælo habentes adiutorem, et miserantem super eos Dominum.
{11:11} Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos:
{11:12} universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
{11:13} Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos:
{11:14} promisitque se consensurum omnibus, quæ iusta sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
{11:15} Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Iudæis, ea rex concessit.
{11:16} Nam erant scriptæ Iudæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: LYSIAS populo Iudæorum salutem.
{11:17} Ioannes, et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quæ per illos significabantur, implerem.
{11:18} Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit.
{11:19} Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
{11:20} De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
{11:21} Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
{11:22} Regis autem epistola ista continebat: REX Antiochus Lysiæ fratri salutem.
{11:23} Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
{11:24} audivimus Iudæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
{11:25} Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes iudicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum maiorum consuetudinem.
{11:26} Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
{11:27} Ad Iudæos vero regis epistola talis erat: REX Antiochus senatui Iudæorum, et ceteris Iudæis salutem.
{11:28} Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus.
{11:29} Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
{11:30} His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,
{11:31} ut Iudæi utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, quæ per ignorantiam gesta sunt.
{11:32} Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
{11:33} Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.
{11:34} Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: QUINTUS Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Iudæorum salutem.
{11:35} De his, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
{11:36} De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus.
{11:37} Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis.
{11:38} Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.
[II Machabæus 12]
{12:1} His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudæi autem agriculturæ operam dabant.
{12:2} Sed hi, qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennæi filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere, et quiete.
{12:3} Ioppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Iudæos, cum quibus habitabant, ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus, et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus.
{12:4} Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
{12:5} Quam crudelitatem Iudas in suæ gentis homines factam ut cognovit, præcepit viris, qui erant cum ipso: et invocato iusto iudice Deo,
{12:6} venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem, qui ab igne refugerant, gladio peremit.
{12:7} Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Ioppitas eradicaturus.
{12:8} Sed cum cognovisset et eos, qui erant Iamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Iudæis,
{12:9} Iamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Ierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
{12:10} Inde cum iam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.
{12:11} Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi, petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.
{12:12} Iudas autem, arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
{12:13} Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin.
{12:14} Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum, et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Iudam, et blasphemantes, ac loquentes quæ fas non est.
{12:15} Machabæus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus, et machinis temporibus Iesu præcipitavit Iericho, irruit ferociter muris:
{12:16} et capta civitate per Domini voluntatem innumerabiles cædes fecit, ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis, sanguine interfectorum fluere videretur.
{12:17} Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianæi, Iudæos:
{12:18} et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo præsidio.
{12:19} Dositheus autem, et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia viros.
{12:20} At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos.
{12:21} Cognito autem Iudæ adventu, Timotheus præmisit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in præsidium, quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias.
{12:22} Cumque cohors Iudæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex præsentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis deiicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.
{12:23} Iudas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum.
{12:24} Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei, et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Iudæis parentes haberet, ac fratres, quos morte eius decipi eveniret.
{12:25} Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem.
{12:26} Iudas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.
{12:27} Post horum fugam, et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ, et telorum erat apparatus.
{12:28} Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis, qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.
{12:29} Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Ierosolymis sexcentis stadiis aberat.
{12:30} Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Iudæis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint:
{12:31} gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Ierosolymam die sollemni septimanarum instante.
{12:32} Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumææ.
{12:33} Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.
{12:34} Quibus congressis, contigit paucos ruere Iudæorum.
{12:35} Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque eius amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa.
{12:36} At illis, qui cum Esdrim erant, diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Iudas Dominum adiutorem, et ducem belli fieri:
{12:37} incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiæ militibus incussit.
{12:38} Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco Sabbatum egerunt.
{12:39} Et sequenti die venit cum suis Iudas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.
{12:40} Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quæ apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.
{12:41} Omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini, qui occulta fecerat manifesta.
{12:42} Atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id, quod factum erat, delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum, qui prostrati sunt.
{12:43} Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans,
{12:44} (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis)
{12:45} et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
{12:46} Sancta ergo, et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
[II Machabæus 13]
{13:1} Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Iudas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudæam,
{13:2} et cum eo Lysiam procuratorem, et præpositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos.
{13:3} Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum.
{13:4} Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.
{13:5} Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: hæc prospectum habebat in præceps.
{13:6} Inde in cinerem deiici iussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.
{13:7} Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum.
{13:8} Et quidem satis iuste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cuius ignis, et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est.
{13:9} Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Iudæis ostensurus.
{13:10} Quibus Iudas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adiuvaret eos:
{13:11} quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi.
{13:12} Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu, et ieiuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Iudas ut se præpararent.
{13:13} Ipse vero cum senioribus cogitavit prius quam rex admoveret exercitum ad Iudæam, et obtineret civitatem, exire, et Domini iudicio committere exitum rei.
{13:14} Dans itaque potestatem omnium Deo mundi Creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit.
{13:15} Et dato signo suis Dei victoriæ, iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his, qui superpositi fuerant:
{13:16} summoque metu, ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt.
{13:17} Hoc autem factum est die illucescente, adiuvante eum Domini protectione.
{13:18} Sed rex, accepto gustu audaciæ Iudæorum, arte difficultatem locorum tentabat:
{13:19} et Bethsuræ, quæ erat Iudæorum præsidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
{13:20} His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat.
{13:21} Enunciavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus.
{13:22} Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris: dextram dedit: accepit: abiit.
{13:23} Commisit cum Iuda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus Iudæos deprecans, subditusque eis, iurat de omnibus, quibus iustum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit:
{13:24} Machabæum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem.
{13:25} Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiæ conventionem, indignantes ne forte fdus irrumperent.
{13:26} Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio, et reditus processit.
[II Machabæus 14]
{14:1} Sed post triennii tempus cognovit Iudas, et qui cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,
{14:2} et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem eius Lysiam.
{14:3} Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare,
{14:4} venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream, et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.
{14:5} Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudæi niterentur,
{14:6} respondit: Ipsi, qui dicuntur Assidæi Iudæorum, quibus præest Iudas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum.
{14:7} Nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni:
{14:8} primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
{14:9} Sed oro his singulis o rex cognitis, et regioni, et generi secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus prospice.
{14:10} Nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est, pacem esse negotiis.
{14:11} Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici, hostiliter se habentes adversus Iudam, inflammaverunt Demetrium.
{14:12} Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Iudæam:
{14:13} datis mandatis ut ipsum quidem Iudam caperet: eos vero, qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
{14:14} Tunc gentes, quæ de Iudæa fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias, et clades Iudæorum prosperitates rerum suarum existimantes.
{14:15} Audito itaque Iudæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.
{14:16} Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.
{14:17} Simon vero frater Iudæ commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
{14:18} Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Iudæ, et animi magnitudinem, quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine iudicium facere metuebat.
{14:19} Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.
{14:20} Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.
{14:21} Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ.
{14:22} Præcepit autem Iudas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt.
{14:23} Morabatur autem Nicanor Ierosolymis, nihilque inique agebat, gregesque turbarum, quæ congregatæ fuerant, dimisit.
{14:24} Habebat autem Iudam semper charum ex animo, et erat viro inclinatus.
{14:25} Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant.
{14:26} Alcimus autem, videns charitatem illorum ad invicem, et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat, Nicanorem rebus alienis assentire, Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.
{14:27} Itaque rex exasperatus, et pessimis huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens, graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, iubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam.
{14:28} Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea, quæ convenerant, irrita faceret, nihil læsus a viro.
{14:29} Sed, quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat, qua præceptum perficeret.
{14:30} At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
{14:31} Quod cum ille cognovit fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, iussit sibi tradi virum.
{14:32} Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad templum,
{14:33} iuravit, dicens: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.
{14:34} Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in cælum, invocabant eum, qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hæc dicentes:
{14:35} Tu Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis.
{14:36} Et nunc Sancte sanctorum omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est.
{14:37} Razias autem quidam de senioribus ab Ierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Iudæorum appellabatur.
{14:38} Hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in Iudaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.
{14:39} Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudæos, misit milites quingentos, ut eum comprehenderent.
{14:40} Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Iudæis maximam illaturum.
{14:41} Turbis autem irruere in domum eius, et ianuam dirumpere, atque ignem admovere cupientibus, cum iam comprehenderetur, gladio se petiit;
{14:42} eligens nobiliter mori potius, quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis iniuriis agi.
{14:43} Sed, cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbæ intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum, præcipitavit semetipsum viriliter in turbas:
{14:44} quibus velociter locum dantibus casui eius, venit per mediam cervicem:
{14:45} et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit: et cum sanguis eius magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit:
{14:46} et stans supra quamdam petram præruptam, et iam exsanguis effectus, complexus intestina sua utrisque manibus, proiecit super turbas, invocans Dominatorem vitæ ac spiritus, ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.
[II Machabæus 15]
{15:1} Nicanor autem, ut comperit Iudam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die Sabbati committere bellum.
{15:2} Iudæis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter, et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum, qui universa conspicit:
{15:3} ille infelix interrogavit, si est potens in cælo, qui imperavit agi diem Sabbatorum.
{15:4} Et respondentibus illis, Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui iussit agi septimam diem.
{15:5} At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.
{15:6} Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophæum statuere de Iuda.
{15:7} Machabæus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum.
{15:8} Et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.
{15:9} Et allocutus eos de lege, et prophetis, admonens etiam certamina, quæ fecerant prius, promptiores constituit eos:
{15:10} et ita animis eorum erectis simul ostendebat Gentium fallaciam, et iuramentorum prævaricationem.
{15:11} Singulos autem illorum armavit, non clypei, et hastæ munitione, sed sermonibus optimis, et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit.
{15:12} Erat autem huiuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem, orare pro omni populo Iudæorum:
{15:13} Post hoc apparuisse et alium virum ætate, et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum:
{15:14} Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israel: hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Ieremias propheta Dei.
{15:15} Extendisse autem Ieremiam dextram, et dedisse Iudæ gladium aureum, dicentem:
{15:16} Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies adversarios populi mei Israel.
{15:17} Exhortati itaque Iudæ sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi iuvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis iudicaret, eo quod civitas sancta, et templum periclitarentur.
{15:18} Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus, et cognatis minor solicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.
{15:19} Sed et eos, qui in civitate erant, non minima solicitudo habebat pro his, qui congressuri erant.
{15:20} Et, cum iam omnes sperarent iudicium futurum, hostesque adessent, atque exercitus esset ordinatus, bestiæ, equitesque opportuno in loco compositi,
{15:21} considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
{15:22} Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti Angelum tuum sub Ezechia rege Iuda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia:
{15:23} et nunc dominator cælorum mitte Angelum tuum bonum ante nos in timore, et tremore magnitudinis brachii tui,
{15:24} ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.
{15:25} Nicanor autem, et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant.
{15:26} Iudas vero, et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt:
{15:27} manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus trigintaquinque millia, præsentia Dei magnifice delectati.
{15:28} Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.
{15:29} Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
{15:30} Præcepit autem Iudas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Ierosolymam perferri.
{15:31} Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus, et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos, qui in arce erant.
{15:32} Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei, magnifice gloriatus est.
{15:33} Linguam etiam impii Nicanoris præcisam iussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi.
{15:34} Omnes igitur cæli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit.
{15:35} Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei.
{15:36} Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire:
{15:37} habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce Syriaca, pridie Mardochæi diei.
{15:38} Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis.
{15:39} Et si quidem bene, et ut historiæ competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi.
{15:40} Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est: alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.